장음표시 사용
281쪽
salvum fieri vidi, nisi cui, declinante Febre, aut largiter profluens Urina, aut Resolutus Venier, saluti fuit. Ut de Infantibus nihil
dicam, quos per totum morbum C tu Altius periculo plerunque liberat. Haec habui, Vir eruditissime, quae tecum super hac re Communicarem Tu illis sic Utaris velim, ut dum nostras has rationes acri Tuo judicio perpendis, quantum momentum eae habere possint etiam in aliis interdum Febribus, quae dissiculter & tarde solvuntur,'dispicias. Mihi certe ita felici ter cessit haec medendi via, ut humani generis interesse putem, ut illa publici juris fiat. Sed de hoc Tu statues, ut voles ; ego satis superque habeo Tibi morem gessisse,& quanti Tua mandata faciam hoc ossicio comprobasse. Vale, & me Tui Amantis sinum, quod facis, Ama.
282쪽
Historiam, quam mecum communicavit vir doctissimus D''. Gibbom, Lectori non invidebo. Est enim rarissima. Is, cum Oxonu ageret, accersitus est, ut cuidam ex Varjolis novem jam dies laboranti succurreret. Erant illae confertae plurimum, depressae, confluentes ; facies ad eum modum iis undique obsita, ut apum faVos plane referret. Febris vehemens & continua, ita ut aeger jam animam acturus Videretur. Itaque cum nihil amplius per cuticulares meatus egeri posse perciperet Vir experientissimus, aliam sibi aggrediendam esse viam, qua naturae opitularetur, proposuit. Ea adeo nocte, istatum praescripsit , mane proximo, die scilicet decimo, lene Cathai licum unde alvus satis probe respondit. Repetitum est optatum, & undecimo etiam Catharticum duodecimo iterum instituta est purgatio, tanto quidem Cum aegroti commodo, ut febris, quanquam haud penitus decesserat, plurimum tamen se remiserit. Igitur cum & sanguis abundaret, & vires suffcere viderentur, die derimo tertio Nenam secuit: idem experimentum decimo
283쪽
quarto, & dec mo quinto, ut magno cum judicio, ita insigni cum fructu tentavit. Nam his demum Evacuationibus per sex descontinuos factis, aegrotus morbo liber evasit. Viro Clarissimo,
SInas me, Vir amplissime, literarum omcium non modo a Te poscere, sed Tibi invicem referre : quod enim quaedam de Variobs a Te scripta in publicum dari
concesseris, non tam meo unius, quam legentium omnium nomine gratiae solvendae sunt; quos facile Video, cum Tuarum rationum,tum Authoritatis Tuae momento impuIsos, in eandem Tecum ituros esse sententiam.
Etenim quod ad ADu ducendae consilium attinet, satis luculenter explicasti, quam aptissime id cum naturae motibus consentiat; quae ipsa per se hanc morbi abigendi viam
saepenumero tentat, arte tentatam Vix un-
284쪽
quam incommode fert. Nam uti nemo fere est ita morbo debilitatus, ut hanc alvi dejectionem, saltem quae paulo lenius fit, sustinere non possiti; sic & ab ea, modo mediocritate aliqua temperata sit, vires refici potius quam
minui experimentis constat. Cujus rei ex emplum mirificum praebuit Puer undecennis, quem nos nuper conjunctis utriusque nostrum consiliis periculo maximo eripuimus : quod quia multa in se contineat mi nime vulgaria, id mihi veniae dabis, ut Tecum morbi ejus memoriam paucis recolam. Erant in illo Puero acervatim diffuse per universum corpus pustulae: naturae ordine ita minime servato, ut, cum in Facie cohaerescerent tantum, circa artus multis in locis confluerent. Cutis sicca, &, squam marum instar, rigida. Facta eruptione, Febris, quod rarissime fit, nihilo minus remissa. Procedente morbo, sputatio nulla omnino :Puris vestigium fere nullum : ex Vesiculis tamen plurimae tenui atque acri admodum humore refertae, ita ut, cum disrumperentur
tandem, Cutim, perinde ac affuso Viirioli
Oleo, eroderent. Quare artus omnes Cerato
undiq; obduci necesse fuit. Sexto die, ad etat perpetua mingendi cupiditas, quae ad 3 quatri-
285쪽
quatriduum permansit. Urina interim non nisi parcissime demissa est. Octato, elorescebant perVariolarum interstitia novi genetis pustulae, Milii seminibus haud absimiles. Quae quidem cum ad Variolas accesserint, uti & illa micturiendi molestia, inter Notas pessimas vulgo habentur. Facies nullo modo intumuit, febrisque inhaerebat assidue ι pulsus tum celer, tum & aliquantulum languidus. Duas, , quae praecesserant, noctes insomnis egit 9 sic ut interdum alie
na loqueretur. Hescatorio admoto, paulo magis ad quietem Compositus. Nono, at vus ter descendit. Itaque, cum neque pustularum ulla esset maturitas, neque quic quam ultra per cutim a sanguine abduci posset, id nostri esse muneris nos rati, ut naturae ductum sequeremur, hanc ventris re luendi viam institimus. Vesperi scilicet, Rhabarbari praecepimus: unde, decimo, quater mota est alvus. Eadem medicina itidem adhibita, undecimo, quinquies; duodecimo, ter ; decimo tertio, Rhabarbari 3ss. mane sinapta, quinquies; decimo quarto, bis dejecit. Decimum quintum & sextum, maxima cum molestia & vigiliis traduxit. Febris quippe, quae jam a primo morbi accessu
286쪽
continenter inhaeserat, nondum deserbuit. Pulsus tamen paulo magis invaluit. Deoicimo septimo, ima Calcanei pars ita Sphaceto correpta est, ut immisso specillo nullus excitaretur sensus. Is ad Periosteum usque pervadens, ipsum os tantum non attigit. Sed neque casus hic satis acerbus nos ab instituto nostro deterruit: nam quanquam, si Spha- celum spectemus, nulla magis aliena fortasse videatur medendi ratio, quam quae purgatione instituitur: tamen cum Virium redintegratio in eo jam erat sita, ut modice flueret alvus, non fuit quod, superveniente etiam
Sphacelo, ab hoc auxilii genere desisteremus. Itaque R labarbari gr. xij. sub noctem exhibitis, decimo octavo alvus bis mota est. Decimo nono, Febris multo remissior. Quare Rhabarbaro ad 9 . repetito,Hdie vicesimo, quinquies desedit. Pars corrupta atq; emortua ab integra carne, rite jam inflammata Purisque aliquantulum exstillante, crepit dis. cedere ; neque ultra serpebat Sphaeelus. V cesmo tertio, consistentia & solida ter alvus extrusit. Tamen neque adhuc Febris peni tus conquieverat. Igitur Uice o quinto, Decoct. Sen. Gereon. Jh. cum Mannae Sss. prascripsimus, quibus venter sexies fusus est.
287쪽
Ab hoc tempore Febris omnino evanuit; &de Puero, quem suspicio aliqua fuit in Tabem incidere posse, nobis jam affulsit certa rediturae sanitatis fiducia. Vides, Vir Amicissime, quam libere utar patientia Tua, recensendo ea, quae Tuomnium optime intelligis: quod tamen a me facilius feres, dum, ut alii ea intelligant,
laboro. Reperiuntur scilicet variae admodum atque multiformes Variolarum species,
quarum dissimilitudines, etsi inter se magnae sint, hactenus haud satis diligenter sunt ascriptoribus animadversae. Ad quas omnestamen, ubi jam exarescentibus licet pustulis adhuc incubuerit febris, praesens ab Eoae
antibus est auxilium : ea autem Macuandi Via, quae per alvum sit, non modo aegrotos a mortis discrimine, Circa nonum aut undecimum diem, saepenumero liberat, sed malorum illam congeriem,quaeVariolis fere succrescereialent, omni alia medicina potentius avertit.
Id suspicor nimium frequenter fieri, ut morbus hic pro insanabili habeatur, cum tamen, f tem si diutius traxerit) curationem recipere commodissime possit: At certe Medici est, non omnem protinus spem abjicere, sed Artis praesidia omnia, quae aut comprobarit usus, aut ratio suggesserit, experiri. Praesertim
288쪽
praesertim ctam experiundi opportunitatem morbus ipse exhibeat: fit enim plerumque, ut is non repentino aliquo impetu aegros interimat, sed ad plures dies, ad fricesimum, adiricesimum, etiam aliquando ad quadrage umdetineat, ita ut tandem plane Hectici conta
Quibusdam religio est ventrem ducere, priusquam ex toto decesserit febris: etiam de
pulsit jam febre, non nisi post multos dies
purgantia praecipiunt. Id quo consilio faciant, haud intelligo: nam si absit febris, certὸ
primo quoque tempore alvus cieri debet ; si adsit,vix ulla alia via ad sanitatem pervenitur. Iidem, ubi febris ultra morem sevierit, in eo spem fere unicam ponunt, si aut uberius manaverit Urina, perstiteritque vel artuum tumor, vel salivae fluxio: quidni vero & per in te 'morum itinera liceat febrilem hanc materiam abducere 3'Sed nolo cum his in certamen venire: ne & cum iis aliquando disceptandum fit, qui Variolas aut Arte praecaveri, aut etiam inoculatione traduci posse contendunt. Τu abunde intelligis, quam nullo cum fructu, vel potius quanto cum Periculo, Dia' phoretica, Alexipharmaca, Cortex Permis nus &c. quibus ii nituntur unice, in h1c morbi asperitate ingerantur : idque Tibi notissi
289쪽
mum est, Purgatione rite instituta, nulla serme alia Cardiaca a natura desiderari, nisi quae sint ex isto consecta. Vale, Vir egregie, atque ut facis, perge Artis nostrae tum scientiam excolere ingenio Tuo, tum dignitatem Tui celebritate nominis Tueri.
Est & aliud morbi genus, idque satis peri culosum, in quo etiam, cum minime deferbu erit febris, ita mirifice proficiunt Purgantia, ut aliquando sine iis ad sanitatem perveniri non possit. Morbus is est, capitis Ex pelas; a pluribus quidem scriptoribus, maxime ab Hieron'mo Fabricio, ample pertractatus , a quibus tamen omnibus, in eo quod ad Purgantia, in medio febris impetu adhibenda, pertinet, exquisitius quiddam & distinctius requiro. In qua quidem re ita lente ac dubitanter proponunt omnia, ut plerumque ipsi sibi non dissidant modo, sed & dissentiant: alii quippe Purgantia non probant, nis bile abundet corpus, magnusque affectus sit minusque Vacuari, magis refrigerari ' debere Contendunt i etiam, ut ut in refrigerando Vacuandoque conveniant, in sudoribus' plus auxilii, quam purgatione poni Volunt: alii,
M Tagauit. Iustit. Chir. Lib. I. S. b Paraeus, de Tumor Lib. 6. Is
290쪽
quamquam Purgantia apte ministari posse fateantur, tamen cum Febris intensior sit ita ut Delirium & Phrenitidem ' accersat, medicamentis malignitati res entibus uten dum esse potius censent ; neque prius esse Purgandum, quam restinctus sit febrilis ar dor'; saltem siqua admoveantur Purgantia, Scammoneata propter febrem omnino fugienda pronuntiant.' Sennenus morbum hunc Germanis familiarissimum esse scribit,ideoque
illius curationem tutius a Germanorum experientia es: observatione, quam ab exterorum
bibris peti posses: qui autem, ipse Germanus, pleraque, quae de Er pelate tradit, a Fabricio Italo mutuatur: ita tamen, ut de Purgatione, quam aliquando ille, consistente jam incremento morbi, praecepit, ne Verbum quidem fecerit. Et mullerus denique, idem Germanus, ubi caput occupaverit Ar pelas, internis sudoriferis Cephalicisque remediis rem geri oportere d1ctitat, Purgationem Gero quamcunque summe vitari. ε Ιta fere in ultimo morbi discrimine, vel nulla dant scriptores consilia, vel timiditatis atq; haesitationis plena: quas, cum in praecipiti res sit, medicum minus esse audacem deceret, quam