장음표시 사용
101쪽
sibus Mileuitano,& Affricano contra Pelagium & eos qui Pelagij reliquiae dicebantur, constituta sunt,apparebit omnia in id quod dixi, redire. Atqui huic malo obviam itu est illoru quinque capitu capite 3. Ita ut nemo qui illis Capitibus assentitur, suspectus esse possit Pelagiani aut Semi- pelagiani erroris. Sed 3c proceres Hollandiae decreto anni CID ID CXIV huic periculo praecaverunt, iubentes doceri principium, progressum,& consummationem humanae salutis,ipsamque salutiferam pem suasionem non nativis hominum viribus ast factis, sed soli neque promeritae Dei ob Iesum Christum Servatorem nostrum benignitati asscribi debere,contraque doceri vetantes id unde quod his contrarium est sequeretur , hoc scopulo vitato , nihil ultra in dogmate de Praedestinatione,quae conditionem sibi innexam habet, rebus. que consectaneis cogitari potest,unde metus sit ne fundamenta convellantur.
Ad id quod praeterea dicitur non debuisse de ferenda discrepantia sententiarum decretum fieri nisi rebus bene exploratis : Vnde porro inferunt nonnulli prius convocandam fuis se Synodum, considerandum est neque Synodos a proceribus
Hollandiae omnino fuisse reprobatas ut
102쪽
partim tam ostensum est,partim infra oste- cietur sed eas demum quae ad decisionem
Controversiarum ducerent. Tum Vero potestas summa cuius officium e si nonne cessarijs Ecclesiae scissuris intercedere )ctiam absque Synodo instrui potest de natura controversiarum , hactenus saltem an tolerabiles sint: ex partius cilicet contendentium confessione : quomodo hic ex his quiet utrinque dicta erant in colloquio anni CID ID CXI promtum erat colligere quae inibi disceptata erant,non CX- cedere terminos intra quos ferre alter alteram possent: aut etiam veteris Ecclesiae iudicio, quae certe minus ponderis apud nos habere non debet, quam nostrorum temporum Ecclesia: quomodQ in hoc argumento Concilia habita adversus Pelagium dc Pelagij reliquias satis ostendunt, totam luc de Praedestinatione controVersiam habitam esse tolerabilem,& quae definitionis non egeret: quo S illa spectant Caelestini Romae Episcop1 hac de re scribentis verba: Profundiores vero usscilioresque partes intercurrentium quaestionumsicut non audemus contemnere, ita non necesse habemus ad Fruere. Conspicua etiam sunt in rem eandem exempla veteris Ecclesiae. Neque
enim negari potest dogma Praedestinatio-
103쪽
nis conditionem complectentis magno consensu SI creditum fuisse, & traditum ab omnibus tractatoribus ante Augustini aetatem, S post id tempus a Graecis omnibus,qui tamen in eadem fuerunt communione. Imo Hieronymus & Augustinus, qui eodem quo vixere,& ambo Pelagium scriptis oppugnarui,& communionis eiusdem fuerunt, deprehenduntur super his rebus sententiis dissidere, cum Hieronymus ubique otiam in libris novissimis Praedestinationem doceat sub conditione, quam sine conditione ab Augustino doceri plerique credunt. Cum igitur probatum sit nefas non fuisse ferre se invicem pastores in hisce controversitis,ita ut diximus circumscriptis,Videndum restat,an id ipsum fieri etiam potuerit. Ad cuius quςstionis explicationem, primum rationes argumenta pertinent Iam ante prolata , quae scilicet non hoc tantum docent fas esse ut in his&similibus rebus feratur opinandi diversitas, sed etiam id ipsum fieri oportere . quicquid autem fieri oportet id prius tale sit necesse est,ut fieri possit. Pertinet eode multam Ecclesiaru exeplameque multu hic re, feri,sint ne ea pluribus,an pauciorib'vitiis
inquinata: : quia id ipsum spectandum
104쪽
esset si ab earum auctoritate duceretur adigumentum, non ubi per exemplum duntaxat ostenditur quid fieri possit. Quis mos fuerit veteris Christianitatis tam in hisce quam in aliis controversiis,lamante Commonstratum est. In Romanensi E clesia quaestiones sunt plures centum,quς salva unitate,inter eruditos disceptanture inter quas est & illa de Praedestinatione, quanquam de libertate consensus humani,& piorum perseveratione idem inter se sentiunt. Etiam in Lutheranorum caeli bus qui aequiores sunt super controversia, an ubique sit Christi corpus, ferunt alij alios. Habent & qui Reformati peculiariter dicuntur inter se controversias nente tamen pace fiaterna,qualis est quς- stio de obedientia Christi quae in agendo, quaeque in perpetiendo consistit, utra scilicet sit ob quamDeus nobis peccata Con- donet, ac pro innocentibus nos habeat, qua de re non tantum cum Piscatore actum est placide, sed & inter Τilenum& Molinaeum interloquente Ples o,a que aliis citra definitionem transactum est. De regimine Ecclesiae , de sacris ritibus aChristo institutis,sunt quae ventila tur quaestiones unitate incolumi. Ut propius ad negotium nostrum accedamus ,
105쪽
videmus, pridemque vissimus inter eos qui puram defenduntP destinationem, esse qui ponant eam ante spectatam Adami ruinam , esse qui eandem ruinam ei substernant, at ne hoc quidem Vnitatem abrumpit. Dubitari tamen non immerito posset, an non illi alter ab altero tantum differant, quantum ab utrasque hi qui sub conditione, Praedestinationem tradunt. Vcrum quidem est, illos utrosque adversum tertios in eo consentire quod decrerum de salute cuiusque hominis factum ponunt ante consideratam assensionem Evangelio praebitam : sed rursum tertiis Cum secundo ordine id commune est ad- Vcrsum primos, quod putant non decrevisse i Deum hominis cuiusquam perni-CIem aeternam,ac ne potuisse quidem decernere, nisi eum ut sontem intueretur. SI
fieri potest & fit reipsa,vt ista alij alios ferant retinentes Unitatis compagem, Cur
non & isti simul tertios ferre postent ed& hoc fieri posse iudicavit Hollandica
Synodus Harlemi habita anno CID DLXXXII in qua deliberatum est quatenus tolerari possent,qui Prςdestinationis dogma probare non possent. Sunt qui putant hanc mutuo se ferentium pacem consistere non posse, nisi ubi
106쪽
8o . Dologeticus eorum pars altera docet, altera quod sentit silen tio premit. sed scripta, tum Veterum, tum eorum qui nunc sunt in Romanensi Ecclesia, Lutheranorum quoque & Reformatorum contra nos docent, sententias
discrcpantes & doceri,& defendi sine pacis ruptura. Vetus dictu est, incolumi amicitia posse amicos seorsim sentire,& quod sentiant,modeste rationibus munire: quod non in divinis tantum,sed in humanis
Alij posse id fieri existimatit, si diss1den tes in diversis sint locis,uthic illud,ibi aliud
doceatur pace incolumi, non si in uno loco munere suo fungantur. Quae subtilitas primum valde aliena est a natura Ecclesiae Christianae quae ubique diffusa Vnum cor pus facit, ita ut dogmata quod attinet, nihil hic necessarium esse possit,quin simul ubique sit nccessarium. Deinde libertas illa Prophetarum Apostolo memorata quae in veteri Ecclesia Christiana viguit, fatis ostendit posse in una Ecclessia diver fas sententias proponi illaesa fraternitatis concordia. Etiam testibus evincere pos . sem, ex eodem suggestu nostris in terris sine offensa propositas fuisse sententias diversas,etiam de argumento cuius ante memini pertinete ad causam ob quam Deus
107쪽
culpis nostris ignoscit: quod sunt qui putant maximi esse momenti. Imo in his ipsis de quibus agimus controversiis diu vidimus non uno in oppido sine ullis in- Commodis pacem cultam inter sententiis dissidentes, donec secessio de industria omnibus modis promota est. Et qui credibile est,cu Reformati Lutheranos invitarunt ad Ecclesiae unitatem, id eos sensisse non posse Concordiam retineri , Vbi tum fit,tum illi essent in eodem oppido Z Imo Contra recte etiam iisdem in locis manere posse inter diversa sentientes fraternitatis Consortium,docet adductum modo Poloniae exemplum. Sed & eorum qui apud nos serpe in una Academia,aut Ecclesia alii Praedestinationem Adami culpae prae-Viam , alij eidem culpae eonsectaneam do-
Qua propter alij propius in rem intuemtes aiunt non negandum quin fieri possit, , ut diversae sententiae proponantur,dum id fiat aequa ac placida ratione: Sed ubi per illationum gradus alter alteri odiosa placita impingit,no posse tum quietem & pM m retineri, quod sine accurata distinctione transmittendum non est. Nam in privata veri indagatione eam argumen tanda rationem prohibere velle,Mὸ ostς
108쪽
lta a pologeticin eorum ditur ex adversaria positione absurda sequi id vero foret absurdissimum,cum omnes qui disputandi artem tradiderunt,nos doceant eam docendi rationem facillimam esse coprehensu: non quod aequum sit quenquam onerare quasi omne id sentiat,quod ex ipsius sensit per legitimas consequentias deduci potest saepe enim accidit,ut is ipse eam consequentiae necessitatem non videat c potius quam id quod infertur concedat,effatum suum sit deserturus ) sed ut horrore eius quod ipsius ascsertio secum trahit, connexione recte expensa,ab errore abducatur,quod ipsum tamen In colloquijs etiam privatis ita fieri debet,Vt evitetur quicquid asperare an mos potest, Vereque appareat non ruborem alterius, sed emendationem quaeri. Sed publicas allocutiones quod attinet, sapientissimum mihi videtur eorum consilium qui putant ea, quae absurda cum sint, defensorem habent neminem,refelli quidem posse, sed ita ne simul significetur ea
sequi ex sententia aliorum in eadem communione viventium, ut sciliret mos geratur plebis infirmitati quae per orationem eiulinodi incendi animis davellique posisti. Verum putate ideo unitatem retineri animo nequire,quia alter alterius senten-
109쪽
tiam incommodis premat, extra rationem est, & Gemplis refutatur. Reformati Lu- theranis, hi illis vicissim multis in libris absurda multa saepe, nec sine ludibrio obie-Cere tanquam quod ex sententia ipsorum flueret: non eo minus Principes, doctores que iam ante nominati, etiam Beza in, Montipellicardelii Colloquio pacem fraternam Lutheranis obtulerunt. Qui apud nos Praedestinationem puram considera- 'tioni humani generis in crimen lapsi an teponunt,ab all3s qui eandem Praedestin tionem super communi culpa aedificant, Deum aiunt statui improvidum. Hi contra aiunt ab illis Deo manifestam iniustitiam assignari: neque tamen ideo rumpitur unitatis compages. Idem in Romanensi Ecclesia videre est inter diversia docentes de quaestione an citra Originariam labem concepta sit,quae futura erat Domini nostri mater,de Praedestinatione etiam, rebusque aliis. In disputationis certamine arripit quisque,& urget quod sibi usui putat : sed non ideo communionis nexus dissolvitur.
Ego vero semper existimavi in publicis allocutionibus facilὸ eum posse modum reperiri qui non modo animos non exas
peraret i quod multi ad tranquillitatem
110쪽
plebis retinendam satis esse existimant, SI extra controversiam exempla habe , tum in antiqua Christianitate, tum saeculo nostro) sed talis etiam esset, ut in docendo disparitas, aut esset nulla, aut non appareret. Et hac quidem in causa eo facilius, quia hi qui puram docent Praedestinationem,& Contraremonstrantes appellatur utinam ignota essent illa partium nomi
na ) in Colloquio Hagiensi fassi saepe sunt
quaedam suorum dogmatum non nisi adducte Zc temperate proponi debere. Bezaipse in Montipellicardensi Colloquio dicebat inco fultum esse de iis quae ipse tuebatur placitis apud populum certare,quod ea res plures offensura, quam instructura esset. De reicctione hominum Contrare- monstrantes in eodem illo Hagiensi Colloquio ne agerent, deprecati sunt invidiae deelinandς ergo. Multi eorum gregis Mhoc dicunt, quoties ad usum res confertur, dogma suum de Praedestinatione non esse proponedum nisi ab imo sursum, quae docedi ratio plane cum Remonstrantium docendi ratione consentit, utrunque sententiae discrepant. Legere memini inter Zanchium & Marbachium,qui pariter in Argentinensi schola iuuentutem sacris disciplinis informabant, in eum modum