Apologeticus eorum qui Hollandiae Vvestfrisiaeque et vicinis quibusdam nationibus ex legibus praefuerunt ante mutationem quae evenit anno 1618. Scriptus ab Hugone Grotio ... Cum refutatione eorum quae adversus ipsum, atque alios acta ac iudicata sunt

발행: 1622년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류:

111쪽

qui Ηοllandia praefuerunt. 8s

conventioncm factam .Quin &: apud nos Curatores reipublicς Geldriae & Zutphaniae concordiae formulam in modum cundem conscripserant quae mihi impense placuit: ut S consilium ab cximijs Zelandiae ni fallor in pastoribus misium ad Principem Mauritium , quod mihi monstratum,Vt ad publicam tranquillitatem valde faciens commendaui. Etiam in allocutione ad rectores opp1di Amsiclodamensis quaedam aperueram quς huc pertineret mihi videbantur, ac serius etiam ex libris partis Vtriusque ea excerpseram in quibus quam proxime alij ad alios accedere videbantur, ut inde hauriri posset bene temperata docendi praescriptio quς nullius animum laederet. Comperi&Rotterodami, cum ibi primum agitari caeperant contro- Versiae de proponendis dogmatibus initam ConVentionem, quae & placide observata est, dum ibi fuit Colonius. Postea quoque Cum iam me rectores eius oppidi Vterentur,a pastoribus publicis conditiones qυaedam latae sunt his qui ab Ecclesia discesserant tam ς tuae, ut eas repudiandi causa me certe uadice, nulla esset. Neque aliorsum spectant tot monita Hollandiae procerumquς in omnibus ferme decretis apparent,

ut de his capitibus doceretur ad plebis in-

F iij

112쪽

s 6 Apologeticus eorum stitutionem , ad Dei gloriam , ad salutem

publicam , ad Ecclesiarum incrementum, vi fraterna & Christiana charitate se mutuo foverent , cunctaque dirigerent adquietem dc pacem, ad introducendam retinendamque charitatem, ut sacra scripta modeste explicarent, ut ad Christianum

ponerent sese, pluraque alia eius sensiis quae in ipsis decretis videre est, ad quae accessit quod mense Februario anni CID IDCXVII proceres Hollandiae testati sunt sibi non displicere, ut benignis siuasionibus Ope

carorum hominum consilio prorsus negonam e tenderetur , concipere urqueformula aliqua a sis anu decretorum interpretationibus vitandis, cr re endo eorum usui, seecundum quam orationes ad populum a passoribus dissentientibus animo non reluctante haberipossent adpacem mucemendationemque populi. Sic de in Edicto quod evulgatum est mense Augusto cita ID CXVII , aiunt proceres eidem semper suam mentem si e re controwsaplacita nisi modeste se ad bonam erissu in tractarentur. Si quid adversus liqc peccatum fuisset, id omne imperio publico coerceri poteratii de re principali,hoc est de retinenda inter dissentientes unitate,convenisset.Certo mihi constat penes nobiles & maiorcin

113쪽

qui Hollandiae praefuerunt. 87

oppidorum partem non stetisse quominus acerbitatibus cunctis obViam iretur. Quod si fas erat , fierique poterat ut se ferrent mutud diffidentes, certe quin id expedierit,utiliusque fuerit quam decidi controVersias, puto neminem semiudici, dubitaturum. Ita certe senserui non Hollandiae tantum proceres qui hoc nomine non recte accusantur: sed δί iudices superioris consessus. Quid dccisio sibi proiiserit, quid post se traxerit videre est operς- pretium. Pij pastores magno numero sinI-bus sunt expulsi cotra proclamatam semper a nostris animorum libertatem: dejecti sunt suis muneribus legitimi magistratus, suffecti alis extra ordinem , SI contra leges,pro quibus legibus, & illa quam dixi animorum libertate sumpta,arma semper professi sumus: anxietate, ac moerore premuntur multa civium millia qui studiosis.simi semper fuerunt publicae salutis r interim praesidia ad fines tuendos necessaria absumuntur in eorum iniuriam quorum sumtu sustentantur. Quae vero plura adhuc sequi hinc possint mala Deum quaeso Vt propitius avertat. Ex adverso recepta admonitione ferendi se invicem,primum disputandi libido , quae initijs accerrima est, refrixisset paulatim: respublica con-

F iiii

114쪽

88 Apologeticus eorum

cordibus animis fuisset gubernata, cives vixissent in pace ac charitate mutua, recto

rum amanteS,ac reVerenteS. Haec quae ex.

spectanda erant hinc bona, mala inde non a me tantum,sed & ab aliis mecum legatis quos inter fuit Hugo Musius quanitor Dordreclitanus) retioribus oppidi Am-stelodanu accurate satis commonstrata fuerunt; quod si tum ipsis libuisset diligentius ad rationes nostras attendere,& rogatu nostro venire ad colloquia propiora, multa incommoda quae Hollandiar, ac proinde & oppido Amstelodamo supervenerunt iam,aut stipervenire adhuc pos

sunt,in tempore potuerant anteVerti.

CAPUT V. Convocationem Synodi ad definiendas controversias non modo illegitimam

fuisse , ΡΜ re tranquillitati publica

pcocurandae inidoneam. EX eo quod demonstratum est hactenus , nationis euiusque Proceribus, non autem Federatis Communiter, deberi arbitrium religiorus,rerumque Ecclesiasti-

115쪽

qui Holiandiae praefuerunt. D

carum, evidenti necessitate sequitur non potuisse communem Synodum conVocari nisi ex nationum omnium consensu,

quando Synodos indicere summi est imperij,Vt tum alibi ostenditur, tum in libro qui dicitur Recognitio Synodi Tridentinae libro tertio,septimo capite .Quod cum viderent quidam,ius convocationis eius de qua controversia est,deducere voluerunt ex consensu quem Hollandia prς-buit anno CID ID XCVII. Sed Cumis consensus adnexam haberet legem,ut in litteris indictorijs insereretur praeceptum re- Cognoscendae formulae quae Confessio Belgica appellatur,certe manifesti est iu sea conditione cessante pro non concesso habendum,quod non nisi sub ea conditione concessiim fuerat. Praeterea notum est, omnes assensiones eiusmodi, quamdiu res est integra, neque in contractum itum est, revocari posse, praesertim mutata rerum causa , sicut in Hollandia per secutam secessionem,multaque alia rem valde mutatam negari non potest. Iam vero hoc tempore Hollandiς primores & nationes aliae

professae sunt se hoc rerum statu in Synodi talis indictionem assentiri non posse.

Sed & hoc inquirendu,dicine possit indictio talis Synodi ad cotroversias definiedas

116쪽

so Apologeticus eorum unde non poterat non sequi Ecclesiasti- ei corporis divulsio in facta ex sententia

maioris partis nationum. Nam Hollaridos M Traiectinos usque ad mutatam rempublicam intercessisse nemo ignorat3Mandatum Geldriae legatis datum pertinebat ad vitandam scivionem: quam ob causam e legatis non pauci, quod ulteriora mandata non haberent, dixerunt sibi non placere quicquam decerni ex maioris partis sententia.Quin post etiam,mCn- se scilicet Martio anni cID ID Cxv III in Conventu Geldriae constitutum est βώUB-nibis id agendum, is disicrepantes nationes mconvocationem SInodi assentirentur. Transi- silana vero natio quo tempore decreta

fuitSynodi indictio,constituerat indictioni intercedere: quanquam postea inducta est ut consentiret, sed in has leges modumque : Cum Princeps Ara nensis connixe postulaveris a nobilitare asae oppidis

Transi lana, ut indicenda S nodo assensem

suum accommodarent: certo Vsis aspismans atque promit ens non alio animo eam indici neque alio tendere, quam ut placide componeren-tar Ecclesiastica diffidia,s religionis contraversa ad pacem alvi concordiam nationum ,

quod quidem futurum esset ab que detrimento suris egum,arrae inperdi tum nutosis cmurique

117쪽

qui Hostandia praefuerunt. 9I

rum eius paruum, atque ita etiam ne refigionis causae cuiquam noceretur : super qua O hoe a Principe a matum est, aequis rationibus ac persuasione nationes dissentientes eodem fle

motum ira,vt cuncti concorditer sine vita nationum divulsoneperagantur: neque vero ratum

habitum iri quod Synodus desinisset, nisi nati nes singula aucures Ferent, hub is legibus ac

posticitatione Principis, nobilitas , oppida Transi lana assenserunt. ι eum In modum convocetur Synodus, ad pacim scilicet atque com cordiam nationum, o placidam transactionem dioidiorum Ecclesiaeae, controversiarum in rei mone : hoc addito, ut capita perscripta antehac de modo atque ordine geniarum in SI A communi conssilio expenderentur,semendarentur quoque si ita opus ese iudicaretur. At vero legatis nationum aliarum legatos nomino quia de ipsis nationum proceribus idem assirmare non ausim Cum sciam primoribus Zelandi semper visum divisioni Ecclesiae omnibus aequis modis obviam eundum in sed ut dicere caeperam legatis aliarum nationum,id fuisse propositum,rem perducere ad controversiarum definitionem,apparet ex oratione legatorum Zelandiae ad Hollandiae primores anno CID ID CX v I I,qua rogatur Hollandi

nam de iure decernendi i clam ex

118쪽

Apologeticus eorum

sententia maioris partis nationum nititidum cuiquam in mentem venerat) cum na tionibuου aliis quam citissime indicere communem legitimam Sstnodum, in qua ea quae crant controversa, expenderentur, atque definirentur.

Ac post iterum loquuntur de exsectan decisione. Sic & Frissiae cis & vis Lauicam legati ad eosdemHollandiae proceres aiC-bant , nultam se remediam invenire melim δε- itione per Synodum communem. Ea menSapertius etiam inde detegitur,quod trium illarum nationum legati passi nunquam sunt in actis indicendae Synodi mentionem fieri tolerandae sententiarum diversitatis. Sed & eventu idem comprobatum

est: nam ad componendas amice controversias nihil actum in Synodo est, sed ad

diffamandos,damnandosque Remostrantes instituta omnia.

Definitione tali no potuisse pacari animos fatis inde intelligi poterat,quod ab iis fiebat definitio qui in hac causa parteS

fecerant. Nam indigenarum pastorum praecipui quique Remonstrantes qua Voce, qua scriptis praedemnaVerant: partim& exemplo suo ad secessionem prςiVerat, aut etiam de ea promovenda in arcano coierant. Extranei autem quorum maximus esse debuerat usus in pace concilian-

119쪽

qui Vollandia praefuerunt. 93

da ex partium altera erant conquisiti.Neque enim Ecclesias tantum Augustanae professionis quibus fraternitas toties oblata hac super re auditae non sunt, sed Min alias Germaniae Ecclesias inquisitum,an eius essent sententiae cuius victoriae studebatur, priusquam inde peterentur legati. Amplius constitutum fuisse nequis cum Remonstrantibus sentiens in Synodum admitteretur, ex sententia in me lata apparet , quae mihi Vertit vitio quod operam dederim, ut ad Synodum Venirent nonnulli, qui novis dogmatibus ita Remonstrantiuin dogmata appellantur non erat ' C5trario. Ipsa mandata externis data damnationem Remonstrantium prae se ferebant,ut &9rationes habitae ante causa cognitam Ad hoc sunt qui regerunt CXceptionem hanc aduersus iudices alteri partium addictos in civilibus negotiis Valere, non in Ecclesiasticis,quod satis mirari ne.

que o; cum origo eius exceptionis eX naturali aequitate descendat, quae in negotijs Omnibus valere debet. Tae Ecclesiasticis negotijs loquebatur Optatus Milevitanus, cum diceret: non possumus facere quod non fecit Deus , qui in iudicio suo personat separare dignatus esse nec eundem voluit esse accusatorem, O iudicem. Et alibi idem: χuaerendi

120쪽

' pologeticus eorum

sunt iudices , de utraque parte dari non possunt, quia studiis veratas impeditur. Eccle- fastica erant negotia de quibus agebat

Conciliu Constantinopolitanu cu diceret natura nos doceri vitandos esse iudices suspectos. Athanasius,Caesareenssem,Maximus Patriarcha Hierosolymitanus, Antiochenam,occidetisEpiscopi, Smyrnensem,Paulinus,Mediolenensem recusam

quod qui eo mittebantur iniqui in ipsos essent: qua i n re factum ipsorum commu- ni sapientum iudicio probatur. Comparaea quae a Protestantibus dicta sunt contra Synodum Tridentinam : Dixerunt non modo Romanum Pontificem, sed omnes Episcopos ipsi parentes,eo quod in partihus essent iudices, esse non posse. Vide recognitionem Concili, Tridentini libro primo,capite tertio,& quartoraddiderunt id eo esse iustius quod Pontifex ipsos iam praedamnasset. Inspice ad hanc rem scriptum Federis Smalcaldici, factum anno

e Io I XXXVIII , item dictam modo recognitionem libr. I.cap. I. Quae ineundae sunt Viae quoties aperta sunt studia, imo iam rumpi VnItas CaepIr, non imprudenter ostendit eiusdem recognitionis scriptor ita loquens: veniendum M aliquam manum quas M-mon rarissimus:

SEARCH

MENU NAVIGATION