장음표시 사용
111쪽
breviluquaque veritas , quod aegre persuasisset prolixa elaborataque o ratio. Cum Themistocles apud populum Atheniensem diceret sese habere praeclarum consilium , sed quod tutum non esset efferri apud multitudinem, permisit populus ut Aristidi diceret inaurem, & ejus uni*s judicio
vel probaretur, vel rejiceretur. Erat autem de classe Graecorum exurenda.
Id eum esset factum, Aristides ad populum : Nihil, inquit, audivi utilius consilio Themistoclis . sed eodem
nihil injustius. Tanta verborum par- simonia reprobatum est , hominis intepublica summi consilium. Narrant α piratam quendam cum ad Alexaadrum Magnum adductus, rogare tu
qua fiducia fu i si et ausus infestare mare: Ego, inquit. quoniam id parvo
navigio facio, pirata vocor, tu cum idem facias numerosa classe , rex apis pellaris. Pirata dicebar . Tyrannus audiebat, & tamen verbis tam pau-
is persuasit veritas. Magnus Pompeius destinarae om pes Mamertinos' inteliacte, quod Marii partibus adhaesissent.
112쪽
ERAs Mus ROTER. 'phae sissent. Hunc adiit Siliemus eius civitatis princeps ultro colitens quicquid factum esset, ipsius impulsu fa-ehum ess e. Nam ego, inquit, & inimicis persuasi , & amicos cocgi ut
Marii partibus accederent. Pompeius miratus . hominis animum, qui civium salutem anteponeret suae , dc ipsum in amicitiam recepit, & Mamertinis in huius gratiam condon vit. lefectionis culpam ...Si tantum valuit succincta veritas apud hominem factiosum , quid non essiceret a'pud integros viros t Reperta est &in foeminis haec animi praesentia. Etenim cum accusaretur a fratre Testha Dionysiii tyranni soror, quae Polyxeno nupserat , quod conscia fugae mariti non eum prodidisset , simpliciter ac fortiter respondit expostulati fratri:
Num usque adeo me putas omnium
mulierum pessimam & abjectissimam. ut si sensissem maritum hoc agere, noci fuerim illi perpetua comes exilii
futura' Hoc dicto non solum amputavit omnem conscientiae suspicione, verum etiam pudicae probaeque ma-E tronae
113쪽
,8 L IN u Atronae laudem abstulit. ΣΞmyl. Scaurus homo senex, multaeque in repub. auctoritatis, apud populum Romanum a Vario quodam non ejusdem .existimationis nomine . proditionis .accusabatur. 1s paucis causam ab -- solvit: Uarius, inquit. Sucronensis ait: aEmylium Scaurum rempub. prodidisse r Rimylius Scaurus negat: utrii creditis Z Ad hanc vocem totius P . puli suffragiis atque etiam tribuni sententia absolutus in . Itidem Iphicrates dux egregius , cum apud populum Atheniensem proditionis reus perageretur, percontatus est Aristophontem accusatorem, num ipse proditurus fuisset rempub. si quis pecuniam de disset; cumque is se facturum negasset; quod igitur tu facturus non
eras, ego feci Tam brevis apol gia reum absolvit a crimine. Proinde. Graecis ita visum est Demosthenem, quidem fuisse summum oratorem, Phocionem autem ad dicendum eSeacissimum , non ob aliud opinor,
nisi quod Phocion paucissima quide,
sed vera & ad rem pertinentia loqueretura
114쪽
ERAsMI ROTER. 99retur , cum Demosthenes multa simularet ad gratiam populi. Unde
factum ut unum Phocionem metue ret Demosthenes, cum reliquos oratores facile contemneret. Caeterum
tibi Phocion assurgeret dicturus , amicis in aurem dicere, G εμωνιόγων δωτὸς πάρεΠν. id est. mearum orationum securis adest : videlicet efficacem ac vividam eius breviloquentiam, facile dissecantem arte coloria enthymemata, securim a pinpellans. Nec sine causa vulgo dictum est, mendaces esse multiloquos. cum juxta tragici dictum απλῶα ο μῖξme V ἀληλιας ἔφυ. Sed exemplorum hujusmodi tanta vis est apud scriptores, ut supervacaneum videatur ea velle persequi. Haec quae diximus arbitrortius icere ad declarandum, quam deceat magnos viros vel silentium , vel orationis brevitas , quantoque plus obtineat auctoritatis & gravitatis brevis & concisa sententia, quam loquacium immensa garrulitas, etiam si nihil habeat vitii, praeter immodicam dicendi copiam. Nunc is mor-
115쪽
Ioo LINGu Abus ingens malorum agmen secum
adducit , insatiabilem de rebus frivolis garriendi libidinem, de negotiis alienis, quae nihil attinent, nec ad illum qui refert . nec ad eos qui audiunt , periculosos linguae lapsus quos vitare dissicillimum est semper garrienti , futilitatem in efferendis
arcanis, plerunque cum periculo dicentis, nonnunquam & illorum apud quos efferuntur, Vanitatem, quae fere comes est loquacitati , obtrectationem alienae famae, delationem ac
sycophantiam. Ad haec enim mala paulatim proficit intemperantia linguae , etiam si initio nihil aliud siti quam puerile garrulitatis vitium , MDsu quam odio dignius. Prima laus orationis est, ut apta sit, habita rei,
temporis, loci, ac personarum Iatione. Haec quomodo potest observare, qui tacere non potest y qui non judieio loquitur , sed morbo fundit verba ρ Festivitas orationis, ac joci sobrii tempestivique plurimum habent
momenti, ad humanae consuetudinis iucunduatem , ac moderata dicendi liber-
116쪽
ERAs Mi RoTER. 1 Ilibertas inter amicos plurimam habet gratiam : v erum haec non suo lo-cb adhibita frequenter in grave discrimen pettrahit. Neque enim passim ludendum dicteriisti neque ubi
ς - Bene cessit adolescenti . qui rogatus num mater ipsius solita sita, liquando ventitare in aulam Caesa- Ieam , nam adolescens oris lineamentis Octavium referebat e Mater tin quiti nunquam, sed pater saepe. Hoc apud Augustum licuit, civili praediis tum ingenio ac festiviter arguteque dictis impense gaudente. Apud Cali gulam & Neronem non fuisset imis pune. Captus quidam cum ad Antiochum regem duceretur, qui ducebant hominem , jubebant esse bono imo, experturum enim regis clementiam, posteaquam ad illius Oculos venisset. At ille, nullam igitur, inquit, mihi spem salutis esse praedicatis, alludens ad regem luscum. Is jocus per se lepidus, sed intempestivus exitio fuit homini. Rex enim offensus eo dicto, sustulit eum in crucem.
117쪽
Αpud Adrianum Caesarem pessimam iniit gratiam scurra , qui venienti apio coronatus occurrit: cumq; iussa aris submoveretur a congressu, procul his verbis adulatus est et Totum fecisti, totum vicisti, nunc Deus esto. Apud alium haec adulatio tulis. set praemium, apud Imperatorem suis perstitiosum erat ingrata. Λt garrulus mavult, a dum perdere quam dictum e mavula pro re levissima, gravissimas dare poenas, qua non obse- . qui morbo suo. Cum Philippus Ale- τandri ter praesideret in auctione , u- .nus ex his qui vendebantur exclama- ivit: Parce mihi Philippe, nam sum itibi paternus amicus : Philippo respondente r unde nam, aut qui nam, o homor Dicam , inquit, si propius admittata Admissus, elam dixit Phi- Iippo: dimitte pallium, nam illo modo parum decore sedes. Rex tempestiva hominis admonitione delectatus, Hunc, inquit, volo esse liberum.
nam me latebat eum mihi tam beneis volum & amicum esse. Prudenter
itaque monuit suum Callisthenem
118쪽
ERAsMI ROTER. I 3 At sto, les , ad Alexandrum Magnum proficiscentem , ut cum rege aut raro loqueretur, aut iucunda. Sed dum hic parum meminit huius admonitionis , sibi calamitatem accer- . sivit.Nec omnino muliebre fuit consilium quod dedit Parysatis Cyri MArtaxerxis mater , quae monere solet , ut qui regem aditurus esset, cum libertate byssinis verbis utere tur. Etenim siqu3ndo res ipsa poscir.
ut rex admoneatur. veritatis amari-.
tudo , multa verborum dulcedine diluenda est. Qilanquam hic nooisa. tis est spectare dignitatem aut Laeta- item hominis, Verum etiam temporis
ac loci habenda est ratio. Nec ipsi Platoni tanto philosopho , felicitet cessit sua libertas apud Dionysium
Siciliae tyrannum , ac ne Dioni quidem , & tamen feliciter cessit anui. quae cum frequenter interpellaret Philippum regem, uti causam suam cognosceret , atque ille fatigatus respondisset sibi non vacare : Ergo, inquit, nec rex esse velis. Philippus eo dicto tactus audivit causam. Simile
119쪽
w4 LINGu Aquiddam reserunt de Adriano Caesa-is . sic multis praedito virtutibus , ut eas vitiis pene superaverit. Diogenes
ingressus eastra Macedonii, cu eo adducto clamaret Phi, opus, υπα οπι
Rem, inquit, conjectati: Nam prorsus huc veni exploraturus num vere si desipias, ut rumor est, qui cum pos sis tuo regno tranquille trui , malis G tineos laeessendo etiam de salute . tua periclitari.' Verum non idem licuerit cuilibet , quod licuit Diogeni. nec temere 'reperias , qui Philippinioderationem . ac civilitatem referant. Imo ne mediocris quidem sor-ris homines tutum est lacessere dictis A eeidid enim non raro, ut fragi- Iit quaerens illidere dentem, infringat solido, ac male dicens , peius audiar. Stultissimum autem est eos dictis Meavillis incessere, quibus in promptu in ξίφει ἀν μυοχυσαι, Cum Polymnus dialectices professor, Dionysio Juniori dixi siet ex more dialecti is corum : Ego te redarguam , verbis . quidem retulit ille: At ego rebus ipsiste refello. Ira Cleomenes Anaxan- - dridae
120쪽
ER As MI ROTER. I sdtidae filius, Argivis ipsam ut periurum & impium lacerantibus, Vobis quidem , inquir, in manu est male loqui : at mihi in manu est malefacere. Cohibita est legibus.veteris comoediae licentia, posteaquam lusus exierat in rabiem, & Cynici vulgo pro canibus habiti sunt, non ob aliud nisi quod recte quidem arguerent vitia mortalium , sed absque delectu personarum temporis ac loci. Porro uenon aliud hominum genus invisius
est his qui quibustibet de rebus per
contantes obtudunt aures omnium:
ita multo magis omnibus invisus est, qui linguam pro auribus habet pes foratam , & cam Omnium arcana cu-tiosissime serutetur, nihil tamen potest continere, etiam si capitis periculum immineat , non aliis tum, verum etiam ipsi qui nullo negotio tacere poterat, nisi morbo tam gravi teneretur. Eoque summum inter homines plausum meruere qui silentii fide praestitere caeteris. Quod enim facinus celebitus, quam Papyrii pra toxtati, qui nec blanditiis, nec minis
