Desiderij Erasmi Roterodami Lingua, sive, de linguae usu atque abusu liber utilissimus

발행: 1649년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

121쪽

matris adduci potuit, ut effutiree quid esset agitatum In senatu. Cumque illa iam adornaret virgas. puer

extemporali commento parentem einlusit. A t illa fabulam protinus in vulgus efferens , ridiculos concitavit tumultus , suamque futilitatem deis nobilitavit. Pueri continentiae honos habitus est. Consimili de re non inam cenam fabulam refert Plutarchus in libello de nugacitare. Romae compluribus diebus quiddam serium Marcanum agitabatur in senatu , de quo cum variasseti hominum suspieio , mulier quaedam alias quidem proba & pudica , mulier tamen , cmpit maritum precibus ac blanditiis' solicitare, ut areanum impartiret taciturae , silentii fidem lachrymis in jureiurando, dirisque imprecationibus pollicςns. Addidit querimonias illas solsines quod maritus uxori fidemnois haberet. Ibi Romanus quo mulierculae stultitiam redargueret , simulat se victum uxoris precibus, decreveram, inquiens, tacere, sed viniscor. Audi igitur, sed tacitura: Por-

122쪽

ERAsMI ROTER. Io Ttentum horribile, quod a sacerdotibus nunciatum est: Coturnix auream galeam in capite gestans, lanceam que ferens , volare visa est. & hac de re consultat senatus , ambigentibus auguribus , utrum boni quippiam, aumali monstrum hoc portendat. Tavero cave ne cui dixeris. Hoc dicto. ibat in forum. At mulier , velut urgeret ab orsus, nacta ex ancillis unam suae prima Occurrerat, coepit ea prae-ente verberare pectus, vellere capillos , clamans obiter: Heu mi vir, heu patria, quid calamitatis imminet nobis p His rebus ancillam ultro pro vocans , ut quid esset mali percontaretur. Percontatur illa , haec narravit ordine rem omnem , & addidie clausulam solennem garrulis omnibus: Cave quisquam ex te sciat, sed sile. Mox ancilla dominae similis uisnam e conservis nacta rem illi denar. rat de coturnice. Illa vicissim amatori suo, qui sorte aderat communicar. Itaque brevi fabula ab aliis ad alios transiliens devenit in forum , tanta cele Iitate ut praeveniret eum qui

123쪽

commentus fuerat. Cum enim quidam notus illi factus esset obvius :MOdone, inquit, e domo venis in forum' Modo admodum. Nihilne igitur audisti r , Nihil , sed estne novae rei quippiami Coni urnixunquit, cum lancea galeaque aurea volare visa est, atque hac de re senatus cogitur. Ille vero ridens: Euge, inquit, uaor mea , quam probe abs te curatum cst , ut arcanum tibi creditum me praecurreret in forum. Mox igitur adit primores, & exposita fabula civitatem ac senatum inani trepidatione liberat. Deinde domum reversus expostulat cum uxore : Heus bona mulier, perdidisti me: Senatus enim Iescivit arcanum hoc ex aedibuS no instris prodisse in vulgus. Itaque cogor incontinentis linguae tuae dare poenas , & abire in exilium. Illa vcro conturbata primum inficiari , mox, nonne hoc, inquit, cum trecentis au disti Z QAos mihi, inquit, trecentos narras inepta ' Cum tu me defatigasses precibus & lachrymis, ut indicarem arcanum, ex tetraporς com- meatus

124쪽

mentus sum quicquid tibi credidi, videlicet quo periculum facere, quam esses linguae continentis. Prudenter ille quidem , qui citra grande periculum sumpsit experimentum uxoriae fidei, non aliter quam qui nova Vascula volentes explorare num qua perfluant, aquam infundunt, non Vinum aut oleum, ne magno conster experientia. Eadem cautione si fuisset usus Fulvius , non se pariter uxorem conjecisset in exitium. Is erat Augusto Caesari familiatis. Quem cum audisset jam senio gravem, ob desertam orbatamque domum ingemiscentem , eo quod duobus nepotibus suis praematuro funere elatis , ad haec Posthumo qui restabat per calumniam in exilium ejecto, uxoris fiolium imperii successorem instituere

cogeretur: ideoque pietate motus de nepote ab exilio revocando cogitaret, reversias domum, quod audierat, uxori suae retulit. Illa mox Li- iae. Livia graviter cum Caesare expostulavit. Si ista,inquit, jampridem versabas in animo , quin nepotςm

125쪽

rro tr Nou Are voeas Cur 'me in odium eonjicis eorum qui in principatum successu- . ri sunt Postridie eum Fulvius harum

rerum ignarus ex more venisset ad Caesarem, eique dixisset ille respondens, non retulit χ se , sed υγιπινε,

id est , sanus sis, velut insaniam exprobrans , non precans salute. Quod salutandi genus quid sibi vellet, cum non falleret Fulvium, recta se domu reeipit, & uxori: Sensit, inquit, Caesar arcanum , cuius me sciebat esse conscium per me tacitum non esse. Proinde decretum est, mihi ipsi mortem consciscere. Tum mulier, & me

rito quidem inquit, qui mulieris tot

jam annis tecum viventis incontinentiam aut non noris: aut si noras,

non caveris. Sed age quanquam tu culpae fueris auctor , ego tamen in exemplo moriendi dux ero: simulque arrepto ense seipsam confodit. Gra- ves poenas dedit Ful vius neglecti pro- 'verbii quod monet , Nec sinui, nec 'mulieri credendum esse , celebrisque sententiae : QAod tacitum velis, nemini dixeris. inique adeo si prove

biis

126쪽

ERAs MI ROTER. Hibiis credimus . mulieri ne mortuis quidem fidendum est. Utinam autem a mulieribus tantum esset perieulum. Nusquam non est tempestivum illud Epicharmi , νηφεs μυν- ἀπι-ti tametsi foemineum genus magis laborat huius mali infamia. Cato sonior dicere consuevit inter amicos, se trium duntaxat rerum per Omnes vitae gradus poenitentiam agere: Primum si quid arcani credidisset muli xi. Secundum, si quo pedestri itine, re proficisci lieuisset, eo navigio pe venisset: Tertium . si quem diem per incuriam absque Buctu passus fuisset elabi. Felix quidem Cato: ctim nunc plerosque discruciet poenitentia, quod arctissimis etiam amicis au si sint aliquid areanae rei committere, paIumque meminerint quod prudenter admonet Chilo: Sic habe amicum, tanquam aliquando futurum inimicum Non probat hanc sententiam Cicero, verum huic tutum non fuit vel

fratri erbdidisse. Sunt enim amici, quibus etsi non adsit perfidia o tamen

deest prudentia , aut alumi constan-

127쪽

rix Lx Nou Atia , & superat animi propositum naturae vitium, qualis indueitur in Hecyra Terentiana Parmeno servus alioqui non malus , nisi quod cum averet omnia scire non poterat continere quod rescierat, cumque negaret se prolaturum quod rogabatur audit a puella: Ah noli Parmeno,quasi tu no multo malis narrare hoc mihi , quam ego quae perconter scire. 'Et agnoscit qui de ille morbum suum. Nilulo se eius tamen stipulatur silent um, si mihi fidem das te tacituram. Nullus aute est mortalium tam continentis; linguae aut animi tam cir-eiInspecti, quin habeat vel unum cui tantum ausit eredere , quantum ipsi creditum est. Rursus hic alterum habet , hic rursus alium, itaque simul atque dicessum est ab unionet, citores ad plurimos propagatur. Simplex enim est & singulare quicquid unum

est, nec excedit terminos sitos, unde

dicitur. Verum initium est infinitae disserentiae. Mox ut unum uno conduplicaveris, sequitur infinita numerofitas; Ita secretu quam , diu

128쪽

ERAsMI ROTER. II 3 diu permanet apud unum qui primus& solus novit, revera secretum est rubi se semel in alterum propagarir,

in rumorem vertitur. Neque enim

in tua jam manu est revocare quod emissum est , aut cohibere quod aliunde alio transvolat suo arbitratu. Proinde Homerus subinde: verba dicit Πυεκτα, hoc est pennata, sive vO-- lucria. Habet & sagitta pennas suas, eam qui tenet cohibere potest et qui semel misit, revocare non potest, u Omini S celeres commovenS alas, nuc& illuc circumvolet. Atqui telum e

missum , non sese propagat , sed ut

maxime sit nocuum . unum aut alterum interimit : At sermo semel emis. sus cum reticendus erat, totas saepe: Iegione S in extremas calamitates inducit :& avis emissa sic vagatur, ut una maneat, sermo pullulat ac multiplicatur & increscit, viresque acquirit eundo , quemadmodum ait Maro. Navis quae semel portum egressa pelago se credidit, jactis ancoris, utcunque cohibetur , & patet in portum reditus: Caeterum nihil est quo

129쪽

rr 4 LI N G u Asermonem alteri creditum vel coe cras, vel revoces unde prodiit. Rursum telum emissum non recidit inmittente, sed aliis potius adsert exitium. Verbum emissum, nulli certius exitium affert, quam ei. , unde fuetatemissam. Haec ita cum habeant,

qua fronte de silentii fide eum aliis expostulat, qui sibi silentii fidem non ,

servavit An non huic expostulatori merito dicetur: Quid me incusas imis .

pudens r Si quod'ςtedidisti efferti

non oportuit, cur mihi communica.

bast An putabas alium tibi magis fir dum futurum, quam ipse fueria tibii , Ego si quid peccavi, tuo exemplo pec cavi. Quid stultius, quam ubi tuam

ipse fidem prostitueris , ad alienam eonfugere Sed dices, apud amicum . deposui arcanum . . At sciebas & illi a. mico, esse amicos. Et primu ipse tibi debebas amicum praestare. . si tui similis est, cui credis arcanum, merito periclitaris et Sin melior, hoc est si continet quod creditum est , feliciores quam promereris, quippe qui reperetis aliquem tibi fideliorem ..

130쪽

quam sis ipse tibi. Ne debet quidem

fidem silentii, cui tu morbo non judicio credis arcanum. Ut enim juxta sententiam Epicharmi: Nulla debertur gratia prodigo, qui largitur nono benignitate, sed animi morbo: ita non debetur silentii fides, ei qui primus flentii foedus violavit. Ante

complures annos coenabam cum vi

ro prudenti juxta ac docto, qui tum apud nostros regis sui nomine lega- . tum agebat. Intervenit quidam Dominicanus , qui Romani pontificis negotia procurabat. Expetiit arcanum colloquium. Secessum est. Dominicanus ajebat arcanum esse quod

vellet communicare , non communicaturus tamen , nisi juraret se taciturum. Alter negabat se juraturum in Ie , cui tIs ipse cognoscendae desiderio non teneretur. i mihi, inquit, dissidis, ne communica: sin fidis, quid opus est jureiurando I Quod etiamsi intercessisset , & referret principem meum scire quod credidisses, non celarem. Neque enim iusiurandum hoc animo suscipitur a bonis viris , ut

. . dum

SEARCH

MENU NAVIGATION