장음표시 사용
131쪽
Iis LINou Adum alteri fidem servat, principi suo fidem violet, cui ego, inquit, non simplici nomine fidem debeo: Primum ut civis , deinde ut legatus. Si tale fuerit ut citra impietatem & crimen lviolati ossicii sileti queat, polliceor isilentium, non juro: neque enim so Ieo jurare temere, & is sum qui sile-aee possim: Sin secus , serva tibi mysterium. Hac oratione victus ille communicavit nugamentum , quod nec
ad principem, nec adtigatum quicquam attinebat. Qgin & mihi non
raro venit usu, ut ab eo qui commi serat arcanum serio multumque mΟ-nitus , rogatus , obsecratus, adjura- jtus, ne cui dicerem , praesertim tali, mox idem a compluribus audierim; , & ab his ipsis quibus nominatim v Titus eram communicare. Ego admi- irans unde resciscerent, fingebam me
non credere, rogabamque quis istius fabulae fuisset auctor. Assirmabantae fidem etiam faciebant, sese ab eodem accepis , qui mihi crediderat. Atque haec quidem futilitas . in rebus non magni momenti , ridetur. Sed
132쪽
. ERAsMI ROTER. IIT tamen hic gustus nos debet admonere, ne quid cui credamus , quod cum exitio nostro proferretur. Etenim quem morbus hic habet, etiam maiore tuo periculo peccaret, si detur Occasio. Est quidem utrunque vitio datum. Nam omnino nulli ndere tyrannicum est : quibus ibet credere ,
stultitiae & levitatis, sed praestat ut diximus in latus deflectere , ubi S minus est periculi , & sarciendi quod
peccatum sit , facultas reliqua est. Certe qui sibi conscii sunt, quod assi-nes sint huic morbo, a consiliis publicis, & a principum negotiis ac familiaritatibus abstinere debent, ne non suo tantum sed multorum exitio pec cent, si minus contineant, quod reticendum erat, atque illis usu veniat quod solet viperis, quae & ipsae se' runtur in partu perire, dum a foetu disrumpuntur, & aliis nocituras be'stias effundunt: aut quod evenire se in Iet auribus tenenti lupum, aut pueris gremio gestantibus serpetes, quos dum continere non possunt, & pereunt ipsi, & alios in periculum vocant
133쪽
'tig Ll Nou Acant qui cum, psis versantur. Hieronqui possi Gelonem Syracusis tyranni- dem gessit , negabat eos sibi molestos esse, qui liberius apud ipsum loquerentur , sed qui sermonem arcanum' apud se efferrent: ab his dicebat et iam illos laedi, quibus arcana proderent aliorum, propterea quod non solum odimus eos qui secretum quod
taeitum volebamus efferunt, verum
etiam illos qui quae nolimus audierint. Itaque judicabat sibi plus odii conflari apud cives , per eos qui deferrent clanculum aliena secreta.
quam ipsum liberioribus dictis incesserent. sed majore periculo a potentibus aecipimus arcanum , quam ad illos deferimus. Lysimachus rex adamavit ingenium Philippidis comici Poetae, eumque inter familiares suos habitum omni benevolentiae genere prosequebatur. Huic eum aliquando dixisset rex : Quid rerum mearum
tibi impartiam Philippides t scite re-1ondit,quidvis, inquiens,d rex, moma ne quid arcani. Quin & in bellis ut plurimum habet ad victoriam momenti
134쪽
ER As Mi RoYER. e I smenti taciturnitas , ita frequenter ingentes adfert calamitates incontinentia linguae. Laudatur a doctis vox illa Cecilii Metelli, quem cum quidam e tribunis militum junioribus interroga siet, quid acturus esset, graviter respondit et Si scirem hanc vestem esse consciam mei consilii, protinus exuerem & in ignem conjice-Tem. Antigonus rex, cui cognomentum fuit Magno, sciscitati filio, quando conflicturus esse : Qui di inquit, num metuis , ne solus tubae signum non audias Fortasse poterat tuto Vocem credere cui crediturus erat reis gnum, vel juvenem volebat erudire quantopere deceat imperatorem taciturnitas. Eumenes etiam fucum addidit silentior etenim cum illi clam indicatum esset, Craterum adversus ipsum cum acie venire, nulli suorum rem indicavit. sed finxit Neoptolemum advenire. Nam hunc ut ignavum ducem milites' contemnebant. Crateri vero virtutem & auctoritatem suspiciebant. Itaque milites commisso praelio non prius intellexerunt
135쪽
Craterum fuisse ducem , quam illum
inscientes occiderant. Tantam victoriam peperit silentium ducis. Eume nis autem calliditas miraculo fuit omnibus , siquidem ipsa res persuasit , nequis illi ob eum sucum succenseret. Et si quis indignaturus erat, praestabat ut cautum ae nemini fidentem reprehendi, parta victoria, quam accepta clade, merito vituperari ob incontinentiam secreti. Nullum militum genus , bello minus idoneum est, quam loquaces. Aut enim intempestivis convitiis, & ante victoriam sui Huntin actis en comi is hostem ir--ritant , aut proditis consiliis praemonent hostem ut sibi ea veat, & officio juvant dum student laedere. Itaque fit, ut, imprudentes aut obstent 'ictoriae. aut eam reddant masis crueRaam. Agathocles ex . figuli filio rex
iciliae factus est, quod ipse quidem
ia tantum non inficiabatur, ut in coinviviis aureis , gemmatisque poculis. fictilia quaedam soleat admiscere, hoc argumento juvenes ad virtutem extimulans: Ego, inquit, qui prius talia finge
136쪽
E AAsMr R O r ER. III fingebam, ostensis fictilibus , nunc obvigilantiam ac fortitudinem talia facio. Is cum urbem Syracusas obsideret, quidam E muris convitia in eum jaculabantur: Figule , quando solves stipendium militibus tuis ' Ille subridens , cum istam , inquit, cepero-
Huiusmodi voces quid aliud , quam
hostem accendebant ad rem acrius
gerendam Θ Et Agathocles quidem
in oderate tulit eam petulantiam,
contentus dictum dicto retalia illa.
Cum enim urbe capta venderentur,
qui jaculati fuerant e muris convitia , Si me rursus , inquit, lacessieritis convitiis , conquerar apud dominos vestros. Verum ea petulantia Nero Hem, aut Hannibalem a ni masset acitotius urbis internecionem. Id quod propemodum accidit civitati Athe narum , cui cum alioqui non esset admodum infensus Sylla , tamen ine- ptis convitiis quae dicaces quidam e muris in ipsum jaculabantur, sic exacerbatus est , ut minimum abfuerit, quin florentissimam totius Graeciae civitatem funditus deleret. Proinde F merito
137쪽
merito laudatus est Memnon dux , qui Darium juvit adversus Alexandrum , quod quendam e mercenariis militibus , dira convitia jaculantem in Alexandrum lancea percusserit e Ego, inquiens, in hoc alo te ut pugnes adversus Alexandrum. non ut maledicas. Quemadmodum apud Plautum audit coquus loquacior, manus tua huc conducta est, non lingua.
Multisque convitiis proscissi sunt, qui lingua belligerantur. Audit apud Veris gilium Drances: An tibi Mavors ventosaia in lingua pedibusque fugacibus istis semper erit ' Et apud eundem audiunt procaces Rutili , Bis capti Phryges , haec Rutilis responsa remittunt. Nam ignominia plerunque potentius habet calcar . quam collaudatio. Epamonidas vir alioqui miti ingenio Ctesippum Chabriae quemuniee dilexerat filium, ob amici deis
functi memoriam moderatissime tulit, tametsi multum degenerantem a paternis moribus. Semel.duntaxat eius lenitas adolescentis importuna loquacitate superata est. . Cum enim hunc
138쪽
ΕRAsMI ROTER. 223 hunc in expeditione quadam occa-patum adolescens ineptis sermonibus obtunderet, percontans , consulens, quaedam etiam corrigens , ac veluti collegam ducis agens, tandemo mensus ait : O Chabria , Chabria, ego tibi pro nostra amici cia ingens persolvo praemium, qui filium tuum sustineam. Adeo vir egregius, qui juvenis stultitiam ac luxum alibi patientissime tulerat, loquacitatem in bello ferre non potuit, vel hoc ipso praesagiens inutilem.futurum rebus erendis , quod ibi linguam moveret, ubi manibus potius & auribus erat utendum. Similis militum loquacitas stomachum movit laudatissimo duisci, cui cum milites obstreperent, aliis aliud consilium adferetibus: multos , inquit, hic imperatores video, sed paucos milites. Videbat in pugna futuros ignavos , qui tam strenuos sese praebebant in cosultatione. Haud lubens digredior a Phocione. Poly-Cuctus prolixam orationem habebat
apud populum Atheniensem de bello suscipiendo adversus Philippv. Hunc
139쪽
aαψ . LINGu Aeum Phocion vid Eret, inter orandum sudantem & anhelum identi. dem sorbillare aquam ad refocillandos deficientes spiritus, erat enim a
stas media , & is qui dicebat obeso
corpore, Par est vero, inquit, Athenienses ut huic bellum luadenti fidem habeamus t Quid enim hic faceret in praelio thorace & galea onustus. cum loquens tantum de bello sic laboret, ut periclitetur ne exhalet animam' Praeclarum est, quod de Scipione minore narrant historici. Cum enim juveois quidam eo tempore, quo Carthago oppugnabatur, placeniamin similitudinem urbis compositam , cui nomen indiderat Carthago,
proposuisset convivis diripiendam, veluti symbolo praeludens urbis excidium , dux illum equo mulctavit, &roganti causim ob quam equo spoliaretur: moniam, inquit , me prior Carthaginem diripuisti. Nunc pene solenne est si quando principes inter se belligerantur , invicem illoς exasperare delationibus, picturi s. titulis. 3c actiunculis veteris comoediae li-
140쪽
ER Ag MI ROTAR. rascentiam referentibus. Vissimus atrox bellum inter Iulium pontificem ejus nominis secundum , & inter Lodo vi cum Galliae regem, eius nominis duo a decimum. Nec alia re magis alter ita alterum sic exarsit, quam utrinq; de latis aliquot voculis liberius effusis. Rex enim, ut erat militari libertate, dixit illum ebriosum, id quod nemo Romae nesciebat esse verum. Pontifex irritatus respondit, se tu fuisse eis brium, cum Gallos vocaret in Italiam, velle rursus inebriari semel, &Omnes propellere ex Italia, deinde fore sobrium. Hujusmodi dictis. sic utrinque irritati sunt animi, ut totus orbis duorum senum dissidio concuteretur. Iisdem fere temporibus, cum Henricus Anglorum rex eius nominis doctavus Romani pontificis patrocinium suscepisset adversus Gallos , apud Parisios actae ex more comoediae, maiorem in modum provocarunt Anglorum animos ad maturandum bellum,& odium vetus quod tempore factum crat mitius, reno v