Desiderij Erasmi Roterodami Lingua, sive, de linguae usu atque abusu liber utilissimus

발행: 1649년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

81쪽

o LINou Aris quantum facias mali, videro' Vir justus, probus, innocens, timeris. Res per se frugifera est recitare quae elucubraveris, sed nimietas & intem pestivitas facit, ut recitator aegre sibi

paret auditores corrogatos, atque etiam mercede conductos , etiamsi iuxta Persium norit comitem horridulum trita donare lacerna , & calidum ponere sumen. Talem describit Regulum Plinius. Item Horatius in arte poetica, similem huic quendam describit, cui judices maluerunt ultro capsas cedrinas deferre quam audire recitantem. Huiusmodi malum

quoties urget , nihil est pretiosiusquam pedes , quemadmodum scripsit Archilochus, quandoquidem in sola fuga salutis spes reposita est. Philoxenus in lapidicinas reδuci maluit, quam audire Dionysii carmina. Et Horatius optat citius iugulari, quam arrulum audire perorantem e Conisce me. Atque interim accidit, ut frequenter eadem sint audienda , vel ruta non semper suppetit nova diceni materia, vel quia non meminit so-

82쪽

ERAsMr RoTER. Timo loquax, quid apud quos dixerat. Nunquam, inquit, tibi dixi de Rhc

dici adolescente λ Plus millies audivi, sed narra obsecro. Δις V ὶς πα& tamen hoc ipsum vix fert aurium sensus , quo non alius fastidiosior. Quis autem ferat easdem nugas, idc-tidem anculcantem ac molestis centonibus onerante aures non otiosas

Ciceronis orationes si quis frequenter relegat easdem , sentiet tardium. Et Lysiae oratio, cum prima lectione vehementer placuisset, iterum ac tertio lecta frigere visa est ei cui scripserar, cum tamen assirment, huic nihil Veneris ac gratiarum in dicendo dcis

esse. Ad quod ille salse respondit : An plus quam sernet dices apud judices 'Solus Homerus admirabili fabularum varietate videtur effugisse satietatem, tametsi non ubique , quandoquidem multa resecuit Virgilius, nec caret alicubi tardio, quoties lector eadem cogitur audire, a mandante MIursus a referente, quod apud Virgilium rarissimum est. Laconibus autem usque adeo placuit verborum

Diuiligi

83쪽

o LINGu Aris quantum facim mali, videro 'Vir fusus, probin, innocens, timeris. Res per se frugifera est recitare quae elucubraveris, sed nimietas & intem pestivitas facit, ut recitator aegre sibi

paret auditores corrogatos, atque etiam mercede conductos , etiamsi iuxta Persium norit comitem horridulum trita donare lacerna , & calidum ponere sumen. Talem describit Regulum Plinius. Item Horatius in arte poetica, similem huic quendam describit, cui judices maluerunt ultro capsas cedrinas deserre quam audire recitantem. Huiusmodi malum

quoties urget , nihil est pretiosiusquam pedes , quemadmodum scripsit Archilochus, quandoquidem in sola fuga salutis spes reposita est. Philoxenus in lapidicinas reduci maluit, quam audire Dionysii carmina. Et Horatius optat citius iugulari, quam garrulum audire perorantem: Conintice me. Atque interim accidit, ut frequenter eadem sint audienda , vel ruta non semper suppetit nova dicenisi materia, vel quia non meminit homo lo-

84쪽

ERAsMr ROTER. Timo loquax, quid apud quos dixerat. Nunquam, inquit, tibi dixi de R lac dici adolescente λ Plus millies audivi, sed narra obsecro. Δις S τις τα vis,

M tamen hoc ipsum vix fert aurium sensus , quo non alius fastidiosior. Quis autem ferat easdem nugas, idet idem inculcantem ac molestis centonibus onerante aures non otiosas

Ciceronis orationes si quis frequenter relegat easdem , sentiet taedium. Et Lysiae oratio, cum prima lectione vehementer placuisset, iterum ac tertio lecta frigere visa est ei cui scripserat, cunutamen assirment, huic nihil' Veneris ac gratiarum in dicendo dcis

i esse. Ad quod ille salse respondit : An plus quam seinet dices apud judices '

R Solus Homerus admirabili fabularum varietate videtur effugisse satie- tatem, tametsi non ubique . quando- quidem multa resecuit Virgilius, nec in caret alicubi tardio, quoties lector eadem cogitur audire, a mandante &ζ' rursus a reserente, quod apud Virgi-ς, lium rarissimum est. Laconibus au-'' rem usque adeo placuit verborum parsiis

85쪽

LI Nou Α- parsimonia , ut Anaxandri das quendam reprehenderit , quod apud E, plioros recta quidem locutus esset,& utilia, sed pluribus quam oportuit:

Hospes, inquit, re opportuna, non opportune uteris. Hinc colligi pomi est, quantum habeat mali, de rebus frivolis immoderata loquacitas, quatum etiam taedii, apud probos ac corindatos viros, cum vitio data sit ora tatio frugifera, non ob aliud, nisi quod

aequo prolixior. Quin in universum perspicitur esse verum ubicunque minus est cordis ac roboris, ibi plus esse linguae. Avibus natura garritum&vocum alienarum imitationem dedit , tauris & leonibus non item. Et in pueris . senibus ac mulieribus, quoniam imbecillior est animi vigor, lingua est intemperantior. Ciceronis facilitatem copiamque nemo ferret, nisi tam esset felix , quanquam & is dictus est Asianus. Et tamen qui hujus linguam & ingenium probabant, animi robori non iunt ausi fidere . cures constantem ac fortem virum desideraret. Demosthenes iudicendo nou

. , paulo

86쪽

ERAs MI Rom. 73 paulo altrictior est M. Tullio, & ta Iraea non tam probatu est pectus hominis quam oratio. Invicta quaedam animi vis aderat utrique Catoni, &utrunque legimus in hoc fuissὰ mira-Cui O , quod paucis verbis magnam sententiarum vim complecterentur. Si quidem cum Cato senior apud Atheniensem populum verba facere r.

illud in primis admirati sunt, quod quae ille latine paucis verbis absolvisIet , interpres , nam per interpretana loquebatur, vix logo verborum ambitu potuerit reddere. Unde cinis pit omnes haec opinio, Graecis oratationem c labiis , Romanis e pectore

proficisci. Etenim qui certo judicio perspectum habet quid sit honestum,

deque laonesto certum habet animi decretum , nihil opus habet multis veroorum laciniis, quibus quod senti t ac vult explicet. Nulli enim loquacius dicunt, quam qui vel non intelligunt de quo disseruerunt , vel pa-Tum attente cogitarunt de re quam tractant, velut inter dicendum meditantes quid sit dicendum. Proinde D nulli

87쪽

LINGuΑ nulli paucioribus verbis explicant causam , quam qui exactissime tenent dicendi rationem. Etenim quibus

maxime cognitum ac perspectum est, quibus capitibus tota causa nitatur,& quibus argumentis potissimum confirmari possit, his facillimum est

omissis supervacaneis necessaria dicere. Quod si arti accedat prudentia cum integritate coniuncta, facile uitatur loquacitatis vitium. Talis erat& Cato junior cognomento Uticensis, qui sententiarum pondere commovebat animos hominum magis qua orationis ubertate, nec unquam prosiliit ad dicendum nisi cum res iis psius orationem flagitaret. Tales erat& apud Athenienses Phocion, de quo nobis alio loco dictum est. Talis omnium ferme dictio quoru integritatem cum prudentia conjuncta admirata est antiquitas. Horum enim oratio similis est aureo numismati, quod cum minimum habeat magnitudinis ac ponderis , tamen valet plurimum, cum loquacium sermo si a cinerat auditoris aures verbs multis

quidem

88쪽

ERAsMI ROTER. 7S quidem sed in frugiferis , quemadmodum qui ferreis obolis, aut aereis

nummis oneratur, non multum allerentibus ad rationem. Nullis igitur molestior est loquacitas qualis , quibus placuisse dicendo pulcherrimum. sit. Graviter Aristoteles de lallariis cujusdam ineptis sermonibus , cum ille, ceu rem egregiam perorasset, subinde repeteret, An non hoc mi rum Aristoteles st Non istud, inquit, quod narras mirum est, sed illud potius mirum, si quis cum pedes habeat te perpeti queat. Habet enim &hoc taedii loquacitas, nec silere patitur auditorem , nec admittit sermo. num vices, sed postulat ut identidem succinas aliquid velut applaudens, aut exigens ut pergat. Euge, pulchre.

Quid tum postea P Adm um. Quid

audio 'Novi quendam pileo et stram γαλορρουν m , sed eundem plus quam

Icurrili loquacitate , qui ad quodvis

nugamentum denarratum , mirum

quam indecore occinit illud ex Aristophanis fabula, οὐροῖ, veluti exiges ab auditoribus applausum, ac ipse sibi

89쪽

quod a modo plaudens. Qui bonam

fabula recitat, non ante poscit plauium quam dicat, Valete:garrulus cum nunquam dicat valete. 1 ubinde jubet ad nugacissimas n qnias plaudere. Nec est contentus unica fabula, sed aliam ex alia veluti linum e lino contexit. Talibus Ligurinis poterimus & nos dicere : Vis quantum facias mali videre orationem rem omnium iucundissimam corrumpis , linguam, qua non aliud membrum utilius aut salubrius,frustra deteris, jacturam interim faciens tantorum bonorum, quae moderato linguae usu parari poterant, ac thesaurum omnium pretiosissi mum profundis. In foribus , unt,

hydriam, nihil enim aqua vilius. Λe

quae pretiosa sunt non uno servantur ostio. Neque quisquam thesaurum domui credit , cujus ostia seras non habent, neque pecuniam opinor credis marsipio, quod claudi non potest, & tu tam inaestimabilem thesaurum circumferens, ore semper hian-xe obambulas i Et interim cum nihil se sacilius quam tacere , tu exerces

90쪽

ERAS MI ROTER. TTartem & ad rem & ad famam inuti lem. Molestus es omnibus, sed praecipue cordatissimo cuique, nemo tibi credit, ne vera quidem dicenti, rein ipsum propinas deridendum , nasoque suspendendum , nec aliter excutis teipsum ab hominum consortio,

quam si parricidium admisisses. Quis

enim non malit cum homine scelerosio , sed linguae moderatae, consuetudinem habere, quam cum homine nugaci, licet alias innocentiiNec ipse frueris tuo morbo , & alios enecas taedio. Iam infelicius etiam est rideri,

quam haberi odio. Nihil enim in se habet durius infelix paupertas, quam quod ridiculos facit, quemadmodum

ait ille: Ad summum enim malorum venit ille, qui cum sit calamitosus, nec favorem nec misericordiam pro meretur, sed risum lucrifacit. Hoc tibi prorsius ustu venit. Sed haud scio. an hanc opera frustra sumamus , dum oratione cupimus mederi garrulo, qui quoniam tacere non potest , nota recipit pharmacum , haud dissimilis aegrotis , qui medicinam revomunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION