Desiderij Erasmi Roterodami Lingua, sive, de linguae usu atque abusu liber utilissimus

발행: 1649년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

91쪽

8 LINGu Apriusquam totam hauserint. At Steristinius ille dum apud Flaccum Oratione philosophica mederi studet

Damasippo, primum audire atque togam iubet componere. Proinde cum snt multa vitia sceleratiora, tameia Ilaud scio, an ullum sit immedicabilius , quam loquacitas. Nunc itaque videamus quantum habeat fructus &auctoritatis, vel silentium , vel pariscus ac modicus linguae usus. Quanquam & hanc in partem a nonnullis peccatur interim. Est enim ubi praestiterat locutum fuisse , quam tacuisse. Multis probro datum est , quod linguam haberent venalem : rursum aliis dedecori fuit, silentium habuisse venale , quibus dictus est bos in .sdere linguat, & Demosthenes dictus est argentanginam pati, & proverbiis etiam nobilitatum est , Amyclas silentio periisse. Sed arbitror perpaucos esse mortales qui non possint vere dicere quod Simonides : Saepe locutum fuiste poenituit, siluisse nunquam. Quanquam hujus responsi gloriam Valerius Maximus ad Xeno-

. , cratem

92쪽

ERAs MIRO TE R. 79 cratem refert. Iam quod silendo peccatum est, sarciri potest oratione : At semel emissum volat irrevocabile verbum. Optimus quidem, ut habent proverbia, modus est, cum in Iebus omnibus, tum vero potissimum in orarione. At sicut ex his qui aberrarunt a medio , levius reprehenditur qui vergit ad profusionem , quam

ad avaritiam: ita contra minus peccat, qui immodice taciturnus est, quam qui intemperanter loquax. Illud etiam vitium no modo tutius est,

verum etiam honestius. Certe corda

ta breviloquentia , nihil esse potest divinius. Eoque graviter dictum est: a quodam, loquendi magistros habere nos homines , tacendi deos. Raro produntur oracula, eaque paucissimis verbis comprehenso : atque hanc ob causam plurimum habent auctoritatis , ac deorum voces esse creduntur. His simillima sunt veterum sapientum dicta , qualia multa

feruntur Pythagorae, multa Socratis& aliorum sapientum titulo. Quid . autem mirabilius praestantium viro-D Ium

93쪽

verborum parsimonia , quanta senistentia: foecunditas ' Priscorum aetas paucis legibus erat contenta. Atque hae quandam oraculorum brevIloquentiam referebant. Hujusmodi sunt Solonis leges apud Athenienses: Lycurgi, apud Lacedaemonios: ac Romanis in omnes casu sum ciebane duodecim tabulae , & ad excludendum in omnibus co tractibus dolum malum satis erat unica formula : Inter bonos bene agi ero portet. Plato

dixit reges deorum filios, & princeps nihil aliud est, quam viva lex, unde.

Teges maxime decet oratio verbis astricta, sed sententiarum pondere e ficax , cujusinodi sunt oracula numinis , ac priscae leges. Quin & reliquae disciplinae liberales una cum moribus bominum a simplicitate prisca degenerarunt factae loquaciores, sed minus syncerae. Declamatoria garrulitas corrupit eloquentiam. Quid aα-tem hodie operosius nostra musica 'Tot vocibus multarum avium garritum imitans r Quid diceret Emere pes

94쪽

E RAsMI ROTUR. Mille Laconum Ephorus, qui Phrynidis musici duas e nove chordas incidit bipenni , dicens, ne corrumpas, Inusicam , si nunc audiret in templis eadem organa referre, tubas, cornua, lituos , tibias apertas, tibias obscuriores , tibias raucas, tonitrua, voce Shominum, & volucrum ' Qualis est musica nostra, talis est cultus , talis victus, talis aedificatio. Prisca simpli citas nusquam est, iudies augescunt operosae deliciae. Proinde quam drimores hominum erant incorrupti,

sermo quoque fuit parcior, id quod facile deprehendat, qui priscos scriptores cum recentioribus conserat, vel ut Hippocratem cum Galeno: Socratem cum Chrysippo. Nunc omnis

sapientia in plusquam sophisticam garrulitatem degeneravit, & ob id

sapientiae nomen amisit , atque iacontemptum venit, nec fere colitur,

nisi ab ingeniis parum felicibus. Ne quid interim attingam de nostris legibus sine modo loquacibus. ItaquC si ex oratione quaeritur delectatio , hanc perdit assidue garriens. Si qui .

95쪽

sermonibus colloquerentur , suum quoque veluti symbolum in medium conferente, Zeno solus omnium nihil dictbat. Quod admirantes legati , cum illum comiter appellassent, propinassentque, de te, inquiunt, Ze no quidnam renuntiaturi sumus regi 3 Et ille : Nihil, inquit, aliud, quam

Athenis esse senem , qui norit inter pocula silere. Tribus argumentis exaggeravit silentii pertinacis miracu- lum, quod senex, eum aetas ea ferme .sit garruli ratis malo obnoxia: quod inter pocula, ubi vinum & exempla garrientium ad loquendum provocant : denique quod Athenis, videlicet in urbe omnium loquacissima. Eleganter itaque Hecataeo Ihetori patrocinatus est Archidamidas, cui cum quidam vitio verteret, quod ad mi Dius in ipsorum convivium nihil dixi iasset: Imo videris, inquit, ignorare. Mhanc esse partem artis dicendi, dicendi tempus cognoscere. Ejusdem enim artis est , apte tacere, & apte dicere. Quemadmodum Alcibiades i α

96쪽

E R A s M I R o et . Platonis convivio, non existimat in bello minoris esse virtutis bene fuge-Ie, quam pugnare gnava ter. Cant O- res enim qui peccant in silentiis , quibus vicissim interrumpunt voce S, declarant sese musices imperitos esse, ac ne voces quidem ex arte depromere.

Itaque qui judicio potest flere , declarat se te quoties loquitur, judiciolo aui. Atque ea demum oratio seu gifera est, quae non essivit, sed promitur ac dispensatur. Docent autem physiici fere steriles esse , quibus genitale semen profluit, quem morbum ponor rhoeam appellant medici. Neque minus sterilis est illorum oratio, qui morbo loquuntur , nec tacere

pollunt etiam si velint. Observatum est hoc a doctis, pueros qui serius incipiunt fari, evadere lingua firmiore: Contra qui praecoces sunt ad dicendum, imbecilliore esse plectro. Sic& herbae, quae subito grandescunt, minus habent vigoris , & materiae

quae cito succrescunt in altum , minus habent roboris . Natura taciturnioI erat Horatius: verum is adhuc

97쪽

dem hic quoque veru est, quod scripsit Iuvenalis : Voluptates commendat rarior usus: ob hoc enim reges fere ignorant delectationem , quae ex gemmis, ex purpura, e cibis ac vinis capitur, quod in his assidue versen tur. Q Aod si quis casus illos adigat ad famem ac si tina, tum fatentur intelligere sese quanta voluptate per omnem vitam fraudati sunt, cum vehemente sitienti simplex aqua suavior sit quovis mulso , & glandes quoque placentas superent : Ita jucundior est illorum oratio , qui raro loquuntur ac paucis. Sin fructus petitur, nullus est orationis fructus, nisi audiatur. At id facit garrulitas , nequis audire vel possit , vel velit. Et si forsitan audiatur, nihil persuadet, qui fide caret. Nullus enim habet fidem ei, qui non ex iudieio , sed ex morbo disertus est, ne dieam interim quod loquacitatis vitium semper comit tur opinio stultitiae. Hinc illud vulgo jactatum et Vasa quae sunt inania plurimum sonare. Silentium vero tamet

si non semper e ptudentia nascitur,

ἡ . tamen

98쪽

ER Α sM I R O TE R. - 8stamen gravitatis ac sapientiae specimen habet. Unde cuidam in convivio silenti, non ineleganter dictum esta quodam: Si sapienses, rem stultam facis: si stultus, rem sapientem facis.

Et in alium quendam , Philosophus hic videri poterat, si siluisset. Nihil enim impatientius silentii quam stultitia. Ita cum Demaratus Lacedaemoniorum rex in consessu quodam flens, interrogaretur, utrum stultitia sileret, an ob sermonis inopiam: Atqui, inquit, stultus tacere non pΟ-

teli. Huic simillimum est, quod de Biante proditum est: qui cum in convivio quodam taceret, ac propterea tanquam insciens & inelegans taxaretur a garrulo quopiam : Imo quis inquit, natura fatuus inter vina silere possit λ Graviter nimirum stultitiae 'convit tu a se depulsum in ipsum detorsit calumniatorem. Scitum est&illud Zenonis , Athenis quidam regi OS Oratores accepturus , quoniam sciebat eos eruditis sermonibus ob

99쪽

sermonibus colloquerentur , suum quoque veluti symbolum in medium conferente, Zeno solus omnium nihil dieebat. Quod admirantes legati , cum illum comiter appellassent, propinassentque, de te, inquiunt, Z no quidnam renuntiaturi sumus regi 3 Et ille: Nihil, inquit, aliud, quam

Athenis esse senem , qui norit into pocula silere. Tribus argumentis exaggeravit silentii pertinacis miraculum, quod senex, eum aetas ea ferme sit garruli ratis malo obnoxia: quod inter pocula, ubi vinum S exempla garrientium ad loquendum p Io v cant : denique quod Athenis, videlicet in urbe omnium loquacissima. E- deganter itaque Hecataeo Ihetori patrocinatus est Archidamidas, cui cum quidam vitio verteret, quod admisi

sus in ipsorum convivium nihil dixi L. siet: Imo videris, inquit, ignorare. Mhanc esse partem artis dicendi, dicendi tempus cognoscere. Ejusdem enim artis est, apte tacere, di apte dicere. Quemadmodum Alcibiades in

100쪽

E RAsMI ROT . -τs Platonis convivio, non existimat in bello minoris esse virtutis bene fuge-Ie, quam pugnare gnavIter. Cant O res enim qui peccant in silentiis , quibus vicissim interrumpunt voce S, declarant sese musices imperitos elle, ac ne voces quidem ex arte depromere.

Itaque qui judicio potest silere , declarat se te quoties loquitur, judicio

loqui. Atque ea demum oratio seu gifera est, quae non effluit, sed promitur ac dispensatur. Docent autempli 1 sici fere steriles esse , quibus genitale semen profluit, quem morbumgonor rhoeam appellant medici. Neque minus sterilis est illorum oratio, qui morbo loquuntur , nec Iacere

poliunt etiam si velint. Observatum est hoc a doctis , pueros qui serius Incipiunt fari, evadere lingua firmiore: Contra qui praecoces sunt ad dicenis dum, imbecilliore esse plectro. Sic& herbae, quae subito grandescunt, minus habent vigoris , & materiae

quae cito succrescunt in altum , mi nus habent roboris . Natura tacitu Inior erat Horatius: verum is adhuc nobis

SEARCH

MENU NAVIGATION