Desiderij Erasmi Roterodami Lingua, sive, de linguae usu atque abusu liber utilissimus

발행: 1649년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

151쪽

LI Nou Amedicus quidem bonus esse possit,

qui linguam habet incontinentem. Et tamen hic si proserat morbum , t an tum pudefacit laborantem. Sacerdos si effutiae, etiam in capitis discrimen adducit multos. Multi levius esse ducunt aegrotare , quam medicum Perpeti impendio loquacem. Sunt enim quidam quos nemo libenter adhibet convivio , quod nimirum & intempestiviter mediet sint, nihil habentes in ore, nisi paralyses , a poplex ias, e pilepsias, totamque rationem anat in miae inter pocula disserunt , lautissimum etiam convivium vertentes in nauseam. Quanta solicitudine sapiens . Hebraeus monet : ne rem bus detur

vinum : Noli regibus 5 Lemuel, noli regibus dare vinum. Quid periculi, si bibant Quia nullum , inquit , secretum ubi regnat ebrietas. Ergo ne regno quidem gerendo idoneus esb. qui secretum continere non potest. Herodes inter pocula donavit salta tricular caput Ioannis Baptistae. Teis mere juravit lingua jam effrenis vinolentia. Multi principes inter vina

152쪽

ERAsMI ROTER. I; voces effundunt, quae plurimis adferunt exitium. Plutarchus tradit apud

AEgyptios nefas fuisse sacerdotibus

guttare vinum. Nunc plerosque videmus ebrios baptizare pueros, ebri os audire confessiones, nec tum quicquam minus peccare, quam cum Obdormiscentes non audiunt quid dieatur, nisi quod sic quoque produnt

interdum quod audierunt. Ante annos non ita multos accidit, quod dicam. Quid a confiteri exorsus apud huiuia modi sacerdotem , ubi sensit hominem altum dormire , surrexit atque abiit interrupto sermone. Hoc digresso successit alter. Cumque rursus obdormisset , excitavit hominem confitens, Non, inquit, audis quae dico 3 Ille somno delirus, existimanseundem hunc esse , qui prius coeperae confiteri, imo probe audio , inquit, dixeras, te essiegisse scrinium vicini

tui, perge caetera dicere. Hoc meminerat ex confessione prioris, velut ius ac , tametsi dormitans ac semiso -

mnis. At consessor ille incanduir,

negans se unquam scrinio tum fuisse persos

153쪽

i 38 LINcu A Jperfossorem. Hoc casu qui sue cessit, rescietit superioris arcanum. Itaque discessit uterque vinctus ac pudefa ctus ob unius temulentiam. Non sine causa laudata est Publii mimographi sententia: Cum absente loquitur, cum ebrio qui litigat. Ac stultius facit, qui ebrio prodit arcana. Nec enim solum perdit operam, verum etiam &seipsum & alios adducit in periculu. Si quidem male conjectat, qui credit sacerdotem hic fore continentem, qui quotidie conspicitur indulgere vino, & in colloquiis emat ire, quae ipsius quoque retulerat obticuisse Dixerit aliquis, in nugalibus nugatur, in sacris temperans est. Hoc alius credat suo periculo , tu ne credideris. Ac recte quidem institutum es ha majoribus , ne quis nisi jeiunus peragat synaxin : sed videtur maius operae pretium futurum , si cautum fuisset, ne quis nisi jeiunus doceat euangelium , aut confitentem audiat. os habet epilepsi ς morbus, non cadunt abi volunt, sed ubi cura ia. . . que morbuS eos corripuerit, etiam

154쪽

si stent in praecipitio : Ita quos habet

hie linguae morbus, aeque labuntur in mox imis atque in minimis, si inciderit paroxysmus, qui quamvis levi de causa provocatur in talibus. Quin etiam in capitali causa soricum exemplo produnt seipsos, sibiq; nul-Ia compulsi necessitate perniciem accersunt. Quod enim accidit Ibyci

poetae interfectoribus, etiam pro Verbio celebratum est. Is dum occideretur in solitudine,grues forte supervolantes testatus est, post multum tem poris cum sederent in theatro qui facinus hoc perpetrarant, & forte grues supervolarent, in risum soluti , inter se susurros miscuerunt, dicentes: Ecce grues Ibyci ultrices. Ea vox exce- pta est a proxime assidentibus,&Ibycus longo iam tempore desiderabatur. Itaque suborta suspicione ad magistratus delatum est. Conjecti sunt In vincula, moxque non gruum indicio , sed propriae linguae petulantia proditi, dedere poenas. Veteres dicebant eos qui patrassent homicidiu.' aut aliud impium facinus , a diris ultrici

155쪽

i o LINGu A ivltricibus agitari. At istis linguae in. continentia furiarum vice fuit. Quod dicam accidit apud Anglos Londini, in aedibus in quibus tum agebam. Funquidam per tegulas irrepsirat in aedes

venandi gratia. Nec successit venatus: prodidit hominem strepitus, ortus est tumultus, etiam vicinisco currentibus. Ille videns tumultum, miscuit se turbae, velut unus e numero vestigantium furem , atque ita fefellit. Cum putarent furem elapsum, desitum est quaerere. Fur quoniam frustra tentaverat eIabi per fenestras vicinis arcentibus, decrevit exire per ostium, credens futurum ut illic fatisteret, quemadmodu fefellerat in venatu. Et fefellisset , nisi tam parum continentem habuisset linguam , quam habebat manus parum abstinentes. Ostendit pro foribus commplures de iure confabulantes. Et hiemale precatus est furi , cuius gratia perdidisset pileum. Exciderat autem

fugitanti pileum , quod exceptum est in hoc, ut eius indicio fur posset aliquando deprehendi. Ex ea voce nata 3 est

156쪽

ER A s Mi ROT . I rest suspieio. Captus est : consessius est: & pependit. Huie non dissimile est, quod refert Plutarchus. Erat apud Lacedaemonios delubrum Palladis aereum, unde & cognomen additum Chalcoeeo. id sacrilegi quidam spoliarant , & reperta est in medio templi lagena vacua. Facto igitur populi concursu , plerique disputabantiquid sibi vellet ea lagena . Hic quidam ex astantibus: Si vultis , inquit, exponam , quid ego conjectem de lagena et Arbitror enim sacrilegos, cum hoc facinus adornarent aconia

tum bibisse stam etsi quod Plutarchus

refert de aconito , caeteri scriptores tradunt eme peculiare cicutae , cuiusvis muIto vinci diluitur, nam aconitum arbitror esse immedicabile malum atque hoc consilio vinum detulisse secum , ut si rem perficerent Sclatere cotingeret, mero epoto ac veneni vi diluta discederent incolumes: sin minus, expedito genere mortis quod doloris sensu vacaret, effugerent quaestionis tormenta. Haec cum

ita narraret , non quasi divinans , sed quasi

157쪽

ultricibus agitati. At istis linguae incontinentia furiarum vice fuit. Quod dicam accidit apud Anglos Londini, in aedibus in quibus tum agebam. Furi quidam per tegulas irrepserat in aedes

venandi gratia. Nec successit venatus: prodidit hominem strepitus , Ortus est tumultus, etiam vicinis con currentibus. Ille videns tumultum, - miscuit se turbae, velut unu S e numero vestigantium furem, atque ita fefellit. Cum putarent furem elapsum, desitum est quaerere. Fur quo uiam se ultra tenta vetat elabi per fenestras vicinis arcentibus, decrevit exire per ostium, credens futurum ut illic falleret, quemadmodu fefellerat in venatu. Et fefellisset , nisi tam parum continentem habuisset linguam , quam habebat manus parum abstinentes. Offendit pro foribus commplures de iure confabulantes. Et hic male precatus est furi , cuius gratia perdidisset pileum. Exciderat autem

fugitanti pileum , quod exceptum est in hoc, ut eius indicio fur posset aliquando deprehendi. Ex ea voce nata

158쪽

αERAs MI ROTER. I rest suspieio. Captus est : confessus est: & pependit. Huie non dissimile est, quod resert Plutarchus. Erat apud Lacedaemonios delubrum Palladis aereum, unde & cognomen additum Chalcoeco. Id sacrilegi quidam spoliarant, & reperta est in medio templi lagena vacua. Facto igitur populi concursu , plerique disputabant. quid sibi vellet ea lagena . Hic quidam ex astantibus: Si vultis , inquiri exponam , quid ego conjectem de lagena et Arbitror enim sacrilegos,

cum hoc facinus adornarent aconiritum bibisse stametsi quod Plutarchus

resert de aconito , caeteri scriptores tradunt esse peculiare cicutae, cuiusvis multo vino diluitur, nam aconitum arbitror esse immedicabile ma-

Iumi atque hoc consilio vinum detulisse secum , ut si rem perficerent Sc

neni vi diluta discederent incolumes: siti minus, expedito genere mortis quod doloris sensu vacaret, effuge Tent quaestionis tormenta. Haec cum ita narraret, non quasi divinans, sed

quasi

159쪽

1 2 LINGu Aquasi rem compertam haberet, alius aliunde coepit appellare hominem: Heus tu quis es ' Quis te novit in hac urber unde ista tam exacte scire potuisti' Quid multis' deprehensus est miser , & sacrilegium consessus est. Verum hane linguae incontinentiam aliquis fortasse tribuet ultori numini,

nec admodum refragabor , modo conveniat inter nos numen hominis vitio voluisse ad ultionem abuti. In eo quod nunc referam, minus erat sceleris , & tamen.non minus atrox poena. Seleucus rex cognomento Cal-- limachus, infeliciter Martem experinia tus adversus Gallos, cum lacerato abiectoque diademate, tribus, quatuorve duntaxat comitantibus , equo per invia fugeret, tandem labore fameque deficiens ad villam quandam coactus se recepit. Mus dominum nactus, panem & aquam petiit. Ille vero non haec tantum , veru etiam quicquid rusticana domus habebat lum ma cum comitate exhibuit. Interea

regem intuitus agnovit , & gavisus est quod illum fortuna ad suam casam potissi- ,

160쪽

ER As Ma R 'TER. I 43 potissimum detulistet. Quod gaudium si continere potuisset, retulissete aliquando magnificum hos halitatis suae praemium. At cum ad viam usque regem esset comitatus , ne quid omitteret ossicii, discessurus ait: Salve Rex Seleuce. Rex porrecta dextra veluti realutaturus & osculaturus hominem ad se traxit, simulque cuidam e comitibus in uult, ut cervicem gladio recideret. Idq; factum est. Sed infinitum fuerit, exempla loquacit

iis omnia recensere, quibus tot regna , tot populos, tot civitates funis ditus eversas , & docent historiae rerum antiquarum , & quotidie videmus. Sylla reliciurus erat obsidionem Athenarum , quod hinc urgeret Mithridates , qui occuparat Asiam, hine Mariana factio , quae rursus urbem invaserat, sed dum seniculi quidam in tonstrina garrientes, inter cae tera dixissent . quod heptaehalcum esset incustoditum, eqque periculum

eme ne ex ea parte urbs caperetur : ex

ploratores qui tum forte aderant, quod audierant in tonstrina, Syllae re

tulerunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION