Desiderij Erasmi Roterodami Lingua, sive, de linguae usu atque abusu liber utilissimus

발행: 1649년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

251쪽

iis LINou Adicunt Deo : Sanctificetur nomen tuum , impie vivendo pollunt sanctum nomen Domini. Iam inter co viciatricem linguam & adulatricem Ru obtrectatricem aut calumnia tri-

. cem, nihiΙ interest, nisi quod interest inter eum qui gladio palam adortus iugulat, & eum qui per insidias aut veneno tollit hominem. Clamat si- mei furens in David i Egredere egredere vir sanguinum, & vir Belial, videlicet haec est linguae rabies, de qua selibit Osee: Cadent in gladio principes eorum,a furore linguae suae. Quid hac lingua crudelius, quae calamitatibus vallatum incessit dictis atrocibus , perinde quasi quis hominem collapsum, quem sublevare debebat,ulato saxis impetat. Tale. habebat Iob consolatores , qui pro lenimentis dolorum , obiurgatione duplicabant aegritudinem. Neque minima' malorum pars erat uxoris lingua:

Adhuc permanes ita simplicitate tua Benedic Deo & morere. Nec priussaeet ille Tobias erupit in lachrymas, quam ictus uxoris lingua: Manifeste

252쪽

ERAsMI ROTER. 1r7nifeste vana facta est spes tua, & eice mosynae tuae modo apparuetur. Quin& ipse Dominus princeps noster, in cruce crudelissime confossus clavis ac spinis , crudelius etiam confoditur convitiis et Descendae nunc de

cruce, Vah qui destruit templum Dei. Dixit filius Dei sum,liberet eum nunc si vult eum. Quae spicula quamlibet veneno tincta possint esse graviora, qua linguae procacis jacular Proinde veluti rara quaeda felicitas promittitur sancto Iob : A flagello linguae absconderis, & non timebis calamit rem cum venerit. Ab hoc vitio cum primis vult episcopum abesse Paulus cum ait: Non percussorem , Graece πληκτυώ. Multis enim absque vulnere corporis violenta lingua subita mortem attulit. Nec desunt, qui in hoc vibrant linguas in fratrem , ut occidant. Ad hanc classem pertinent, qui qualibet levi de causa rixas movent , ac vel de lana caprina suscitane tragoedias. Rixantur pastores Gerarae adversus pastores Ilaac: Nostra est . aqua, unde & puteo nomen inditum K Calum is

253쪽

Σi L 1 N o u Ahoc impudenter a me dictum , nisi Paulus scribens Ephesiis , veritus non est avaritia vocare idololatriam, hoc est, simulacrorum cultum: nihil enim refert rem impiam Gr ce dicas an Latine, nisi quod Graeca vox etiam apud Latinos magis est infamis , quavernaculat. Idem scribens Philippensibus significat esse quosdam , qui Ventrem habeant pro Deo. Et ipse Dominus in Evangelio Mammonam opponit Deo, velut alterum Deum, cui serviunt ac sacrificant ii, qui pluris faciunt pecuniam quam Deum. Rursum Paulus scribens Corinthiis,

declarat non ventrem tantu& Mammonam esse Deum quibusdam, sed alios multos esse Deos. Nam etsi sunt, inquit, qui dicuntur dii, sive in collo, sive in terra, si quidem sunt dii

multi , nobis tamen unus est Deus pater, ex quo omnia, &nos in illo,& unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, & nos per ipsum. Quicquid igitur praetuleris Dei praeceptis, hoc tibi Deum facis ac dominum. Scortator Venerem habet pro Deo, luxui

sit, c

254쪽

luxui gulaeque serviens Comum habet pro Deo, ebriosus Bacchum colit pro Deo. Non mactat illis pecu. dem , sed seipsum illis pecudem facie ac sacrificat. Non incendit illis thura, sed obscoenae famae sumtum adolet gratissimum daemonibus talium turpitudinum auctoribus. Qui gloriatur in turpibus factis, hymnos canit Deo suo plenos blasphemiae in Deum verum. Vos igitur appello Christiani, si exhorrescitis, quoties auditis aut legitis impioru blasphemias in Deum, mementote vitam o

mnium qui gulae, qui libidini , qui livori . qui ambitioni , qui divitiis

serviunt , plenam esse blasphemiae, quae quidem hoc ipso contumeliae plus habet, quod ab his proficiscitur, qui veri Dei nomen profitentur, qu Cadmodum expostulat pud Ezechielem Dominus . quod nomen ipsius polluatur inter gentes ob impiam vitam populi nomen Dei titulo profitentis , factis autem negantis . cum

dicitur , Populus Dei iste est. Quam

Vero non congruit, ut qui quotidiae dicunt

255쪽

dicunt Deo : Sanctificetur nomen tuum , impie vivendo pollunt sanctum nomen Domini. Iam inter co viciatricem linguam & adulatricem

seu obtrectatricem aut calumnia tri-

. cem, nihil interest, nisi quod intereth inter eum qui gladio palam adortus iugulat, & eum qui per insidias aut veneno tollit hominem. Clamat si- mei furens in David et Egredere egredere vir sanguinum , & vir Belial, videlicet haec est linguae rabies, de qua selibit Osee: Cadent in gladio principes eorum, a furore linguae suae. Quidliae lingua crudelius, quae calamitatibus vallatum incessit dictis atrocibus, perinde quasi quis hominem collapsum , quem sublevare debebat,ularo saxis impetat. Tales habebat Iob consolatores , qui pro lenimentis dolorum , obiurgatione duplicabant aegritudinem. Neque minima' malorum pars erat uxoris lingua:

Adhuc permanes in simplicitate tua Benedic Deo & morere. Nec priussaeet ille Tobias erupit in lachri mas, quam ictus uxoris lingua: Ma nifeste

256쪽

ER A s MI ROTER. IIInifeste vana facta est spes tua, & eleemosynae tuae modo apparuerur. Quin& ipse Dominus princeps noster, in cruce crudelissime confossus clavis ac spinis , crudelius etiam confoditur convitiis : Descendat nunc de

cruce, Uah qui destruit templum Dei. Dixit filius Dei sum, liberet eum nunc si vult eum. Quae spicula quamlibet veneno tincta possint esse graviora, qua linguae procacis jacula ' Proinde veluti rara quaeda felicitas promittitur se recto Iob: A flagello linguae ab-'sconderis, & non timebis calamitatem cum venerit. Ab hoc vitio cum primis vult episcopum abesse Paulus cum ait: Non percussorem , Graecea'-τ . Multis enim absque vulnere corporis violenta lingua subita moristem attulit. Nec desunt, qui in hoc vibrant linguas in fratrem , ut occidant. Ad hanc classem pertinent, qui qualibet levi de causa rixas movent , ac vel de lana caprina suscitane tragoedias. Rixantur pastores Gerarae adversus pastores Isaac: Nostra est: . aqua, unde & puteo nomen inditum K Calum

257쪽

1 3 8 LYN Gu AC alumnia. Quam plena puteis huiusmodi nunc est Christianorum vita ἔQui contractus est , quae possessio,

quod testamentum , quod sacerdotium , quod munus publicum aut privatum , unde non scatent lites Scjurgia Z Totius contubernii jucunditatem contaminat lingua rixosa. Melius est, inquit sapiens , sedere in an- ulo domatis. quam cum muliere rixosa , & in domo communi. Idem

alibi dicit: Dolor patris filius stultus,& tecta jugiter perstillantia litigio famulier. Non omnibus adest rixosa mulier , sed cavendum est , necubi adsit rixosa morositas, quae nihil usquam patitur esse suave , quam Graeci vocant dystoliam , aut micro logiam, quod dissicile sit cum illis agere, quoniam de minutissimis etiam rebus odiose disceptet. Imo inter c lumniam & convitium hoc interest, quod calumnia nonnunquam fucum habet : frequenter enim clanculuma ait, & si cogit ut sese proferre, justit ae speciem praetexit, crimen intendens vel falsum , vel verum , sed hoc

animo,

258쪽

ERAsMI ROTER. animo, ut falso etiam crimine laedere cupiat si possit. Conviciator non semper obiicit crimen , sed nonnua quam dedecus generis aut calamio

tales maiorum, aut corporis vitium,.quod is qui habet, nec sibi conciliavit, nec corrigere possit si velit: veluti cum spurium appellant spurium, aut luscum vocant luscum , aut catacum cascum. Obtrectator hoc abesta calumniatore, quod vel clanculum. vel in absentem vibrat linguam . serpenti similior quam leoni, sed utroisque pestilentior est adulator , qui complexu strangulat , ac melle litis venenis occidit, perinde quasi si quis

Falerno vino misceat aconitum.

Execrabile malum, sed quo vix aliud

in hominum vita receptius. Conviciator inimicis saepe prodest, indicans .quid sit corrigendum. E calumnia istoris improbitas. nihil non reprehendens , reddit nos in gerendis rebus circumspectiores , nonnunquam Scillustrat famam nostram, quam Obscurare nititur. Idem facit obtrectator . vel hoc ipsa profitens inferio-

259쪽

12o LINGu Arem eo cui detrahit , quod clanculum agit susurris, nec audet cominus congredi. At alientator ex stulto reddit insanum , ex insano insanabilem. Itaque Solomon pronuntiat adulatorem publica dignum execratione:

Qqi dicunt, inquit, impio, Iustus e S, maledicent eis populi . & detestabuntur eos tribus. Clamat & per Esaiam Dominus: Popule meus, qui beatum te dicunt, i pu te seducunt, & vim gressuum tuo Ium dissipant.

Rursus admonet Solomon : Si tela .ctaverint peccatores , ne acquiescas

illis. Rursum alibi: Verba susurronis quasi simplicia, & ipsa perveniunt ad

intima cordis. Cum 1 ubmiserit vo cem, ne credideris et , quoniam septem nequitiae sunt in corde illius. Quoniam ut ait Ecclesiastes: Melius est audire increpationem sapientis, saper virum audientem carmen stultorum. Habet, habet illa Siren blandissimas cantiones , sed pellicientes in amarum exitium. Hinc Sirach ille

sapiens: Qui sophistice, inquit, lo

quitur, odibilis est, in omni re dein frauda

260쪽

En As Mi ROTER. a 2 fraudabitur. Hanc pestem regibus infestissimam deprecatur sanctus ille Psaltes : Corripiet me justus in misericordia & increpabit me, oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Hoc hominum genus execratur & Ezechiel propheta: Qui dicunt populo, pax, pax, cum non siepax, qui linunt maceriam absque temperamento , qui consuunt blandos pulvillos, sub omni eubito manus, di faciunt cervicalia sub capite universiae aetatis , ad capiendas animas. Nisi maximum malum esset adulatio. non tanta solicitudine deprecaretur

David : Domine libera anima meam a labiis itii quis. & a lingua dolosa. uoque declararetur quam esset difficile nutus mali remedium, audit a Domino propheta clamans e Quid detur aut quid opponatur tibi ad linguam dolosam Nec aliud remedium ostenditur, nisi ut opponamus sagit ias potentis acutas , hoc est sermonem Dei, qui acutior est gladici ancipiti pertingens usque ad divisionem animae & spiritus, & carbones deso.

SEARCH

MENU NAVIGATION