장음표시 사용
271쪽
13L LINou Atentiam fugiens peteret AEgyptum, ' jamque non procul abesset a Pelusio, agitatum est inter regis adhuc pueri
consiliarios , utrum recipiendus esset Pompeius an excludendus. Variantibas sententiis , inopia meliorum v catus est in eonsilium Theodotus quidam Chius. Is regi puero datus erat praeeeptor in arte rhetorica . Ita que rogatus sententia, censuit Pompeius nec recipiendum in regnum, nec repellendum . sed receptum occidendum , addens malo consilio, dictum illiberale , mortuos non mordere. Persuasit. Itaque vir tantust, ex tot periculis incolumis , unius . Graeculi lingua periit. Verum consultoribus illis suum consilium , juxta vetus proverbium , pessime cessit. Caesar enim ingressus AEgyptum auctores necis Pompeii pessime perdidit. Theodotus aliquamdiu profugus , u bi tandem in Bruti manus incidisset, mali consilii poenas dedit. Consistum enim non est attemperandum ad praesentes principum eupiditates, sed illorum cupiditates ad ea quae per se
272쪽
E RA s MI ROTER. 233 sunt honesta deflectendum est . Quae turpiter suadentur tantisper jucunda sunt dum manet affectus : at rerum teus facit, ut diu doleamus quod ad breve tempus delectavit, & execre mureos, qui nobis mali negotii suscipiendi fuerunt auctores. Nam principes homines sunt, eosque variis distentos negotiis , nonnunquam & rerum imperitos multa fallunt. Hic bonus ac fidelis consultor , plane homo homini quod ajunt, Deus est. M. Antonius cum obtineret Asiam , quoniam obsequens animo suo & assentatorum vocibus immensam pecuniae vim prodigebat , multos praeter jussuis fortunis spoliabat, & provinciam non ferendis exactionibus ' onerabat. Ita quo cum imperaret Asiaticis altera vectigalia , nec dubium est, quin ea res sub versura fuisset Antonium , dexter aderat Hybreas , qui
fideli consilio simul & Asiatieis &Antonio prospexit. Exige, inquir,
bis eodem anno vectio at Antoni,
si potes emcere , ut eodem anno bis aestatem, ac geminum autum
273쪽
a 34 L I N o u Amnum habeamus. Mox ubi docuisset Antonium Asiaticos ipsi pendisse ducenta millia ducatorum , adjecit: Si haec tam ingens pecunia ad te delata non est, fac eam ab illis reposcas, quia nobis exegere. Rursum si tanta vis auri ad te delata est&consum'pta, nulla spes reliqua est.. Haec oratio libera quidem sed veritate essicax, flexit animum Antonii, ut a secundis vectigalibus exigendis desisteret. Pessime cessit, ut dictum est, Roboam filio Solomonis juvenile consilium;& apud Homerum Agamemnon nihil aliud optat ad rem feliciter gere udam , quam decem Nestores. Naaman Syro saluti fuit servorum consilium. Iam abibat indignans, leprae
malum impio murmure conduplicaturus. Revocatur a.servis domino
sapientioribus, & sanatur. Sed ad calumniam redeamus, quae potissimum impetit innocentes. Sic sublatus est Socrates ac Phocion, sic ostra cismo
eiectus est Aristides, sic periclitatus est Epaminondas ac Scipio. Quid hos commemoro ' Sic sublatus est
274쪽
ER As MI ROTER. a 33 Omnis innocentiae fons Iesus Christus. Tot mucronibus confossus est, Pharisaeorum falsorumque testium denique totius populi: Tolle, crucifige eum. Quid criminum in eum non intendit calumnia ' Sicarii vocantur qui ferro perimunt hominem,
qui idem faciunt linguae gladio , sic a
I ii non vocantur, 1 ed tamen sunt omnibus sicariis sceleratiores a Venite, inquiunt , percutiamus eum lingua. Quid aufert percussor , nisi corporis vitam Crudelius est bonam famam eripere quam vitam. Et hoc moliebatur quidem Iudaerias calumniator, ut gloriosum Iesu nomen in totum
aboleretur. Caeterum impios calum. niae conatus , Deus vertit in diver-
sum. Revixit Dominus, pro mortali corpore recepto immortali , datum illi nomen, quod superar omne nomen , sive in coelis si ve in tertis. Felicem eventum debemus omnipotenti bonitati Dei , nec ideo tamen excusatior cst calumniatricis linguae malitia , si cum nillil intentatum reliquerit, non assequitur quod vult. Per Chri
275쪽
L I N G u AChristum omnibus feliciter cedet ea Iumnia malorum qui pro Christo calumniam patiuntur. Stephano blasphemiae crimen intentatum est , Maamnatus periit : imo servatus est. Nunc quid illius nomine , vel glo-.xiosius, vel gratiosius y Paulus dictus est subversor legis, ac dux sicarioru,& vicit calumnia ad tempus. N uncquid illius memoria sacrosanctius Pristis illis Chrjstum profitentibus, obiiciebatur magia & infanticidium, quid profecit calumnia ν Sibi peperit infamiam , Christiano nomini gloriam. Divum Chrysostomum in exidiun, egit calumnia, & illud coisnata ut nomen illius eraderetur ex eis
piscoporum cataloso. Quid nunc illo celebrius ' Quia non molitae sunt in sanctissimum virum Hieronymum linguae calumnia trices ' Testantur hoc illius praefationes & apologiae. At cuius nunc magis floret mem ria 3 Et si fas est hic miscere prisphanorum exempla: Habuit Homerus suum Zoilum . Virgilius Peronem,
Horatius Mevium , Ovidius Ibim,
276쪽
ERAsMI ROTER. 237 quorum nunc ne nomina quidem extarent, nisi beneficio eorum quibus obtrectarunt, transissent ad posteros. Quemadmodum apud Ephesios nomen sibi paravit Erostratus incenso Dianae templo , ita apud Athenienses hyperbolica maledicentia nobilitatus est Hyperbolus. Is tantum in hoc vacabat, ut singulorum vitia pervestigaret evulgaretque, multam scommatum materiam suppeditans veteris comoediae scriptoribus.
Idem clam molitus eth ostra cismum Alcibiadi. Id erat damnationis genus, quo traditis in comitiis testulis ejiciebantur in exilium viri primates, qui potentia, opibus , & auctoritate, plebis invidiam in sese concitarant.
Sensit Hyperboli conatus Alcibiades, & eum diversae factionis principe Nicia in gratiam rediit. Ita factum
est , ut ostracismus in auctorem reciderit. Cuius rei tamen postea poenitentia cepit populum Atheniensem. Nam ex eo tempore sublata est ostra-cismi auctoritas , quod eo vir obscurus & im probus nec alia Ie potens quam
277쪽
138 LINGu Aquam maledicendo , damnatus esset, qui grave supplicium commeruerat, cum hactenus ostra cismus expellendis e civitate viris egregiis invidiae multitudinis solatium adferre consuesset. Huic simillimum est quod
ipsi vidimus, sed a nominibus tem perabitur. Erat mihi Romae domestica consuetudo cum quodam , qui malis artibus festinabat ad dignitates 3c opes, nemini non invidens praece denti. Resignabat omnium literas, etiam a regibus missas, ut ex his strueret technas suas. In primis autem hoc agebat, ut duos archiepiscopos primae apud suos auctoritatis inter ipsos committeret , quod sciret alioqui non admodum inter illos convenire. Sub odoratus est hominis technas alter. Nam is Romae tum agebat, post in cardinalium coetum allectus. Sic
igitur ultus est Hyperbolum. In illius odium reconciliatus est alteri aris
chiepiscopo , 3c ostendit viam qua possent hominem ulcisci, si vellet esie fautor artificii o De composito missum est diploma nomine principiss
278쪽
ERAs Mi ROTER. a 39pis , quo deferebatur ei dignitas episcopi in Hybernia. Noverant enim hominem hoc misere sitire ,' eaque gratia movere tot machinas. Ille caecus cupiditate , nec sentiens diploma fucum este, petit a Iulio confirmationem. Impetravit , numerata pecunia nullo pontificis periculo. MOX attonsa coma, rasus usque ad aures vertex , sumpta vestis linea.
Quid multis ' Totus episcopus prodiit in publicum. Dissimulabant huius technae fabricatores. Ubi iam Romae nulli esset obscurum quin se pro episcopo gereret, eaque de re iam ad amicos omnes perscripsisset, & ab illis gratulatorias recepisset epistolas, subornatus est, qui in frequenti convivio proderet technam. Ab hoc rogatus est cuius loci esset Episcopus. Edidit loci titulum. Rogatus est ancertum haberet vacare sedem. Affirmavit. Rogatus est, unde sciret esse mortuum cui vellet succedere. Multa fortiter mentitus est hac de re. Tadem ubi res coepit ad iurgium tende-ἷς , paucis aperuit mysterium subor
279쪽
2έU LINGu Anatus ille. Episcopus, inquit, ille cuius locum tibi vindicas,vivit & va-
Iet. Inquire rem , sic esse comperies. Moxque rumor per totam urbem loquacissimam sparsus est. Quid faceret
Hyperbolus episcopus no episcopus λΤotos dies domi se continuit. Pudebat enim gestare vestem . quam ante tempus induerat , rursum pudebat recepto pristino cultu confiteri se fuisse delusum, noctu tantum prodibat. Interim paucis diebus dolore contabuit. Apud ethnicos non aliud nomen fuit execrabilius, quam delatorum . sectorum, quadruplatorum. Notatus est M. Tullius oratorum princeps, quod jocos affectatit immodice: unde & audivit a Catone, Dii boni quam ridiculum habemus consulem l sed ejusdem candor laudatur, quod cum rex esset foti . tamen admirabilem illam eloquentiam omnem consumpserit in patrocinio
reorum. Neminem enim reum peregit, praeter unum Verrem, cujus accusatio non tam accusatio fuit, quam
provinciarum , quas ille oppresserat, defensio.
280쪽
de sensio. Catonis eximias laudes nonnihil obscuravit, quod toties injus vocavit & vocatus est. Paulus militis in repudiatam uxorem nihil criminis effutivit: tatum ostenso calceo pulchro novoque , dixit se sol unaesentire qua parte pedem urgereris Continentiam quam praestitit IEmvlius in colloquiis amicorum , C. Caesar praestitit etiam in judiciis: citatus testis, ut aliquid diceret in uxorem, cum qua fecerat divortium , negavit se quicquam scire. Adeo visa est illis viris res in generosa & humilis calumnia , ut ne vera quidem crimina vellent in eas edere, quas a convicta suo semoverant. QRin Sr gentium leges calumniatorem ad talionis poe-n 1m Vocant, non solum lex Mosaica. Sceleratior est qui crimen falsum intendit proximo , quam mendax te instis : nam & hunc ille subornat. Et tamen in Deuteronomio Deus testem calumniae convictum jubet eodem assici supplicio , quo afficien dus erat is qui delatus erat, si convinci potuisset: Non misereberis, inquit, L ejus,
