Desiderij Erasmi Roterodami Lingua, sive, de linguae usu atque abusu liber utilissimus

발행: 1649년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

261쪽

a af LINGu Alatorios, ut ex his cognita nostra infelicitate , desinamus nobis placere ex salsis adulatorum laudibus, & ex nostrarum opum diffidentia , desolati per Dei misericordiam respiremus

ac reviviscamus. Tale S enim sunt sagittae potentis scripturae : occidunt, sed occisos vivificant. Tales sunt carbones poenitentiae , denigrant ac dejiciunt hominem, verum ubi re canduerint , Laetitiam adferunt solidam ac perpetuam. Caeterum adulationem millam faciemus , & ad calumniam transibimus , si pauca dixerimus obiter de lingua proditrice , deque lingua quae , sugge- Iit perniciosa consilia. Talis erat

lingua Ioab , qui sub specie blandi

alloquii occidit Ammon. Talis erat lingua Dalilae, quae prodidit Samsonem: tays erat Iudae: Ave rabbi. Pestilentis consilii exemplum habes in libris Regum , de Ionadab , qui viam ostendit Ammon, qua potiretur sorore quam turpiter adamabat, atque hinc gravis malorum inundatio. 2. Reg. 13. Quis non execratur imis

262쪽

ERAs MI ROTER. 223 piam Iezabelem , Quae suo consilio pertraxit animum regis ad impietatem ' 3. Reg. 2I. Iam juvenile consilium nonne Roboam maxima parte patrii regni spoliavit ' a. Paralip. I O. Porro non esse vanum quod Graeco

proverbio dicitur: Malum consilium consulenti pessimu esse, declarant illi, qui dum subdolo consilio hoc egissent apud Darium regem, ut Danielem perderent , ipsi conjecti sunt in lacum , & a leonibus discerpti

Daniel. 6. juxta id quod ait sapiens ille Sirach di facienti nequissimum

conflium super ipsum devolvetur, dia non agnoscit unde venit illi. Idem alibi imon et , ut a malis consiliariis

servemus animam nostram. Ergo vitae periculum est a malo consultore.

ni vallo te munias adversus illum. Id quibus xationibus oporteat fieri, paulo post disseremus. Nunc considere inmus quanta pestis humanae vitae sit lingua calumniatrix, hoc est vere diabolica. Quod enim Latini calumniam dicunt, Graeci dicunt diabolen , &hinc potissimum habet nomen ille

263쪽

communis humani generis hostis, atque idem Hebraeis dicitur satan, quod nobis sonat adversarium. Deus noster dictus est Deus pacis , qui per filium reconciliavit mundum ipsi, deleto chirographo peccati, quo tenebamur rei mortis : & Christus prophetae dictus est consiliarius pacis. Huie semper adversatur satan , qui Primus omnium sevit inimicitiam inter Deum & hominem , Deum ipsum apud hominem sugillans mendacii: Noli moriemini, sed eritis sicut dii. Nec hodie desinit rescindere

sartam per Iesum gratia , calumnians nos apud Deum. Christus abolevit era crimina nostra , donans nobis suam justitiam , diabolus etiam falsis criminibus onerare studet pios homines , quemadmodum calumnia istus est Iob : Nisi in faciem benedixerit tibi. Nonne vocat virum sanctum, in crimen blasphemiae ξ Christus nostram impietatem in se recepit, diabolus suam impietatem nobis conatur imponere. Christus pro nostris delictis in teipellat patrem, ut serve-

264쪽

mare diabolus interpellat, ut pereamus. Non semper hoc agit per semetipsum , habet organa pene ipso sceleratiora. Quamam, inquies ' Linguas delatrices innocentium: imo non linguae sunt . sed gladii veneno tincti: Lingua , inquit, eorum gladius acutus, & venenum aspidum sub labiis eorum. unde quibus studio fuit iapientum apophthegmata colligere, reserunt quiddam non infestivum de Theatida Lacedaemoniorum duce, qui rogatus num gladius , nam gladium aeuebar, sat esset acutus, Acutior , inquit, calumnia. Quam multos olim jugulavit hic gladius, quam multos hodie jugulat Audistis ex

Psalmis: Lingua eorum gladius acutus Et apud Hieremiam dicunt, qui linguam habent pro gladio : Venite percutiamus eum lingua. Videmus autem linguam gladii speciem habere, colorem ignis. Etenim mala lingua gladius est utrinque incidens,

coeum ac punctim vulnerans , in supel& veneno tinctus e & ut ait Iacobus,

265쪽

ffet ς Ε I A G u 'A mittam exempla , quae sub Neroni.

bus , Caligulis, Claudiis , Syllis &Mariis , Dionysiis & Hieronibus, quaeque sub Christianis etiam pri

ei pibus nonnunquam produntur. Numerosiora sunt , quam ut recenseri possint, notiora quam ut debeant. Et malo referre, quae nobis suppeditant sacrae literae. Hujus gladii venenum sensisti sanctissime Ioseph, proque fide erga dominum, proque continentia erga uxorem domini, carce rem & capitis periculum praemii lo- eo retulisti. Ingressus est servus Hebraeus ut eluderet mihi, & ad clamorem meum relicto pallio quod tene bam fugit foras. Quid te memoremeastitatis ac pietatis exemplar Susan na 3 perieras seniorum calumnia, nifite Dominus per Danielem e linguarum impiarum gladiis eripuisset. ocrudele linguae spiculum. Quid simile potest ullus gladius , etiam si no

cens serrum veneno reddatur nocen

tius e Vitam eripit, famam non potest eriperes Plus aliquid potest: ad nocendum ingemosa calumnia , quae

266쪽

ER A s M I R o Τ g R. 227 mortem assere cum infamia. Petitus erat idem Ioseph antea calumniis fratrum suorum , qui detulerant illum apud patrem de crimine malo. Sic enim habet transsatio septuaginta , ac mea sententia magis quadrat haec figura Chri ito , quem Iudaei

multis criminibus accusarunt apud

pontificem & praeside . Nec probabile est Ioseph adhuc pu eiu detuli illa fratres suos aput patrem , cum eosdem pessime de se meritos , postea non criminatus sit, sed servarit. Quin &ipse sermonis cotextus hic pro nobis facit. Sequitur enim: Israel autem di. ligebat Ioseph super omnes filios , eo quod in senectute genuisset eum. Id eo nihil egit fratrum calumnia , quia pater diligebat illum prae caeteris. Pontem o Chrysostomus interpres , sequitur hunc sensum , quem adduXimus, Nec Hieronymus meminit huius loci correcti in traditionibus

Hebraicis, cum alia minutiora ventilet agitetque. Qui locum mutarunt videntur offensi , quod putarent non convenire Ioseph in nocetiae, crimen

267쪽

pessinium , & recte offenderentur, nisi mentio fieret de invidis fratribus& falso crimine. Alioqui magis o Lfendi debebant, quod Dominu S noster longe Ioseph innocentior, accusatus fuerit blasphemiae. Moliebatur quidem exitium lingua diabolica, sed

L eus alienam malitiam suis vertit in bonum. Si quidem fratrum calumnia magis etiam provocavit charitatem Iacob erga Ioseph , de reginae criminatio praebuit occasionem ut Ioseph ad majores honores vocaretur is rege. Sic & Ioab apud David regem det stlit Abner de rege bene meritum , ac regi quidem non persuasit, sibi tamen persuasit ut per insidias occide- Iet innocentem. Q nid dicam de Iezabel e , quae quo mederetur dolori mariti, snxit literas nomine Achab regis, easque signavit anulo regio: fi

gnatas misit ad optimates ac cives Naboth. Literarum haec erat sententia : Indici te jejunium , & sistite Naboth inter primores populi, simulque submittite duoς viros filios Belial. qui falsum testimonium ferant ad

versus

268쪽

both Deum & regem, & educite Alapidate. Quid hic potissimu admiremur, audaciam scelestae mulieris , an primatum populique facilitatem impiam, qui talibus literis paruerint, an regis stultitiam , qui anulum suum crediderit uxori λ Similem obedientiam David reperit in suis ducibus, cum juberet Uriam occidi. Utinam& nostri principes non haberent suos ad huiusmodi facinora nimiu promptos. Rex Britanniae praesulis optimi caede nobilis, cum audisset a sancto Thoma archiepiscopo Cantuariensianathemati deditos, quicunque possiderent ac tenerent res aut loca Ecclesiae , vehementer commotus est,

quod episcopus auderet episcopum c agere. Haec, inquit, excommunicat IO generalis me quoque complectitur, qui quasdam episcoporum domos ac proventus occupo. Et adiecit: Non faceret haec ille sacrificus, si1 famulos haberem quales oporteret. Ad hanc vocem tres ex eius proceri

bus profecti sunt Cantuariam , M

269쪽

33o i L r N G u Avirum sanctissimum crudelissime necarunt. Clim rex palam impia praecipit, proditor est qui obtemperat, a- micus qui deficie ac resistit. Siquidem hic considerandum est non quid placeat irato , sed quid illi perpetuo

sit placiturum.. Proditores erant Alexandri magni, qui lanceam illi reddiderunt, & vino.& ira furenti, qua Clytum amicum confodit. Nam mox secuta est calidum facinus inutilis seraque poenitentia. Quem honorem habuisset suis magnatibus, si constanter exarmassent ipsum , donec redisset mentis sanitas Qui tum aderant regi, aut pernegare debebant arma cucommotae mentis esset, aut non debebat eripere, cum de se ipso pararet silmere supplicium. Parendum quidem est regibus p sed donec reges asgunt. 'Nun C praepostere facimus,mo rem gerentes illorum cupiditatibus, ubi nequaquam oportet , non obtem perantes ubi recta praecipiunt. Hoc

autem obsequii genus , nihil aliud praestae, nisi ut pro regibus habeamus tyrannos. Ipsa prancipum fortuna sat habe ζ

270쪽

ΕRAsMI ROTER. 2II habet crudelitatis , etiamsi nullus mitigator oleum addat camino. Sylla sibi felicis nomen ascivit , quod multa feliciter gessisse videretur. Verum Inter omnes felicitates duabus

potissimum sibi placere solebat. Primum quod pium Metellum amicum haberet: deinde , quod Athenas non evertisset, sed uibi rotius Graeciae celeberrimae pepercisset. Nec dubium est quin multi tum iratum huc instigar in t , quorum vocibus si sese credidisset, non minus illi displicuissent Syllae, sub vel sis Athenis , quam post ipse sibi placuit, servatis. Conjunximus in disserendo proditorem , adulatorem , & malum consultorem,

quod haec inter se cognata sint vitia.

Vulgo proditor dicitur , qui populi

jus defendens obstat cupiditatibus Monarchar. At qui principem prodit tyrannidi , cum bis sit proditor . tamen vir bonus habetur,ac fidelis. Si principes odissent vere proditores, in nullos magis saevire deberent qua in adulatores, & insidos consiliarios. Cum Pompeius magnus Caesaris p -: tui: tentiam

SEARCH

MENU NAVIGATION