Desiderij Erasmi Roterodami Lingua, sive, de linguae usu atque abusu liber utilissimus

발행: 1649년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

281쪽

cius, sed animam pro anima , oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges. Unde hoc satanae malum irreis psit in vitam mortalium ' Minus auistem mirandum , si apud gentes repertus est calumniator, quae pro Deo colebant daemonia. Neque perinde mirandum de populo Iudaeorum, quos semper torsit invidia calumniae parens. Illud mirandum , unde sic inundarit in vitam Christianorum , ut vitium omnium teterrimum ob assuetudinem pene vitium videri de

sierit. Excusati fortassis quispiam

principum aulas , quae peculiari qua-dδm natura sua pestes hujusmodi non secus ad sese attrahunt , quam caedias, ut aiunt, nubes : Sed an nonomui lachrymarum genere deplorandum , quod haec diabolica lues sic grassatur inter eruditos, sic grassatur inter iacerdotes, sic regnat inter monachos ' Quodnam in orbe ferarum genus reperias , quod simili vesania sese mutuo mordet, lacerat, discerpit gis nunc tutus esse potest a sycophan

282쪽

ERAsMI ROTER. 249 cophantarum linguis y Non parcitur bene meritis , non parcitur senectuti,

cui parcunt & hostes in bello, non parcitur dignitati principum , non parcitur episcopis , non summis ponistificibus. Et quasi parum noxiae habeat diabolica lingua, adduntur infamatrices picturae , sparguntur famosi libelli, & hic tam sceleratus quς- stus alit multos typographos, Qui sustulit rusticanum calceum pictum, membratim dissecatur ut seditionis auctor. Nunc quid non loquuntur picturae quae passim evulgant ut ' olim periclatabatur qui nomine suo prodito libellum famosum evulgasset, nunc passim ludunt libellis an onymis, aut fictos titulos praeferentibus, quibus sic ab sese depellunt periculum , ut innoxios aspergant infamia. Deprehensi quid adserunt' Undecunque venor quaestum, inquiunt:

Est mihi alenda familia. Si vis alere, desinam facere quod facio. At quis

audiat furem aut latronem sic agentem causam tuam ὶ Sed furari tutum non est. Minus oportebat e sse tutum

283쪽

αψε L I N G u A quod furto sceleratius est, ni si forte vilior est homini fama , quam pecu nia. Quod si tuti potius quam honesti habetur ratio , prostituant uxorem, discantque ad calicem vigilanti stertere naso. Id certe per leges tutum est. Nunc in re tam atroci dormiunt leges, & impune licet cuivis in cujusvis debacchari vitam ac famam. Nunc vulgaris est calumnia. proximum appellare haereticum, haeresiarchum , schismaticum & falsarium. Et hoc inprimis faciunt, qui iactant se mortuos mundo, qui proinfitentur sese esse de numero illorum. quibus Christus praecepit : Diligite inimicos vestros , benefacite his qui

oderunt vos, & orate pro peIseque u-.tibus&calumniantibus vos, ut sitis

filii patris vestri qui in coelis est. Ab

hac forma, bone Deus , quantum absunt, qui calumniantur immerentes, imo qui nocentibus linguis impetunt bene merentes Quando procon vitiis benedicta reserene, qui pIO salubri admonitione crimen haereseos

impingunt Hujusmodi telis veneno

284쪽

ΕRAsMI ROTERO 2 startareo tinctis armati sunt isti pauperes spiritu, qui nec peram, nec baculum circumferunt. Non habent balistas, sed juxta Hieremiam : Sagitta vulnerans lingua eorum , & ex tendunt linguam suam quasi arcum

mendacii. Non circumferunt venenum in pyxide, quanquam & hoc faciunt nonnulli, sed juxta psalmographum : Os circumferunt plenum a in aritudine , maledictione & dolo, linguam circumferunt sub qua latet labor & dolor Sedent in insidiis cum divitibus in occultis , ut interficiant innocentem. Quibus technis hoc hominum gentis sese insinuat principum aulis I Q nae venena quidam initillant in illorum aures λ Et malitiam plusquam diabolicam religionis fuco praetexunt: cumque disia crucientur Zelo livoris & odii, dic ut:

Zelus domus tuae comedis me. Nimirum, hoc est, quod sequitur in Psalmo: Sede ut in in si di is cum divitibus

in occultis, ut interficiant innocentem. oculi eorum in pauperem Iespiciunt , insit diantur in abscondito. - L 3 quasi

285쪽

r 6 LINou Aquasi leo in spelunca sua. Insidiantur ut rapiant pauperem : rapiunt pauperem dum attrahunt eum. In laqueo suo humiliabunt eum. O piscatore Shominum i Apostoli piscabantur malos ad salutem : isti bonos piscantur in exitium: linguam calumniatricem habent pro rete, qua quos volunt attrahunt, & attractos quocunque genere sycophantiarum opprimunt: ipsi se judices faciunt, actores ac teste S. Quod si manifestior sit calumnia, quam ut dissimulari possit, allegant odium criminis, & praerogativam re ligionis. Imo quo crime est atrocius, boc gravius est puniendus qui per c lumniam intendit. Et aequum est scilicet ut innoxius extrema patiatur,

ne quis peius sentiat de cucullo Francisci , aut Dominici Quin ipsi curant hoc, ne quis de eis male sentiar, aut loquatur t Tales esse studeant, quales haberi volunt. Compendiaria via est , ut quam plurimi fiant apud omnes. At designare quicquid libet, & cogere mortales, ut quod vide ne .uoia videant , quod sciunt nesciant, e quod

286쪽

quod execratione dignum est laudet, an non plusquam tyrannicum est Ee hi tibi digni videntur, quos mundus

alat ac veneretur otiosos, atque utinam otiosost Hi sunt qui vendunt sua benefacta, & quorum puris precibus restinguitur incendium irae divinars ἶς so ne quis rapiat in contumeliam bonorum, quod in malos iure dicitur , ut vel vitentur, vel corrigantur. Quanquam videmus nunc ubique tantam malorum inundationem , ut

propemodum liceat illud e Psalmo usurpare : Omnes declinaverunt simul, inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum , non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum , linguis suis dolose agebant,

venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione & amari tudine plenum est, veloces pede S eo rum ad effundendum sanguinem. Si Turca depellendus est a cervicibus populi Christiani, nec milites habent.

nec pecuniam , tum allegant quietem religionis , & monachos oportere

quam longissime abesse ab effusione L sangui-

287쪽

1 8 LINou A1anguinis: at calumnia jugulare fratrem. , ainguae spiculo confodere pro-Σimum nulla religio est , quod & ipsum attigit Psalmus : Ibi trepidavexunt timore,. ubi non erat timor. Si calceus sit integer Franciscano, piaculum admissum est e si lingua sit homicida, religio est. Quadruplatores Qxecramur , qui furti crimen intendunt, aut damni dati litem movent, quo lucti nonnihil sibi concilient: &non execramur istos, qui falso intendunt crimen haeresios , ut universas hominis facultates diripiant, simul que vitam auferant cum bona fama Non gestant tala militaria , tametsi non desunt , qui sicas occulunt sub sacris palliis , sed os istis pro armamutario est, quemadmodum dicit Solomon: Iaculum S: gladius & sagitta acuta, homo qui loquitur contra. proximum siuim falsum testimoniam. Quantumvis imponant hominibus fuco fauctimoniae , tamen divinam vindictam non effugient, etiamsi ad sinum Dominici aut Fiancisci conis sugiant. Hominem, inquit Solomon,

288쪽

' ERasMI AOTER. τεν qui calumniatur animae sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo susia tinet. Quosdam a G vitia legum tuentur arae, sepulchra , templa aut si tuae principum : calumniatori nul- tu est suffragium ab ira divina. Veteres dicebant eos qui occidissent hominem agitari diris ultricibus et nec istis deerunt suae furiae. Habebunt ob vias ultrices deas citius quam credar. Deplorat & hoc malum humanae vitae sapiens Ecelesiastes : Vidi, inquir, universas calumnias quae fiunt sub sole , dc ecce lachrymae eorum qui calumnias sustinent, nec est qui consoletur eos,& is manibus calumnian tium eos fortitudo, & non est eis coinso lator: Et laudavi mortuos.super viventes. & melior super utrosque qui nondam natus est, qui nondum vidit opus malum quod factum est sub sole. Estne igitur aliquod malum morte formidabilius 3 At sapiens pronuntiat tale malum esse linguam calumniatoris. Ubi sunt igitur, qui parricidium execrantur, & calumniam

289쪽

Ecclesiastes , confirmat Ecesesiasticus: A tribus, inquit , timuit cor meum , & in quarto facies mea nΓetuit: De laturam civitatis , & collectionem populi, & calumniam mendacem', super mortem omnia gravia. Minitatur apud Osee Dominus morti, quae inter fratres dividat: Ero, inquit, mors tua o mors, & morsus tuus in serne. Nihil amore fraterno conjunctius , nulla societas arctior quam corporis & animae, nullus charitatis nodus astrictior quam conju-tii : haec omnia vincula disrumpit amara mors. & tamen haec nos transmittit in vitam feliciorem. Calumnia nocentior est j quae cum crudeliora designet quam mors , tamen nullo commodo sua damna pensat. Mortem hoc moderatius ferimus, quod omnium sit ex aequo comunis , quod necessitatis , non voluntatis, quod quamvis acerba fit naturae, neminem

tamen reddit impium. Nihil autem est malorum, quod non semel invehat calumnia. Longum est omnia

pessequi. Circumferat quisque suos

290쪽

ΕR Αs MI R o Tis R. et stoculos per domus privatas, per collegia, per monasteria, per aulas principum , per civitates , per regna ; &compendio discet. quantam ubique pestem ingerat lingua calumniatrix. Si calumniae copulem adulationem, fortasse videbor tale jugum induce

re, quale sit, si quis draconem jun

gat simiae. Et tamen res tam diversae inter se cohaerent. Quemadmodum enim reges dum volunt unum laede re , multis adulentur necesse est:

dumque student unum in servitutem redigere, prius ipsi multis etiam abjectissimis serviant oportet : ita ca- Iumniator cum huic struit falsam calumniam , cogitur multis palpari falsis laudibus. Sic equus ut opprimeret cervum, sessorem in tergum , &frenum in os recipit. Iam in obtrectationis vitio , quam impudente L . nobis ignoscimus, imo quam nobis blandimur, &festivi nobis videmur, dum arrodimus famam proximie

Deus qui prohibuit furtum in Levi q

tico, eodem in loco prohibuit calumniam & obtrectationem : Non

SEARCH

MENU NAVIGATION