Desiderij Erasmi Roterodami Lingua, sive, de linguae usu atque abusu liber utilissimus

발행: 1649년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

301쪽

1ςL LINau Acias , non habetur nisi ab uno gratia: si quem unum laeseris, universus r do concitatur. Nec minus iniquum

& illud, quod pro levi joco dicto in

cucullum, regerunt crimina plusquam capitalia. Etiam atque etiam rogo, nequis haec in contumeliam bonorum

dicta puter. Amamus pietatem , sub quocunque pallio , sub quocunque titulo. Nec ista dicuntur proprie in istos, sed in universos , quibus opus est hac medicina. Denique & mihi ipsi haec dico, ipse mihi monitor sum,

ut vobiscum dediscam obtrectationem, sicubi sum obnoxius e quis autem non est alicubi obnoxius ' Si non

sum obnoxius, ut caveam ne quando ineidam in eam foveam. Est & liud obtrectandi genus , figuratum, quod committitur per aposiopesin, aut significationem. Congessirin me falsa crimina et ego scio vera,sed malo meminisse quod me deceat. Illum quidam magni faciunt i At si scirent quae scio: nihil addam. Et;absit ut non.

verear ea loqui, quae ipse non veri-.tus est facere. Homines caetera prorsu S

302쪽

torum. Illud ridiculdm , quod cum nusquam non effutiant animi pus, tamen apud singulos dejerant se uulli praeterea dixisse, aut dicturos esse,& a singulis stipulantur silentii lacra. mentum , cum ipsi ne confessionis quidem, quam ut sacramenti partem tuentur, fidem habeant in religione. Secreti sigillum vocant quod rumor est; &secreti fides non alio proficit. quam ad impunitatem, & fidem sycophantiae. Si mordeat, inquit Ecclesiastes, coluber in silentio, nihil minus eo habet qui occulte detrahit. Nonnunquam & bonis viris in rem pessimam abutuntur, praesertim si quos noverint linguae sutilioris. Α-pud hos clam deplorant vitam huius aut illius, ut non obtrectare sed mederi velle videantur. Ille non intelligens fucum sycophantiae, quod si mispliciter accipit, persuadet aliis ,& illi rursus aliis r ita traducitur innocuus artificio sceleratae linguae, atque obiter inficiuntur audientium aures, lue ah aliis ad alios proserpente. Si flagI

303쪽

sagitium est in troximum cum opus

non est evomere probra Vera , quanto turpius est incerta pro compertis

assit mare Sed longe turpissimum est malitiose confingere crimina , qui bia, jugules proximum, quia gladio non licet. Charitas benigne interpretatur & mala , susurro etiam bene facta dictaque depravat. Et hoc sceleratior est susurro, quam calumniator , quod

ex palam intentato crimine , monetur is qui calumnia petitur ut se cor rigat, si sibi male conscius est, & monetur quidem ab inimico inimice, sed beneficium cum est opus undelibet accipere gratum est: ab inimico sane melius accipitur hoc nomine , quod qui accipit liber est ab onere referendae gratiae. Caetem obtrectator claniae uiarius hoc pro viribus agit, ut pro brum alterius sciant omnes , sol . ipse nesciat quem unum reserebat scire. Inter homicidas minus exe-erabilis est, qui palam ferro ad otitur hominem, propterea quod id faciat suo quoque periculo: Ita minus est detestabilis calumniator , quod alium

304쪽

ERΑs Mi ROTER. 26 salium impetit non sine periculo rediturae ad ipsum talionis. Cum obtrectatore si velis agere, quando deprehendas auctorem fleophantiae . quae per centesimum vix ad te per verinie , &qui primus dixit, dixit uni, dixit itipulatus silentii fidem, dixit praeis misso verbo, Benediciter licebit omnibus inficiari. Quod si totum crimen inficiari non licet , negat se sic dixi sse, quemadmodum delatum est,& fingunt novam orationis formam. Hic mendacio patrocinatur vulgo notum humanae memoriae lubricum.

Cur autem pudeat illos hoc inficiari, quod uni clam, aut in convivio paucis dixerunt, cum passim inficientur quod in publicis praelectionibus , aut etiam concionibus , depraedicarunt Quod tamen nulli faciunt impuniusquam isti, quibus cuculla clypei loco est. volitant sursum deorsum toto terrarum orbe : quocunque se conferunt, domi sunt. Habent enim non solum sodales ejusdem cultus, verum etiam domos habent ac mulierculas oneratas peccatis ac fautrices ordi-

Diuili oci by Cooste

305쪽

16ύ L i N G u Anis , quas in hoc lactant & captant. Itaque quoties visum est istis insigniter e suggesto debacchari in quem piam , subornant scurram ad quodvis facinus promptum: locus dicendi datur cucullae , non homini. Nam eo delapsa est religio Christiana. Ille deblaterat digna atque indigna, sceleratam peragens fabulam. Qibod subsistit, loco debet & populi modestiae. Atqui loci religio non subvenit illis, qui in ipso loco facinus admise-Iunt, veluti non est homicida tutus in loco sacro , qui illic occidit hominem. Age cum lycophanta, at ille jam alio demigravit, aut certe demigrasse dicitur. Age cum priore, respondet: Non est hujus collegii, nec suspicabar illum talia dicturum. Ut jam

maxime teneas auctorem calumniae,

quo trahes illum in jus y A profanis judicibus & episcopis sexcetis diplomatibus exempti sunt: quidam etiama jure sui ordinis. Quaerendus igitur

provincialis, aut vicarius, aut generalis, ut ipsi vocant. Horii alius in alium rejicit causam, suae quibusque cucullae

306쪽

b raventibus. etiamsi factum non pόΩ sint defendere. O religionem profanam , o columnas ecclesiae, o terrae salem. Non haec, inquam, dicuntur in omnes. Nam hoc mihi crebro repetendum est. Sed inter hos boni quissimi, cur mussant ad haec facinora 3 in tales vel ejiciunt, vel coercent Sed plures sunt mali : & int et illos pessimi quique rem gerunt. Expeddendum igitur, num ob paucos bonos quidem sed oppressos expediae

tot agmina malorum alare , qui bi norum etiam pietate bonaque se ma abutuntur ad suam malitiam.

Quid fingi potest magis indecorum

Cinericia veste profitentur euan meliucam simplicitatem, & in lingua trucumferunt diabolica versetiam. Ba sillicus omnibus venenis formidia 'rum technas metuunt etiam aulici, metuunt εc principes homines Innocu OS & inermes, nisi quod En guam circumferund. Ostentae se veis

1 te candida,& in lingua denrunt sue, cum Ioliginis ac sepiae. Alii pullis re vibus profiteatur sese mortuos mun-M 1 do,

307쪽

263 L G u Ado, cum mortui fraternae charitati vivant calumnis & obtrectationi Vc-dunt sua jejunia, sed interim non jejunant a mendaciis ac maledictis. Venter rugit ob inediam , lingua temulenta est. Abstinent ab eui carnium , at interim non verentur arrodere carnes proximi sui. Continent dentes a morsu pecudum , di dentem viperinum infigunt proximo. Parcunt bubus & ovibus, & non parcunt fratri pro quo mor tuus est Christus. Opharisaicam ac praeposteram religionem. Religio est curare aegrotum in sabbato. nec est religio per calumnia moliri necem innocenti sabbato. Quorsum mihi jactas ventrem legum,nibus & piscibus alitum,si linguam

habes carni voram I Non mordes gallinam, & mordes fratrem l Non vulneras ovcm, & vulneras proximum Non comedis viscera pecudis , dc -- edis viscera fratris ν Mordet enim omnino, mordet, vulnerat, & comedit fratrem quisquis obtrectat fratri. Sie enim Paulus scribit Galatis :Ouod si invicem mordetis & comeditis

308쪽

ERAs Mi R TE R. acydiris , videte ne mutuis morsibus

consumamini. Quid prodest carnem fugere, si ipse totus es cato' Ex fiuctibus, inquit, eorum cognoscetis eos. Atqui detrectatio inter opera carnis vel principatum obtinet. Nihil enim magis adversatur charitati spiritus , quam invidere seatri, odi R. se, obtrectare, infamare. Quorsum attinet verbis profiteri Chrissctum, cum re diabolum agas Abhorres a diaboli nomine , & crucem imprimis fronti , atque hoc ipsum es quod ex-i ecraris. At fortassis hic locum habe equod scripsit sapiens Hebraeus Dum maledicit impius diabolum , maledicit ipse animam suam. Obedis homini praescribenti ne carnes , m nota obedis Deo toties vetanti ne obtrectes proximot Quoties enim praecipit proximi dilectionem, toties prohibet obtrectationem. Quid refert rci, cella augusta claudi, si virulenta lingua , si libellis sycophanticis per orbem volites ' Iactas psalmos & hymnos , quo Deo canis, sed eadem linqua canis cantionem diabolo.gra-

309쪽

tissimam, obtrectans proximo, sed eadem lingua qua Deo verbo tenus benedicis , Dei membris maledicis. Observas silentium quod indicit homo, atqui in hoc indixit homo, ut dedisceres obtrectationem. In hoc indixit sermonis jejunium , non ut avidius temet ingurgitares ineptis sermonibus . sed ut consuesceres de rebus etiam honestis moderatius ac circumspectius dicere. Rides ac damnas istorum jejunium, qui inedia

provocata orexi , bibunt eduntque antemperantius. Attale tuum est jejunium lingvq. Rogarit hic quispiam: Quid igitur i damnas cultum, soli-zudinem , jejunia , & obedientiam

monachorum 8 Ego vero laudo veluti paedagogen imbecillium , donec proficiant ad provectiora': superstitionem vel hypocri sim potius istorii

damno, qui quam sunt in rebus externis religiosi , tam sunt irreligiosi in his, quae sunt verae pietatis. Eos inquam damno , qui constitutionibus ad instituendam infirmorum in infantiam repertis, . abutuntur ad prae- Π p textum

310쪽

ER A s M I ROT E 27 Itextam suae malitiae. Pie jejunat, qui per jejunium discit temperare, cum teris membris , tum praecipue linguae. Pie obedit praeceptis humanis,

qui per hoc discit parere legibus didi

vinis . Utiliter gestat vestem candidam , qui per hanc admonetur prae stare candidos mores. Pie canit hymnos Deo, qui per hoc assuescit nocivibrare linguam maledicam in proximum , sed benedicere Deo in proximo, & proximo benedicere propter Deum. Utiliter se condit in cella, qui per solitudinem discit animi cogitationes ab hujus mundi strepitu ad simplicitatem colligere. Recte servae silentium ab hominibus indictum, qui per hoc discit nunquam laxare

linguam , nisi cum aut urgeti necessi ras, aut invitat magna quaedam utilitas proximi. Ut enim nemo recte:

imperat, nisi prius imperatis parerς didicerit: ita nemo recte loquitur, nisi prius didicerit flere. Nam apud oratores fortasse verum est quod dicunt. dicendo fieri ut bene dicamus.

SEARCH

MENU NAVIGATION