Desiderij Erasmi Roterodami Lingua, sive, de linguae usu atque abusu liber utilissimus

발행: 1649년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

321쪽

L I N G T Adigne fert inter Christianos hanc inveniri pestem. Sic enim scribit Corinthiis. Timeo ne forte cu venero, non quales volo inveniam vos . &ego inveniar a vobis qualem non vultis, ne forte contentiones, aemulationes , animositates, diffensiones, detractiones, susurrationes , inflationes , seditiones sint inter vos: ne iterum cum venero . humiliet me Deus

apud vos. Videtis in quo comitatu incedat detrectatio, videtis quam hoc malum non ut vulgare ac leve negligat. Paulus Apostolus ex praecepto Domini non vult Christianos idololatris maledicere , sed potius pro maledictis referre benedicta. Sic enim scribit Romanis r Benedicite per se quentibus vos ; benedicite, & nolite maledicere. At quid diceres , o Paule, si videres nunc Christianos a Christianis, coturbernales a colubernalibus , theologos a theologis, sacerdotes a sacerdotibus , monachos a monachis, deniq; defunctos a vivis. rabie canina, allatrari, morderi, dilacerati ' Si obsurduimus ad leges

christi,

322쪽

ERAs Mi ROTER. 28sChristi , si contemnimus tanti Apostoli monita . saltem audiamus leges Solonis. Cavit defunctis , cavit Mabsentibus. Si quis in loco sacro, si

quis in judicio, si quis apud magi

stratum , aut in conventu populi ad publica certamina congregati con- vitium dixisset inquepiam , cogebatur ei quem attigisset convitio . tres drachmas, aerario duas pendere. Quis locus , quod tempus nobis tam sacrum est, ut religio sit in proximum maledicta congerere t Olim nefas erat ab aris detrahere nocentem. Nunc

ex ipsis aris linguae telo proximum

impetimus. O membrum anceps , unde tanta scatet pestis vitae moria istium , unde rursus tanta manet utilitatas , si quis ut oportet moderetur. Verbum, inquit sapiens noster, malum immutabit cor. ex quo parteSquatuor oriuntur, bonum & malum,

vita & mors , & dominatrix illorum est assidua lingua. Ad utrumque pariter principatum habet lingua , sive servare velis , si ve perdere. Sed hane sententia aemulatus est ex Solomone.

323쪽

Lgό v I N o tu Aqui scribit: Mors Sc vita in manibus linguae: qui diligunt eam , comedunt fructus ejus. Mundus malorum est mala lingua. sede diverso,

Ate est lingua, si careat gubernatore: '. Copiae cornu est, si recte utaris. Eris est, jurgiorum excitatrix, sed eadem est gratia benevolentiae conciliatrix. Erinnys est, omnium malorum inve-ctrix , sed eadem tranquillat omnia. Venenum aspidis est , si adsit malus animus, panacea est , si bona mens illam moderetur: bellorum ac seditionum fons est, sed eadem pacis &concordiae parens est. Subvertit civi

tates & regna . verum eadem conin

dit &stabilit. postremo mortis est architectrix , sed eadem vitae largit rixest. Vena vitae , inquit Solomon, OS justi. Non sine causa Paulo placuit ille comicus versiculus: Mores bonos colloquia corrumpunt mala. Sed idem non improbasset hunc Ver- siculum: AEgroto animo medicus est Oratio.'

324쪽

ERAs Mi ROTER. 287. ratio. Vehemens animi morbus est

ira : At sermo mollis frangit iram. Linglia Nabal provocarat animum David ad facinus immane, sed lingua

Abigail restinxit excitatum incendiu. Nec dissimulavit David, quantum deinbuerit hujus mulieris linguae: Benedictus, inquit, Dominus Deus I Drael, qui misit te hodie in occursum meum , & benedictum eloquium tuum,& benedicta tu quae prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem,& ulciscerer me manu mea. QiSid hic vobis referam Graecoru proverbium: Lingua quo vadis ' Subversura civitatem, & erectura civitatem. Quid est praeclarius qua, extructa civitate, homines , feraru ritu viventes, in legum , moenium , religionis ac fortunarum societatem redigere, & exhostibus reddere cives ξ Hoc quoniam non alia re magis praestatur quam placida lingua , veteres fingunt a Mercurio conditas civitates : sed eadem lingua demolitur quod extruxit, si sese verterit ad nocendum. Dicat igitur hoc suae quisque linguae. , quoties

325쪽

188 L et Nou Aquoties rapitur ad loquendum, quoties titillatur ad calumniandum, ad obtrectandum, ad obscoeni loquium: Lingua quo vadis r utrum prodesse paras, an laedere ' Sed quid opus haec

ex gentium monumentis repetere,

cum divus Iacobus tam graphice tamque copiose , vi mancipitem linguae depinxerit Primum igitur ex hoc discamus, quantum adserat utilitatis linguae moderatio. Si quis , inquit, Verbo non offendit, hic perfectus est vir. Potest etiam freno circumducere totum corpus. Si autem equis frenum in ora mittimus , ad consentiendum nobis, totum corpusillorum circumserimus. Et ecce naves magnae cum sint, & a ventis validis agantur, circumferuntur modico

gubernaculo quocunque dirigentis

ampetus voluerit. Amove nauclerumperitum a clavo, periclitantur omes qui navi vehuntur: submove rationem a lingua, periclitatur tota do mus aut civitas: exime frenum ex ore

equi, periclitatur Ela equus & sessor epermitte linguam suae libidini, nulli

326쪽

E RasMI ROTER. non adfert perniciem. Nunc audi quantam adferat rebus calamitatem

mala lingua. Ita & lingua, inquit, pusillum quidem membrum est, sed magna jactat. Ecce quantulus lenis quam magnam sylvam incendιt Et

lingua ignis est, universitas iniquitatis. Sic lingua constituitur in membris nostri S. quae maculat totum corpus, & inflammat rotam nativitatis nolirae , . Inflammata a gehenna. Omnis enim natura bestiatum & volucrum & lerpentum domantur, & domitae sunt a natura humana : lineuam autem nullus hominum domare potest. In quietum malum. plena vene-

1atrem , & eadem vituperamus laci

dinem Dei facti sunt. Ex eodem procedit benedictio& maledictio. Non oportet fratres mei . haec ita fieri Nunquid fons ex eodem foramine proferr amaram , & dulcem an Nunquid potest, fratres mel, ficus u vas Q, aur vitis ficus Z Sic nec fons dulcem ae falsam potest edere aquam.

327쪽

etsb L t N o u AEt nbs nobis videmur pulchre fell- giosi pharisaicis quibusdam fucis. cum ignem gehennae circumferamus in lingua , cum aliud stantes , aliud sedentes loquamur , cum linguam subitide vertamus in plures species, quam ullus se vertat polypus 8 undei lutem haec inconstantia ρ QAia non habemus ebr simplex. Nec mirum est esse bilingues, eos qui non unum ha-Mne cor.' In eoide, inquit, & corde loeuti sunt. 'At quosdam nunc non 'bii ldgires sed centilingues esse dieas, quos oportet totidem habere corda,esim' interim nullum habeant cor, Quisquis baptismum accepit, reli- 'gionem protellus est r audiat igitur: omnis quidem Christianus, sed in ptimis qui peculiaris cujusdam religionis professione gloriatur. Si quis,

, inquit. putat se religiosum essh, non te tenans linguam, sed seducens cor: suum, huius vana est religio. Aha - 'eharsis eum cornasi hi apud Solonem. hoe gestu repertui est dormiens , ut 'dextram admotam haberet ori, sini-

imam pudendis, videlicet ipsa re do

328쪽

ER A svr ROTER. 29 Icens, duo membra maxime esse retinbellia : linguam ac pudenda. Factum est hoc a philosopho Scytha, ethnico& barbaro, probatum est ab ethnicis philosophis . & nos nobis plusquam philosophi videmur , si veste tantum differamus a planis . scurris,& sycophantis. Plura sunt quae de mala linqua dici poterant : sed periculum est, ne, quemadmodum Diogenes, calcans culcitram Platonis,

cum addidisset, Calco fastum Platonis, audivit: Calcas tu quidem, sed a lio taltu e ita mihi dicat aliquis : De baccharis tu quidem in linguam maledicam , sed alia maledicentia. Fateor enim & in malis insectandis modum esse debere , nisi quod huius

mali nullus est modus, hisce praesertim temporibus. Nunc igitur indicabimus usum bonae linguae, simul αadversius malam liniam remedia eommonstrabimuS : quanquam huius quidem promissi, bona pars mihi iamdudum praestita est, si , quam perviciosia res sit mala lingua, fatis explicuimus. Si persuasimus quan-N 2 . ruS

oste

329쪽

LINGu A Retus sit fructus ex moderata lingua.

quanta pernicies ex effreni, puto vos vestra sponte diligenter auscultatu. Tos, quibus rationibus tantam utili- tatem consequi liceat , tantumque vitare malorum. Iam igitur quemadmodum medicis prior est cura tueri corpus a morbis, quam vegetare: aut si morbus occupavit, exhaurieu

dis noxiis humoribus inanire, quam ea ministrare , quae succum instaugent: ita nos prius conabimur indicare quibus rationibus vitari possit, ne mali contagium ad nos serpat aliunde: & si qua obrepsit, quo pacto possit propelli, ac dedisci. Geminum

autem hic periculum est , unum ex Contagio, alteru ex noxa mali quam infert mala lingua his quos imperit.

Ut enim qui cum balbis assidue vivit, distit & ipse balbutire et & qui cum

lippis habet assiduam conluetudinem , assicit ut mali contagio: & si proverbiis eredimus, qui vicinus est claudis, disse it&ipse claudicare, ita qui familiaritatem habet cum linguacibus ac maledicis , redditur illo

330쪽

ER As Mi ROTER. 29 3 turri similis. Nullum enim vitiam ei-tius transvolat ad alium , quam hoc. Caeterum medendi quoque cura fuerit duplex. Non enim hoc solum agendum est , ut medeamur nostro

malo, quod contraximus, verum etiam si fieri possit alieno. Quod si d

ploratum videbitur, fuga fuerit tutissima , quae non hic tantum laudatur in remediis, cum ubique valeae plurimum. Igitur ut hinc auspicem uumedendi rationem , quoties senseriis mus hominem lingua temulenta , aue obtrectationis ac virulentiae morbo obnoxium , si malum videbitur inveteratum N immedicabile, quamprimum subducamus nos ab illius consortio , non aliter quam fugimus hominem lepra sordidum , aut pesti lentia comprehensum. Primum enim qui eum talibus habet consuetudinem . nou sine famae suae periculo id

facit : quandoquidem talis quisque solet haberi , cum qualibus agit familiaritatem. Nec raro fit ut pericurito involvantur, qui proferentem audiere, quae reticere fuerat tutius.Fre-

SEARCH

MENU NAVIGATION