Desiderij Erasmi Roterodami Lingua, sive, de linguae usu atque abusu liber utilissimus

발행: 1649년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

331쪽

234 L I N G u Aquenter & afflantur malo qui consuescunt audire garrulos ac futiles. Vitium enim quod prius displicebar,

primum affuetudine minus ac minus . offendit, mox etiam dulcescit & in voluptatem abit ob innatum homini livorem, & curiositatem aliena cognoscendi mala. Hic si vere Christiani simus, audiendus est Paulus Apostolus , qui Corinthios ac per illos

omnes nos salubriter admonet , dicens: Si is qui frater nominatur, inter vos est scortator, aut avarus, aut simulacrorum cultor , aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec ei bum sum iee. Iam mihi considerate quanta sit pestis maledicentia, quae, auctore Paulo, tanto pacis ae mutuae benevolentiae praeco ne, dirimat inter Christianos etiam menta eonsortium e cum idem uxorem Christianam nolit ab idololatra viro divertere : nec servum Christianum ab impio Domino discedere. Deinde signandum & illud , in cujusmodi catalogo recenseat lingua maledicam, inter praedones, & idolola-

332쪽

E E A s MI ROTER. 293tras. Et fortassis ab idololatra minus periculi fuerit convictori, quam a malς dico. An notandum & hoc, quod maledicu &ebriosum, eodem jugo copulat, vel quod ex temulentia nascatur linguae petulantia , vel quod intemperantia linguae , temulentia quaedam sit, quemadmodum

antea dictum est. Paulus non vetata

quo minus uxor Christum professa, cibum sumat cum marito pagano, nec ideo prohibet ne lecto commu ni iungatur i: at Christiano cum maledico Christi no. non vult mensam esse communc. , Insanus habetur qui

non vitat ignem, & unus .videtur qui cum maledicis habet familiaritate mi Cum obortum est incendium , & podagricis x claudis ad fugam adest celeritas. Atqui ex Iacobo didicimus, malam linguam non esse linguam. sed ignem , unde conflagratio proficiscitur, non unis jam aedibus, sed mus Vir, inquit Solomon, insipiens fodit malum , & labiis eius ignis ar-

333쪽

destit. Homo perversus suscitat lives , & verbosus separat principes. Et interim laber ac facetus vocatur, qui revera incendiarius est. Si quando serpetis sibilus percussit aures , quam velox fuga securus audis sibila vi-

lentae linguae ρ Reserunt autem veterum epigrammata, quendam mutitis annis podagrae vineulis assi xuin grabbato, eum adrepens vipera spiris esset eomplexa tibiam , subito . morbi veteris oblitum exilisse, nee postea sensisse malum. Tantus erat veneni metus : & nos securi vivimus eum homine finguae procacis ac viru-Ientae' Atqui docet nos psalmographus, nullum virus esse praesentius rVenenum, inquit , aspidum sub la hiis eorum. Neque mitius loquitur Deuteronomii calicum: uva eorum. uva fellis, & botrus amarissimus. Feldraconum vinum eorum , & venenu

a spistum insanabile. Si qais tibi por

risat cyathum felle draconum, aut aspidum veneno temperatum , non exhorresceres 3 At nocentius venenum tibi porrigit obtrectator , CD vicia.

334쪽

ER As Mi ROT . a 'γviciator . sycophanta, aut adulator atqui hoc auribus avidis bibimus. Sunt speluncae , quae letale virus exhalant. Ab his obturatis etiam naribus fugimus: & verbis maledici prae sentis emantis venenum inhiamus avidi y sunt paludes quae mephitim

exhalant , etiam avibus forte sapervolantibus mortiferam: at nocentius

est virus quod emat specus oris mal dici. Audistis r Sepulchrum parens est guttur eorum. Nec dissentit S Iomon: Fovea, inquit, profunda os . alienae; cui iratus est dominus , incidet. Hanc summam recinit capite proximo: Fovea profunda est meretrix, & puteus angustus aliena. Scor- tu talea est, quae nunquam dicit Suia ficit, unde dicas plurimum esse periculi vitis. Habet.& manus furaces, ,habet ventrem devorantem latifundia. sed nullum habet membrum lingua nocentius et hac blanditur , hac

exagitat animum amantis : hac concitat rixas ac caedes, serit inimicitias inter uxorem & maritum , inter filiam ac parentes. O specum pestilen-

335쪽

r re L I s G is A . . tem t in hunc ineidit, cui Dominus irascitur. Quibus aute irascitur Dominust Nimirum iis, qui magis auscultant fictis blanditiis putidi scotti, quam praeceptis Dei, qui citius ob temperant pellicenti in exitiu , quam parentibus ad honesta vocantibus. Quemcunque videris intemperanti lingua, hunc putato tibi scortum esse,ab hae tavea te subducito, ne, quod alibi scriptura monet , amans peri euium, pereas in illo. Quanta solleiatudine excutimus, si quando obrepsit scorpius, priusquam complexus infligat aculeum t & tu juxta dictum Ezechielis cum scorpionibus habitans , venenum habentem ultro complecteris Paulus in insula Melite viperam, quae prorepserat, haerentem manui, pFotinus excussit in ignem ,

& nihil sensit noxae V Tu hominem

instillantem haereseos venena lentius foves 4e retines. donecitotus intum .

inescas & ineendaris , R eoncidas malo jam immedicabili. Catonis e ercitus fugiens per Libycas arenas invenit remedia adversus indigenas, bestias,

336쪽

ERAsMI ROTE R. ictu bestias , quandoquidem vitare non

licuit: & nos inter tot venena securi dormimus Nec enim ullat Africae pars nocentiores habet bestias, quam omnis vita mortalium , quocunque sugeris. Ambulamus usque ad. morditem in hac. solitudine magna atquo

terribili, in qua serpentes sunt flatu

adurentes, scorpiones ac dipsades, de quo sormidabiliores sint , nullae omnino aquae. Ab his tantis malis quis tutus esse possit, nisi ductorem habeat Deum , qui salutarem laticem elieuit de petra durissima ὶ Si veri s mus Israelitae, hoc est, si Dei praeceptis obtemperantes , omnem fiduciam collocamus in iIlo , nullum veneni genus nobis nocebit. Hoc enim

promittit in Psalmo so. S. per aspidem & basiliscum ambulabis, & conculcabis leooem & draconem : au niam in me speravit, liberabo eum, pzotegam eum , quoniam e novit nomen meum. Quod promittit Psal.

mus, confirmat ipse Christus, qui in Psalmo loquebat un: Signa Rutem, inquit, eo ε qui reddiderint, haec is

337쪽

quentur : In nomine meo daemonia

ejicient , linguis loquentur novis, serpentes tollent: & si quid mortiferum biberint, non eis nocebit. QuT- quis non recessit a praeceptis Dei, di Dcessita venenis linguarum. Caro nonra meretrix est, quae non desinit nos ad exitiales voluptates solicitare, blandiens, minitans, territans, denique nullum non movens lapidem. Itaque cum omnes malas linguas eia fugerimus, haec postrema erit nobis

fugienda. Habet caro linguam suam, habet sphitus linguam longe diversam. Caro veteri liogua loquitur, spiritus novam habet linguam, sed ab alia longe div etiam. Si auscultaris linguae spiritus , effugisti linguam carnis. Si quid obstrepit eminus, citra noxam obstrepit. Audi sapientis consilium , indicatis quid hic fugiendum , quid sequendum . Fili mi, in is

quit, attende ad sapientiam meam,& prudentiae meae inclina aure tuam, ut custodias cogitationes, & discipli- Ram labia tua conservent. Prove Ib.

3. Ne intenderis, fallaciae mulieris. Favus

338쪽

cis P de nitidius oleo guttur ejus. Novillima autem illius amara , velut ab

sinthium , de lingua ejus acuta sicut gladius anceps. Pedos ejus desee dunt in mortem, re ad inferos gres sus ejus penetrant . per semitam viis non ambulant: vagi sunt gressus ejus, & investigabiles. Nunc ergo fili mi audi me, re ne recedas a vei bis oris mei, longe ne ab ea viam tuam , Mne appropinques foribus domus ejus. Non verebor hic & ex apologis aliis quid admiscere, quod cum sacris literis consentiat. Credidit antiquit sesse satyros quosdam in nemoribu semihomines, & semieapros, alioqui dicaces. Ex his narrant quendam actum , hyemis rigore, coiitulisse sese in casam hominis rustici. Ree petus est ad focum, & ut est hoc genus maxime euriosum, animadvertit ho . spitem insiare in manus. Rogavit e id faceret: Respondit: ut calefacian

inquit, manus meas. Cum aecubuis.. sent, rlusus hospes in polentam pilis sitis fer ridam insta vita: saeretis a-

339쪽

3OLLINGu Arans, rogavit cur id faceret. Ut restiis gerem , inquit, polenta rix plus satis ealidam. Tum Satyrus, quid ego audioὶ inquit , idem ex eodem ore calidum emas & frigidum iCum tali animanti mihi non est animus habere domesticam consuetudinem. Surre xit, ac rediit in suam solitudinem, po- talem hospitem re Iminus mirum videatur, hoc admiratum fuisse Satyrum , torsit ea res philosophorum ingenia, qui fiat , ut universus halitus ore diducto simul Gmissus tepefaciat, contracto per an in gustum ematus refrigeret. Nos certe monere debet hic apologi non inutilis jocus , ut ab bilinguium commeriscio nos abducamus, qui dicunt

num malum ,& malum bonum , ponentes tenebras lucem, & lucem re . nebras , ponentes amarum in dulce,&dulce in amarum. , Ridentur In coinmoediis vulgaribus Iani, qui faciem

unam ostendunt a fronte , & alteram

ferunt longe dissimilem a tergo : Astanimi facies eli oratio. Quid autemtius habens illic a

340쪽

E RA s M I ROTER. 3o prodigiosius quam hane esse tam variam 8 Apud Solomonem divina sapientia detestaturos bilingue. Det statur & Ecelesiasti eus bilingues, tui pius iudicans hoc crimen quam furtum. Super furem, inquit, est con-nsro & poenitentia, & denotatio pessima super bilinguem. Nec Paulus seri in episcoporum famulitio bilingues. Quoniam autem vix fieri potest

ut in turba versans, non incidat ali quoties in homines lingua ces: videmus laudatissimos viros relictis uris

bibus in vastissimas solitudines demigrasse , sic existimantes innocentiam inter feras tutiorem esse quam inter homines. Quod si vitari non potest, quin tibi res sit cum multis , inter quos & lingua ces sunt, duplex cura superest. Primum ut hominis vitio medearis , si licet: sin minus, ne laedaris. Nee enim frustra dictum a sapientissimis viris : Neminem laedi posse , nisi a semet ipso. Primum itaque suerit in conciliabulis, in quibus admixti sunt homines pravae loquacitatis , occupare Uermones qu1 -

SEARCH

MENU NAVIGATION