Desiderij Erasmi Roterodami Lingua, sive, de linguae usu atque abusu liber utilissimus

발행: 1649년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

361쪽

aliae nationes ad alios morbos procliviores. Itidem Graecus natura loquacior est Romano. Et hodie Gallus Germano. Et inter Graecos Atticus est Lacone loquacior, Asianus utroque. Iam habet sexus & aetas pe- euliares morbos. Foeminae propensiores sunt ad loquacitatis vitium, quam mares : sit hoc in genere dictum. Et adolescentes pati ter ac senes loquaciores fere sunt , quam qui vigent aetate , sive id accidat ob rationis inopiam, sive quia natura linguae promptitudine pensat, quod viribus detractum est. Parce sodes, ut possis cum illa , audit apud Comi- cum Nausistrata. Et Nestorem loquaciorem facit Homerus, qualem& Catonem seniorem fuisse accepimus. Haec fere naturam hominis spectant. verum si circumspicias causas , unde praeter naturam accidat

hoc mali , deprehendas fere ab his

sontibus proficisci , ex otio, ex C. Ω- victu morbidorum, & curios late, ex incogitantia, stultitiaque, & ex in as. iniserantia victus. Unde tonsores

362쪽

ERΑs Ma ROTa R. 32, jam olim laborant infamia loquacr- , latis ut ante dictum est: quod in illorum ossicinis desideant otiosi, qui- bus nihil est quod agant domi. . Ibi quoniam audiunt nautas jactantes sua naufragia, militem de suis victoobriis gloriantem, alium item aliis de

nugis blaterantem, velut ex contagio redduntur & ipsi tales , quanquam otiosi non sunt. Idem aeei die balneatoribus , aurigis, nautis di eam ponibus. Vectores enim quonia in non est aliud quod agant , fabulis gaudent fallere tempus. Iam eadem opera de contagio dictum est. Curiositatem autem elle nutricem garrulitatis superius opinor satis ostendimus , quanquam utraque nutrit alte ram. Porro quantum saturitas & ebrietas habent momenti ad lingua licentiam , si non aliunde liqueret per spuetuum est ex conviviis vulgariis bus, quae cum initio quieta sint ac ta incita, in quos vocum tumultus nonnunquam exeunt ρ Dicas esse pelagi fragorem. Apud Plautum foemi ruax vox est : cum probe saburratae

O s sumus,

363쪽

3ὶ8 i . . L I N G AE Asiimus, largiloquae sumus, sed res viris cum foeminis est communis, nisi quod illas vincimus, nobis ipsis Suffeni , illis Catones. Iam sunt huius vitii cauta quaedam magis etiam peculiares. Sunt enim quaedam argu menta de quibus affectu peculiari iuvat hunc aut illum verba facere veluti proverbio dicitur: Iucundam

esse malorum actorum commemorationem . si modo ejus generis sine, ut cum probro coojuncta non sint. Gaudent enim veterani milites, qui crebris praeliis Martem expςrti sunt, apud alios depraedicare suas pugnas ἐ- Gaudent nautae referre sua pericula. . gaudent hi qui varias ac longinqua Si Ieglom S adierunt , memorare quid.

ibi viderint aut passi sint. Similiter.

eorum memoriam , quae voluptati. fuerunt, si modo voluptas cum honestate conjuncta fuit, juvat refrica- Ie commemoratione. Veluti foeminis fere jucundum est referre , quomodo primum adamatae sint a sponsis suis, & quibus muneribus quibusve blanditiis ambitae. Denique qui c-ὲ quid

364쪽

quid vehementer nobis est cordi, sive jucundu sit, si ve molestum , de eo liabenter verba facimus. Proverbium habet: Ubi quis dolet, ibi&manam habet: At nihilo secius verum est, ubi

quid vel dolet, vel delectat, ibi quis

que linguam habet. Qui vehemen ter amat quempiam , libenter illius meminit et rursum qui vehementes irascitur aut odit, aegre silet, quod ex cruciat animum. Ad haec qui minium Operae posuer ut in arte quapiam,& in ea praecellunt caeteris, libenter sermonem injiciunt, de his de quibus arbitranturisese cum aliorum admiratione posse dicere. Tales vide iam medicae rei peritos astrologos,

eschymistas, & in historiis diligenter

versatos. Dieet aliquis , quorsum haec tam multa repetis λ . Nimirum quo cognitis omnibus rei circum stantiis facilius vitemus intemperantiae periculum. Primum enim facile vitabimus nugacitatem linguae, si semper simus seriae cuipiam honestaeque rei intenti, praesertim ubi nos tempestas in garrulorum coetum dein

365쪽

ablega quopiam aetatem quamlibet eneram: etiamsi tutissimum est, talem esse perpetito, qualis haberi cuis, pias tuis. Quam male consulunt pa- dicitiae virginum suarum , qui praesentibus illis effutiunt parum aer cundas fabulas. Memora ur & illud inter eximias laudes Catonis senioris . quod ipse summa cura liberos suos erudierit atque instituerit. nulli

paedagogo satis fid-s. Apud hos non

aliter vitabat obscoenum verbum effutire , quam si cum virginibus V statibus eoiloquium habui uet. Idem

Censor senatu movit T. Manlium quod ua orem oborto. tonitru pavi.

dam in convivio complexus fuisset praesente filia. Sapiens ille Sirach non permittit patri, ut vultu parum severo filias suas intueatur, adeo tenera fragilisque res est virginitas : Filiae inquit, tibi sunt, serva corpus illatu, di non ostendas satiem hilarem ad illas, Olim apud Romanos soceri cum eneris non ingrediebantur balneum. Nunc cum uxoribus & sororibus bal--um intramus , quasi stude mus eas prosti-

366쪽

UR As M i ROTAR. 3lι prostituere , ac liberis arbitris quid non dicimus ac facimus cum uxoribus , ne dicam scortis , quos quidam

etiam in lectum communem reci piunt , conscium voluptatum connubialium. Et postea mirantur si parum castos habent liberos , quos sica teneris initituunt. Natura garrulum est servorum ac mulierum genus. Ab his qua fronte exiges linguet continentiam , si te subinde viderint nihil non effutientem Et miramur nos habere famulos parum morigeros , siquid recte praecipimus, cum hos nugarum nostrarum habere gaudeamus non conscios modo , sed &ministros ' Proinde non solum castigandi sunt, si prodiderint arcanum, si mentiantur, si calumnientur, si ta-gillent alterius famam, si quid spurce dixerint, verum etiam si nugentur otiosa , si non interrogati responde- .rint, si rogatis pluribus responsionem occuparit natu minori aut si praeceps ad respondendum fuerit , non satisicitellecta sententia percontantis, ut

mox audiat illud proverbiis

367쪽

3Iι ' L r N G u A'. πέπον, aut si cireum spectius responderit, aut si pluribus quam res postulabat. Non abs re fuerit hic referre quod de Pisone narrat Plutarchus, qui cum ob cerebri, opinor, debilitatem , non ferret servorum loquacitatem , praecepit illis ne quando loquerentur, nisi ab ipso interrogati, nec amplius responderent, quam de quo rogarentur. Evenit deinde , ut Clodium honoris gratia vocaret ad convivium : & curarat apparatum tali magnate dignum. Itaque cum jam venisset coenandi tempus , aderant quidem reliqui convivae, solus Clodius cujus gratia caeteros invitarat, expectabatur. Interim subinde ser-Vum nomenclatorem emittebat, exploratum num veniret. Ubi vero iam emineret nox, nec spes esset Venturum Clodium. Tandem ad serisuum conversus Piso : Nonne, inquit, vocasti Clodium p Vocavi, inquit. Cui igitur non venit Quia excusa vir. unam ob rem istuc non statim diacebas r Quoniam , inquit, hoc non percontabaris. Ridetur casus, sed ta-

368쪽

Erras MI ROTAR. men laudatur servi continentia. Quamquam huiusmodi non arbitror temere reperiri, qui peccent in

eam partem. Proinde multo commodioribus utemur amicis, uxoribus,

liberis, famulis , ae discipulis , si hisee rationibus illos instit erimus ad linguae frugalitatem. Id facilius praestabimus, si qui malis alienis mederi

paramus, ipsi morbo vacemus. Qua de re jam dudum interpellat tempus, ut aliquid dicamus. Linguae morbus in hominibus. aut esst a natura in si

tus, aut ex assuetudine accessit. aut naturae vitium corruptus convictus& garriendi assuetudo confirmavit. Existimant enim medici, & illud ad medendi rationem pertinere, si morbi causiam & originem pervestigarine.

Plurimum refert utrum piis ita nata sit ex humore ea lido, an frigido, Scutrum febris orta sit ex immodica potatione, an ex sanguine corrupto. Sunt morbi quidam veluti naturales a parentibus traditi, qualis est in nonis nullis paralysis , aut morbus comitiais lis , aut dolor dentium. Rursum sene is O 2 aliae

369쪽

Li Nau Aalice nationes ad alios morbos procliviores. Itidem Graecus natura loquacior est Romano. Et hodie Gallus Germano. Et inter Graecos Atticus est Lacone loquacior , Asanus uistroque. Iam habet sexus & aetas pe- euliares morbos. Foeminae propensiores sunt ad loquacitatis vitium, quam mares et sit hoc in genere dictum. Et adolescentes pariter ac senes loquaciores fere sunt , quam qui vigent aetate , sive id accidat ob rationis inopiam , sive quia natura linguae promptitudine pensat, quod viribus detractum est. Parce sodes, ut possis cum illa , audit apud Comi- cum Nausistrata. Et Nestorem loquaciorem facit Homerus, qualem& Catonem seniorem fuisse accepimus. Haec fere naturam hominis spectant. Verum si circumspicias causas , unde praeter naturam accidat

hoc mali , deprehendas fere ab his

fontibus proficisci , ex otio, ex C.nvictu morbidorum, & curiositate, ex incogitantia, stultitiaque, dc ex in temperantia victus. Unde tonsores

370쪽

ERAs MI ROTER. 3 jam olim laborant infamia loquaciis, talis ut ante dictum est: quod in illorum ossicinis desideant otiosi, qui- 3bus nihil est quod agant domi. Ibi

quoniam audiunt nautas jactantes uia naufragia, militem de suis victo riis gloriantem, alium item aliis de nugis blaterantem , velut ex conta- .gio redduntur & ipsi tales , quanquam otiosi non sunt. Idem aeci die balneatoribus , aurigis, nautis di eauponibus. Vectores enim quoisia in

non est aliud quod agant , fabulis

gaudent fallere tempus. Iam eadem opera de contagio dictum est. Curiositatem autem esse nutricem garru litatis superius opinor satis ostenditamus, quanquam utraque nutrit alte ram. Porro quantum saturitas & ebrietas habent momeρti ad linguae licentiam , si non aliunde liqueret per sphetuum est ex conviviis vulgariis bus, quae cum initio quieta sint ac tacita, in quos vocum tumultus non- nunquam exeunt δ Dicas esse pelagi fragorem. Apud Plautum foemina-runx vox est : cum probe saburrataeo 3 sumus,

SEARCH

MENU NAVIGATION