Desiderij Erasmi Roterodami Lingua, sive, de linguae usu atque abusu liber utilissimus

발행: 1649년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

71쪽

6o . T I N o u A dun1 inter Lapithas & horum strii - les nonnunquam bellum nascitur ex poculis , ita inter multos ex compo- tatiunculis nata est firma benevolentia , ex inepta loquacitate quid po--test decerpi commodi Imo si philosophis credimus, vinolentia non est temulentia , nisi adsit linguae petulantia. Pronuntiant enim definiendo, nihil aliud esse temuletiam, quam nugacitatem ex immodico vini potu. Troinde non omnino reprehendunt vinolentiam, si adsit silcntium , ve- rum accedens stulta laquacitas ex vinolentia facit temulentiam. Quin αvulgo qui vino facti sunt hilariores bene poti dicuntur, ebrii non dicuntur , ni si lingua deliret. Atque haec nugacitas, hoc quoque nomine le- vior est , quod simul cum vino descr- escit, nec unquam molesta est nisi inter pocula, cum nihil agitur seriae rei. Garrulus autem nullo non tem pore, nullo non loco molestus est sua remulentia , nusquam non obstrepit, in coronis, in conciliis, in tribunalibus, in viis, in aedibus, in a avibus, in Yz

72쪽

E RAs M 1 Rors R. crin vehiculis, in conviviis , in rebus amictis dolorem conduplicans, in re bus i iis ceu nubes ac tempc stas quae

dam exorta contristat omnia. in v

ctatione plus affert vertiginis quam ipsa jactatio , in navigatione suo ta dio superat ipsam nauseam. In itinere pedemi facundus comes pro vehicu lo est, at garrulus pro sarcina est etiam in vehicnio. In compotationi basin quibus laudantur loquendi tacendique vices, molestiam affert pIO voluptate , dum per illum nec citharam audire nec fabulam spectare licet, nec aliorum accipere sermones' vicissimac reddere. In theatro enecat juxta

allidentem, in foro male perdit bonas causas , vel quia taedio judicem occidit , absque delectu modoque erba profundens , vel quia tales fide

carent , etiam cum vera loquuntur.

In seriis consultationibus diem eximit. Irrupit in aedes molestus salutator, occurrIt in triviis, deducit, affectatur, inhaeret pice tenacius, sempe interim aliquid auribus obganniens.

73쪽

61 Ll Noua aegrotis, ipsa aegritudine molestior,

nonnunquam & mortem accelerat

alioqui victuris. Quietis turbat otiu, Occupatis impedimento est, quo minus quod agunt peragant. Quin in se mediis bellis ac periculis, ubi res praesentaneam opem poscit , nihil aliud quam garrit otiosas fabulas. Nonnunquam & dormientibus narrat fa- , bulam impatientia silentii. Moderate monentem ferunt homineS , garrulus & jam cum laudat molestior en vituperante. Quin observatum est eos quos hic habet morbus, cum toto die molesti fuerint vigilantibus, etiam in somnis multa garrire, nonnunquam effutientes quae praestiterat reticui me. Itaque cum ex gentium consensu cubiculo debeatur silentium, utpote loco quieti dedicato, garrulus etiam 'eodem in lecto accubantem fabulis enecat, dulcem somnum oculis obrepentem avertens , occupantem in terrumpens , , ac ne noctem quidem

quae rebus omnibus quietem adduce re solet,patitur esse tranquillam, cum iuxta Maronis des iptionem: : U.

74쪽

ERΑs Mi ROTER. 63 -- Placidum iam carpunt fissa soporem Corpora per terrras ,sivaque o seu

quierunt quora . cum medio volvuntur με-- . rolapsu, Cum taeer omnis ager, pecudes, pict- que volucres,

Luaque lacus late liquidos, quaque u deradu muRura tenent, somno sita sub nocte

si unii

borum.

Nec luscinia nec graculus, nec ullum omnino genus avium tam loquax &obstreperum est , quin noctu consilescar. Cicada quamlibet garrula, non auditur nisi per solem discussis auro retnebulis , sub vesperam obmutescit. Ranae serius garriunt, sed his quoquo nox imponit silentium. Garrulus nuoam quidem octis partem sinit esse acitam , quae a profundo omnium stentio eonticinium dicitur, nec pu rat ad garriendum intempestiva, quae

' ideodicitur intempesta, quod nulli

75쪽

negotiis gerendis, sed soli quieti si e

accommoda. Nullus locus nullum reni pus quietem impetrat ab intem peranti lingua. Nec semper impune est garrulo , dum nee sub novacula silens vulnus accipit, & inter edendum assidue nugans, cibo in arteriam asperam illapso strangulatur. Ridetur Matho quidam apud Martialem, quidum in febri declamat, pro diserto habebatur insanus. Ridetur & Phryx quida qui maluit nihil videret , quam parcius bibere. At garriendi libido

nonnunquam & animam eripit, dum qui decumbit ex vulnere, aut apostemate justus a medico quietem ac silentium dies aliquot agere, non rem

perata fabulis , sibiq; pro salute quam

pollicebatur curator , exitium accersiit. Dodonari lebetes non tinniunt

nisi ini pulsi, & licet simul moti tinnitum in longum proferant, tamen aliquando desinunt. Porticus illa loquacissima quam hinc, ut dixi , vo Acant heptapho non , post: septies red-δitam vocem obticescit, garrulus ul-nnitum suum incipit, & si tribus er bis

76쪽

' cen , pluris erat eonducendus ut defi-' neret, quam conductus fuerat ad canendum. At nulla mercede potest c6-

duci ut desinat qui semel loquendo

factus dist ebrius. Si Flaceo credimus habet hoc vitium fere cantorum sicut& poetarum Q Θ . - ος, Inter ami-' eos, ut nunquam inducant animum cantare rogati Injussi nunquam de sistant. Garrulus & iussus & iniussus cantionem incipit, nunquam finiendam. Famae domus apud poetas nὀn resonat nisi tacta tumore. Garrulus, immensam fabularum vim ex sese ti- sinit vetue nraneus. Certis horis diei coaxant ranae . non sem per obstrepunt anseres non omni parte anni molesta est garrulitate hirundo , non omnibus mensibus canit coccyX , cicadis humescens coelum imponit altum flentium, & luscinia fessa canendo desinit tandem. Garrulus nullo

non loco , nullo non tempore meser, Ilus est. Non missura cutem, ni plena

77쪽

εs L IN Guaeruoris hirudo. Garrulus insatiabilis nunquam inh ere desinit, donec oc/ciderit quem semel apprehendit. Si quis immodico silentio molestus sit, mirum videri non debet admodum, cum sermo datus sit ad consuetudinis humanae jucunditatem. At quis quis hoc ipso quod discutiendae molestiae datum est , molestiam affert,

quid aliud, quam suo vitio mel vertit in aloen vehementer inamabilis sit oportet quae cum Veneris cestum circumferat, tamen invisa sit omnibus, ob morum inelegantiam : ita musis omnibus iratis natus videtur, qui sermone in hoc hominibus a suia peris dato , ut amoris ac benevolentiae sit conciliator, odium sibi parit apud omnes..Habet autem hoc viatium quiddam prae caeteris infelicitatis , propterea quod avarus, aut libidinosus. aut ambitiosus, utcumque fruitur sua cupiditate, solus garrulus maxime frustratur eo quod expetit. Studet esse voluptui. x se reddit invisum omnibus: avet audiri, nemo minas invcnit qui praebeant aures. Quoniam

78쪽

ER As Mi RoTER. 67 Quoniam autem fere garrulitati juncta est curiositas, & hic infelices sunt, quod omnia sitiant cognoscere, nemo quicquam illis credit. Etenim qui colloquuntur de rebus arcanis , si procul conspexerint garrulum , di misto senatu fugiunt, quod si forsitan ille intervenerit , dicas superveniste Mercurium, aut Iupum esse in fabula, ita subitum oboritur silentium. Di Dcedit igitur ille lupus, ut abunt, hians , aut si nihil pudet, & ultro garrire coeperit, non aliter quam nautae

simulatque videri ut e scopulo quopiam spirare boream, suspicantes imminere iactationem , ac nauseam, priusquam veniat tempestas in tutum te conferunt, ita diffugiunt qui con- Venerant, ac mox ut garrulus ad dicendum os diduxerit, antequam ordiatur nunquam finiendum sermonem, alius alio sese subducunt. Porio si piae senserint alicunde loquacis hominis interventum, ilico solvitur conciliabulum , nec alit ea quam si nuntiato hostium adventu subito castra movenda sint , quisque sibi circum spi

79쪽

g8 LINGUAcumspicit qua fugere liceat. Quod si quado non licet effugere, veluti cumrneidunt in eandem navem , aut in Idem vehiculum , aut in idem convivium , nemo libenter assidet illi, qui norit hominem. Imo nemo lubens Inercetur domum cui vicinus sit homo immodice loquax, ac ne fundum

itidem qui laboret eadem infamia.

In tantum hic quoque vertini est, quod dixit Hesiodus, πη- μαι his. Itaque Themistocles eum cupere agrum vendere, quo redderet eum ve-dibiliorem , justit praeconem caeteri Scommendationibus & illud addere. quod haberet bonum vicinum. At pessimum habet vicinum qui garru lum ae futilem habet. Ss tantum habet mali, sermonis immodicus & intempellivus usus , etiamsi nihil habeat praeter inanes & oeiosias fabulas, quis seret istos , qui praeter loquacitatis taedium, iactant plusquam Thrasonicas glorias, obtrectant, deferunt,

mentiuntur , effutiunt arcana , VO-ces evomunt, ipsis etiam qui coguntur audire periculosas r Verum haec

alias . .

80쪽

ERAs Mi ROTER. 69 alias. Nunc tantum hoc vitium tractam Us, quod nonnunquam & viris alioqui probis adesse videmus. Quod enim garrulus peccat dicendo, hoc docti nonnunquam peccant immodico scribendi iecitandi ve stii dio. E-jusmodi quando nobis eleganter deis pinxit Martialis,& operae pretiuarbitror ipsum carmen referre: est enim cum primis elegans. Sic igitur habet: Occurrit tibi nemo quod libenter ,

aeuod quacunque venis fuga est, ct

ingens

Circa te Ligurinesolitudo, ι id sit,scire eupis, ni spoeta es. Hoc valde vitium e i periculosum. Nec Tigris catulis citata raptis,

Non dipsaι medio perusa sole, Nonse scorpius improbus timetur. Nam tantos rogo quis ferat labores

Et stanti lego, se legis sedenti.

Currenti legis, o legis cacanti. In thermas fugio, sonus ad aurem, Piscinam peto, non licet natare , Ad coenam propero , tenes euntem. Ad coenam venio, fugm sedentem.

Lassem dormio, suscitm jacentem.

SEARCH

MENU NAVIGATION