Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis

발행: 1665년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

a oo S ENTENTIARUM. mitte nobis, sicut ct nos dimittimus.& : Ne nos inferas in tentationem , sed libera nos a malo Hoc prorsus agitur, ut cor mundetur, & pe catum omne tollatur , & quod judex justus. cum in throno sederit , occultum invenerit, minusque mundatum , ejus misericordia remittatur, ut Deo vivendo totum fanum mundumque reddatur. Iudicium enim sine miserita

cordia , sed illi qui non fecit misericordiam. Superexaltat autem misericordia judicio. Quod si non esset, quae spes esset ξ Quandoquidem cum Rex justus sederit in throno, quiS gloria- bitur se castum habere cor Z aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato 3 Tunc ergo per

ejus misericordiam justi , plene perfecte quo mundati, fulgebunt in regno patris sui sicut

sol. ibiAm. XIII. Mundat Christus Ecclesiam nunc lata acro aquae in verbo, abluens peccata praeteri ta , & pellens ab ea dominationem malorum angelorum. Deinde perficiens ejus sanitates, facit eam occurrere in illam gloriosam , non habentem maculam, neque rugam. Quos enim praedestinavit, illos & vocavit ; & quos Vocavit, ipsos & justificavit. quos autem justifica vit, illos & glorificavit. In hoc mysterio dictum

Luc. r . arbitror : Ecce ejicio damonia, ct sanitates permis hodie oe cras, ct tertia die consummor, id est, perficior. Dixit enim hoc ex persona corporis sui, quod est Ecclesia. disponens pro distinctis ordinatisque temporibus , quod in sua resurrectione significavit in triduo. .m. XIV. Avertat se homo a delicto, cdm pro

ficiendo inde discedit, & renovamr de die in

212쪽

B. Avcvs TINI CAP. I. 2o Idiem, & dirigat in opus misericordiar, & ab omni delicto mundet cor suum: misereatur, ut quod restat per veniam dimittatur. Hoc enim falubriter, & sine vana inanique iactantia, b ne intelligitur in eo quod dixit S. Ioannes: Si

cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habe mus ad Dominum, ct quaecunque petierimus a ripiemus ab eo. Hoc enim videtur isto loco ada monuisse, ne cor nostrum nos in ipsa oratione petitione reprehendat. hoc est, ne forte cum coeperimus dicere, Dimitte nobis sicut oe vos diamittimus , compungamur non facere quod diacimus , aut etiam non audeamus dicere quod non facimus, & fiduciam petendi amittamus. XV. Quomodo verum est, Omnis qui pec- C p. XV. .

cat non vidit eum , neque cognovit eum, cum se- 3-δε -

cundum visionem dc cognitionem quae erit in specie, nemo eum in hac vita videat atque cognoscat; secundum visionem autem & cogni-rionem, quae est in fide, multi sunt qui peccent, certe ipsi apostatae, qui tamen in eum aliquando crediderunt, ut de nullo eorum dici possit, secundum visionem & cognitionem quae adhuc in fide est, non vidit eum, neque cognovIt eum e Sed intelligendum arbitror,quia renOVatio per ficienda videt & cognoscit; infirmitas vero absumenda, nec videt, nec cognoscit eum. In cum

jus quantiscunque reliquiis interitis constitutis si dixerimus quia peccatum non habemuS, nos ipsos seducimus, & veritas in nobis non est.

XVI. Cum per gratiam renovationis fili, Dei sumus, tamen propter reliquias infirmitaris nondum apparuit quod erimus. Scimus quopiam cum apparuerit, similes ei erim9s, quO-

213쪽

C A p. XIX.

1o1 S ENTENTIARUM niam videbimus cum si cuti est. Tunc peccatum nullum erit , quia infirmitas nec interior nec exterior ulla remanebit, & omnis qui habet

hanc spem in eum, sanctificat se sicut & ipse sanctus est. Sanctificat enim se,non per seipsuin, sed credendo in illum, & invocando illum, qui sanctificat sanctos suos. Cujus sanctificationis persectio, quae nunc proficit, & crescit de die in diem, omnes infirmitatis reliquias ablatura est.

XVII. Dei gratiam vel misericordiam v lumus impetrare, cum dicimus: Fiat voluntas tua sicut in caelo , ita ct in terra : vel Ne nos inferas in tentationem , sed tibera nos a malo. Vdquid enim ista orando tanto gemitu petimus, si volentis hominis & currentis, non miserantis

est Dei 3 Non quia hoc sine voluntate nostra agitur, sed quia voluntas non implet quod agit, nisi divinitus adjuvetur. Haec est fidei sanitas,

quae nos facit orare, quaerere ut inveniamus, petere ut accipiamus, pulsare ut aperiatur nobis. Contra istam qiri disputat, contra seipsum claudit ostium misericordiae Dei. Nolo plura

dicere de re tanta: quia melius eam committo.

fidelium gemitibus , quam meis sermonibus. XVIII. Voluntarium nostrum bonum est, cum Deus operatur in nobis & velle S operari pro bona voluntate. In Deuteronomio scriptum est: Vitam ct mortem dedit ante faciem hominis , bonum O malum , O admonuit ut elingeret vitam. Sed & ipsa admonitio de miserico dia venit, nec aliquid prodesset eligere vitam, nisi Deus eligendi caritatem inspiraret, & electam habere praestaret. De eo dictum est: Quos

214쪽

B. Auc VsTINI CAP. I. ro; niam ira in in ignatione eius, ct vita in voluntate ejus. Item dictum est: Si velis praecepta ,sr- εσο ir. vabunt te. Sed debet Deo agere gratias, quia praecepta voluit, qui desertus omni lumine veritatis haec velle non posset. Positis ante hominem igne & aqua, quo vult quidem porrigit manum; sed altior est qui vocat altids, quam

omnis humana cogitatio. XIX. Lex praevaricationis gratia posita est, incis. donec veniret semen cui promissum est. Unde subintravit ut abundaret delictum , & ubi abundavit delictum , superabundavit gratia. Id est, ut acciperet homo praecepta, superbe de suis viribus fidens in quidus deficiens,& factus etiam praevaricator , liberatorem falvatoremque requireret; atque ita eum timor legis humilem factum, tanquam paedagogus ad fidem gratiamque perduceret. Ita multiplicatis infirmitatibus postea acceleraverunt, quibus sanandis opportune Christus advenit. In cujus gratiam etiam justi antiqui crediderunt , eadem ipsa gratia ejus adjuti, ut gaudentes eum praenoscerent, & quidam etiam praenuntiarent es

se venturum , vel in illo populo Israel, sicut Moyses , & Iesu Nave, & Samuel, & ceteritates , vel extra ipium populum , sicut Iob, Vel ante ipsum populum, sicut Abraham, sicut Noe , & quicunque alij sunt, quos commemorat vel tacet divina Scriptura. Vnus enim Deus,& unus mediator Dei dc hominum homo Christus ΙΕsus , sine cujus graxia nemo a condemnatione liberatur, sive quam traxit ex illo in quo omnes peccaverunt, sive quam post aithis iniquitatibus addidit.

215쪽

αροψ SENTENTIARUM X X. Dicitur, djutor meus esto, ne dere- Iinquas me. non utique ad corporalia bona capessenda, & mala cavenda; sed ad gerendam perficiendamque justitiam. Propter quod dici, mus : Ne nos inferas in tentationem, sed liberanos a malo. Nec adjuvatur, nisi qui & ipse aliquid agit. adjuvatur autem, si invocat, si credit, si secundum propositum vocatus est. Quomodo quos ante praescivit dc praedestinavit con Gmes imaginis filij sui, ut sit ipse primogenitus

in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, illos & vocavit. quos vocavit, illos & justificavit. quos autem justificavit, illos & glorificavit. Currimus ergo cum proficimus, dum sanitas nostra in proficientibus currit: sicut etiam cicatrix currere dicitur , quando bene vulnus diligentErque curatur. ut omni ex parte pers chi , sine ulla simus omnino infirmitate pe cati. quod non soldm vult Deus, verum etiam ut impleatur facit atque adjuvat. Et hoc nobiscum agit gratia Dei per Christum Iesum

Dominum nostrum; non soldm praeceptis, sacramentis, exemplis; sed etiam Spiritu sancto per quem latenter diffunditur caritas in cordi-Dus nostris. qui interpellat gemitibus inenarrabilibus , donec in nobis sanitas perficiatur,&Deus scuti est, videndus in aeterna veritate

monstretur.

XXI. Quisquis fuisse vel esse in hac vita ali

quem hominem, vel aliquos homines putat , excepto uno mediatore Dei & hominum, quiabus necessaria non fuerit remissio peccatorum,

ςontrarius est divinae scripturae, ubi Apostolus

216쪽

dicit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, oe por peccatum mors. oe ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Et necesse est, ut impia contentionὰ asserat, es.

se posse homines, qui sine mediatore Christo , liberante atque salvante, sint liberi, salvique a peccato; cdm ille dixerit : Non est opus fanis

medicus , sed male habentibus. Non veni vocare justos, sed peccatores. XXII. Quisquis autem dicit, post acceptam remissionem peccatorum, ita quemquam hominem juste vixisse in hac carne, vel vivere, ut nullum habeat omnino peccatum, contradicit Apostolo Ioanni, qui ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos imos seducimuι , σmeritas in nobis non est. Non enim ait habuimu/,

sed habemus. Quod si quisquam asserit de illo

peccato dictum, quod habitat in carne nostra mortali,secundum vitium quod peccantis primi hominis voluntate contractum est,cujus peccati desideriis ne obediamus, Paulus Apostolus praecipit : non autem peccare, qui eidem peccato, quamvis in carne habitanti, ad nullum opus malum omnino consentit, vel facti, vel dicti, vel cogitati. quamvis ipsa concupiscentia moveatur, quae alio modo peccati nomen accepit, quod ei consentire peccare sit, nobisque moveatur invitis ; subtiliter quidqm ista discernit. sed videat quid agatur de dominica oratione, ubi dicimus, Dimitte nobis debita nostra. Quod, nisi fallor, non opus esset dicere, si nunquam, vel in lapsu linguae, vel in oblectanda cogitatione, ejusdem peccati desideriis aliquantulum consentiremus. Sed tantummodo dicendum es-

217쪽

1d 6 SENTENTIARUM set : Ne nos inferas in tentationem , sed liberant. 3. nos a malo. Nec Iacobus Apostolus diceret: δε multis ostiendimus omnes. Non enim ostendit, nisi cui inala concupiscentia contra justitiae rationem , appetendo seu vitando, faciendum vel dicendum vel cogitandum aliquid , quod non debuit, sive fallens, sive praevalens persuadet. Sed plane quisquis negat nos orare debere, ne intremus in tentationem, negat autem hoc, qui contendit ad non peccandum gratiae Dei adjutorium non esse homini necessarium , sed sola lege accepta humanam sufficere voluntatem ) ab auribus omnium removendum ,& ore omnium anathemandum esse non dubito.

C A P v Τ II. Eae libris de Natura o Gratia, ad Tinias m se Lacobam. SENTENTIA I.

qua timor incutitur, sed in adjutorio gratiae Christi, ad quam solam utiliter legis, velut paedagogi , timor ducit, constitutam esse qui intelligit, ipse intelligit quare sit Christianus. Nam si per legem justitia, ergo Christus gratis mo

tuus est. Si autem non gratis mortuus est, in il-

Io solo justificatur impius, cui credendi in eum qui justificat impium, deputatur fides ad justutiam. Omnes enim peccaverunt, & egent glori3

Dei, justificati gratis per sanguinem ipsius.

218쪽

B. Avcvs TINI , CAs. II. ac 1 I. Natura hominis primitus inculpata, & c ν. I I l. sne ullo vitio creata est. Natura vero ista homianis , qua unusquisque ex Adam nascitur, jam medico indiget, quia sana non est. Omnia quidem bona, quae habet in formatione, vita, sensibus, mente, a sumino Deo habet creatore &artifice suo. Vitium vero, quod ista naturalia bona contenebrat & infirmat, ut inluminatione & curatione opus habeat, non ab inculpabili artifice contractum est, sed ex originali peccato , quod commissum est libero arbitrio; ac per

hoc natura poenalis ad vindictam justissimam

pertinet.

III. Si enim jam sumus in Christo nova i ,

creatura, tamen eramus natura filij irae, sicut 6c ceteri. Deus autem, qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem, qua nos dilexit, & cum essemus mortui delictis, conviviscavit nos Christo, cujus gratia sumus fatui facti. Haec igitur Christi gratia, sine qua nec ζε infantes, nec aetate grandes, salvi fieri possunt, non meritis redditur, sed gratis datur, propter quod gratia nomitiatur. I stificati , inquit , gra- ν'

ris per sanguinem ipsius. Vnde hi qui per illum

non liberantur, sive quia audire nondum potuci runt , sive quia obedire noluerunt, sive etiam, cum per aetatem audire non possent, lavacrum regenerationis , quod accipere possent, per quod salvi fierent, non acceperunt, justo utique damnantur, quia sine peccato non sunt, vel quod originaliter traxerunt, vel quod malis moribus addiderunt. Omnes enim peccave

runt, sive in Adam, sive in seipsis, & egentriotia Dei. Vniversa igitur massa poenas debet ; c ,. v.

219쪽

1os SENTENTIARUM& si omnibus debitum damnationis suppliciunt

redderetur , non injuste proculdubio reddere tur. Qui ergo inde per gratiam liberantur, non vasa meritorum suorum, sed vasa misericordi aenominantur. Cujus misericordiae , nisi illius,

qui Christum Iesum misit in hunc mundum , peccatores salvos facere, quos praescivit & praedestinavit, de vocavit, & justificavit, & gloria si cavit 3 Quis igitur usque adeo dementissime

insaniat, ut non agat inessabiles gratias miseria cordiar quos voluit liberantis, qui reche nullo modo posset culpare justitiam universos omnino damnantis ZIV. Si secundum scripturas sapiamus , non cogimur contra Christianam gratiam disputare,& ea dicere, quibus demonstrare conemur, naturam humanam, neque in parvulis medico intadigere , quia sana est, & in majoribus sibi ipsam ad justitiam , si velit , posse sussicere. Acute quippe videntur haec dici. sed in sapientia verbi,

qua evacuatur crux Christi. nec est ista sapientia desursum descendens. V. In scripturis novi testamenti discimus hanc esse intentionem legis arguentis, ut propter illa quae perperam fiunt, confugiatur ad gratiam Domini miserantis , velut paedagogo concludente in eadem fide, quae postea revelata est, ubi & remittunt quae male fiunt, & eadem gratia juvanxe non fiunt.

VI. Quantum est in homine linguae malum , ut a nullo homine domari possit, cum ab hominibus domentur & bestiae 3 Neque hoc ideo dixit Apostolus, ut hujus in nos mali domin tionem per negligentiam permanere patiamur;

220쪽

B. Avcvs TINi C A P. II. rosted ut ad domandam linguam. divinae gratiae poscamus auxilium. Non enim ait, Linguam nullus domare potest, sed nullus hominum ; ut cum domatur Dei misericordia, Dei adjutorio, Dei gratia fieri fateamur. Conetur ergo anima domare linguam , & dum conatur petat auxilium , de oret lingua ut dometur lingua, donante illo qui dixit ad suos: Non enim vos estis qui

loquimini ,sed spiritus patris vestri qm loquitur

in vobis. Itaque praecepto facere commonemur, quod conantes, & nostris viribus non valentes, adjutorium divinum precemur.

VII. Si opsis autem vesti um indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, O non improperat, ct dabitur ei. Postulet in fide nihil haesitans. Haec est fides, ad quam praecepta

compellunt, ut lex imperet, fides impetret. VIII. Oratio Dominica utrumque petendum esse commemorat, & ut dimittantur nobis debita nostra, & ut non inducamur in tentationem. Illud, ut praeterita expientur; hoc, ut futura vitentur. Quod licet non fiat, nisi v luntas adsit, tamen ut fiat voluntas sola non sus ficit. Ideo pro hac re nec superflua nec impudens Domino immolatur oratio. Nam quid stultius, quam orare ne facias quod in potestate habeas ΘΙ X. Praevaricatorem legis digne lux deserie

veritatis. qua deserrus utique ccecus, & plus necesse est offendat, & cadendo vexetur , VeXatusque non surgat. Vt ideo tantum audiat vocem legis, quo admoneatur implorare gratiam

SalvatoriS.

X. Molestiis exercitata vita justorum, splen- Tom. II. O

De. , CAP. XVI.

Iac. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION