Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis

발행: 1665년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

1io SENTENTIARUM didius enituit;& eas per patientiam superando, majorem gloriam comparavit. sed adjuta gratia Dei, adjuta spiritu Dei, adjuta misericordia Dei. non superba voluntate se extol- PDim. O. lens , sed humili confessione' fortitudinem promerens. Noverat enim Deo dicere: auo-

CA r. XXV. niam tu es patientia mea

XI. Vtinam non fuisset miseria, ne ista esset misericordia necessaria. Sed iniquitatem peccati , tanto graviorem, quanto facili sis homo non peccaret, quem nulla adhuc tenebat infirmitas, poena justissima subsecuta est, ut mercedem mutuam peccati sui in semetipso reciperet, amittens sub te positam sui corporis quodammodo obedientiam, quam praecipuam sub domino suo ipse contempserat. Et quod nunc cum eadem lege peccati nascimur,quae in membris nostris repugnat legi mentis, neque adver

sus Deum murmurare, neque contra rem ma

nifestissimam disputare, sed pro poena illius mi-chri XXVI, sericordiam quaerere & orare debemus. XII. Sicut vulnere, verbi gratia , claudicans ideo curatur, ut fanato malo praeterito, futurus dirigatur incessus; sic mala nostra non solum ad hoc supernus medicus sanat, ut illa jam non sint, sed ut de cetero recte ambulare

possimus. Quod quidem etiam sani non nisi illo

Iιid . adjuvante poterimus.

XIII. Medicus homo cum sanaverit hominem , jam de cetero sustentandum elementis Malimentis corporalibus, ut eadem sanitas apto subsidio convalescat, atque persistat, Deo dimittit , qui praebet ista in carne viventibus, cujus erant etiam illa, quae dum curaret adhibe-

222쪽

B. Avcvs TINI CAP. II. arabat. Non enim quemquam medicus ex his re bus quas ipse creaverit fanat, sed ex illius opibus qui creat omnia necessaria sanis atque viti sis. Ipse autem Deus, cum per mediatorem

Dei dc hominum hominem lesum Christum

spiritalem sanat aegrum, vel vivificat mortuum,

id est, justificat impium, & eum ad perfectam sanitatem, hoc est, ad perfectam vitam justiriamque perduxerit, non deserit, si non desera tur , ut pie semper justeque vivatur. Sicut enim oculus corporis, etiam plenissime sanus , nisi candore lucis adjutus, non potest cernere; sic

homo etia perfectissime justificatus, nisi aeterna

luce divinitus adjuvetur,recte non potest vivere. XIV. Propter voluntatem nostram , sine ei, xxvii. qua bene non possumus operari, cito potest subrepere animo humano, ut quod bene operatur , suum tantummodo existimet, de dicat in abundantia sua: I Jon movebor in aeternum. Ideo P m. qui in voluntate siua praestiterat decori ejus virtutem, avertit faciem suam paululum, ut qui hoc dixerat fieret conturbatus. quoniam ipse est ille tumor sanandus doloribus. Non itaque di- c. xkVnLcitur homini, necesse est peccare, ne pecces: sed dicitur homini, deserit aliquantum Deus, unde superbis , ut scias non tuum sed ejus esse,& discas superbus non esse. XV. Visium quo peccatum committitur, C Ar. XXX. nondum omni ex parte lanatum est. Quod quidem ut inolesceret, de non recte usa Tanitate descendit. Ex quo vitio jam male valens, vel infirmitate, vel coecitate plura committit. Pro

quo supplicandum est ut sanetur, ut deinceps in perpetua sanitate vivatur ; non superbien-

223쪽

ii 1 SENTENTIARUM

dum, quasi homo eadem potestate sanetur, qui potestate vitiatus est. XV l. Ipsam superbiam, quae in recte factis animo insidiatur humano, non cito Deus sanat. Pro qua sananda illi piae animae cum lacrymis &magnis gemitibus supplicant: ut ad eam superandam, & quodammodo calcandam , & obi rendam, dexteram conantibus porrigat, cum cxtrema ejus umbra illo meridie quantum arbi tror absorbebitur. Qui meridies Scriptura dicente promittitur: Et educet quasi lumen justiariam tuam , ct judicium tuum sicut meridiem, si fiat quod supra scriptum est : Revela Domino viam tuam , s spera in eum, oe ipse faciet. XVII. Operamur & nos, sed Deo operan- re cooperamur: quia misericordia ejus praevenit nos. Praevenit autem ut senemur, quia δίsubsequetur ut etiam sanati vegetemur. Praevenit ut vocemur , subsequetur ut glorificemur. Praevenit ut pie vivamus, subsequetur ut cum illo semper vivamus; quia sine illo nihil facere possumus. Vtrumque enim scriptum est, &,

Deus metu, misericordia ejus praveniet me.

e Visericordia tua subsequetur me per omnes dies

vita meae.

XVII I. Revelemus ad Dominum viam nostram consessione, non defensione laudemus Si enim non est ipsius via sed nostra, proculdubio non est recta. Revelemus eam confitendo, quia non cum latet, etiamsi operire conemur. Bonum est autem confiteri Domino. Ita enim

quod ci placet dabit nobis, si quod ei displicet

in nobis , displiceat & nobis. Avertet , sicut scriptum cst. , emitra nostras avia sua, & no

224쪽

st B. Avcvs Ti Ni C A P. II. stram faciet esse quae sua est: quoniam ab ipso

praebetur credentibus in eum, dc sperantibus in eum, ut ipse faciat.

XIX. Non debemus sic laudare creatorem, C A p. ut cogamur dicere , immo vere convincamur X XIV dicere superfluum salvatorem. Naturam itaque hominis dignis laudibus honoremus, castaque laudes ad creatoris gloriam referamus. Sed quia nos creavit, ita simus grati, ut non simus quia sanat ingrati. Vitia sane nostra quae sanar, non divino operi, sed humanae voluntati, justaeque illius vindictae tribuamus. Sed ut in no

stra potestate fuisse ne accederent confitemur, ita ut sanentur in illius magis esse misericordia, quam in nostra potestate fateamur. X X. Quorundam exempla, quos peccasse C , plegimus, non ideo scripta dici ρ qui sanum sapit λ ut ad desperationem non peccandi valeant, &securitatem peccandi nobis quodammodo praebere videantur ; sed ut disceremus, vel poenitendi humilitatem , vel etiam in talibus laps-bus non desperandam salutem. Quidam enim in peccata prolapsi desperatione plus pereunt. nec solum poenitendi negligunt medicinam , sed ad explenda inhonesta & nefaria desideria servi libidinum & sceleratarum cupiditatum fiunt. quasi perdant, si non fecerint quod instigat libido, cum eos jam maneat certa damnario. Adversus hunc morbum , nimium perici losum Sc exitiabilem , valet commemoratio

peccatorum, etiam in quae justi sanctique prolapsi sunt.

XXI. Non frustra etiam justos in oratione 1ι Am.

dicere . Simine ηobis debita nostra, sicut O nos

225쪽

2I S1NTENT 1 Axv M..dimittimus debitoribus nostris , Dominumque Christum , cum eandem orationem docendo explicuisset, veracissime subdidisse, Si enim dimiseritis hominibus peccata, dimittet vobis p ter vester peccata vestra. Per hoc enim quotidianum spiritale quodammodo incensum , quod ante Deum in altare cordis, quod cirsium habere admonemur , insertur , etiamsi non hic vivatur sine peccato, licet mori sine peccato, dum subinde venia deletur, quod subinde igno rantia vel infirmitate committitur. XXII. Deus tam bonus quam justus, talem hominem fecit, qui peccato carere sufficeret, sed si voluisset. Quis enim eum nescit sanum & inculpabilem factum, & libero arbitrio, atque ad juste vivendum potestate liber constitutum 3 Sed nunc de illo agitur, quem semivivum latrones in via reliquerunt. Qui gravibus saucius confosssisque vulneribus, non ita potest ad justitiae culmen ascendere, sicut potuit inde descendere. qui etiamsi jam in stabulo est, adhuc curatur. Non igitur Deus im

possibilia jubet; sed jubendo admonet & facere quod possis, & petere quod non possis.

XXIII. Ea fides justos sanavit antiquos, quae fanat & nos, id est, mediatoris Dei de hominum hominis Christi Iesu. Fides sanguinis ejus , fides mortis ejus , & resurrectionis ejus. Habenies ergo eundem θiritum

fidei ct nos credimus, propter quod es loqui

mur.

XXIV. Dimitte hominem , clamet quod

clamabat. Non enim tantum desiderat , ut per

indulsentiam sit de praeteritis impunitus , sed

226쪽

B. AVovs TINI CAP. II. 2is etiam ut sit de cetero ad non peccandum fortis ει validus. Condelectatur enim legi Dei secundum interiorem hominem. Videt autem aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis sitie. Videt esse, non recolit fuisse. praesentibus urgetur, non praeterita reminiscitur. Nec tantum repugnantem videt, Verum etiam in

ptivantem se in lege peccati, quae est in membris ejus, non quae fuit. Hinc est quod clamat: , infelix homo, quis me liberabit de corpore momiis hujus 3 Sinatur orare, sinatur adjutorium medici potentissimi flagitare. quid contradicitur a quid obstrepitur 3 quid miser misericordiam Christi petere prohibetur XXV. Adjutorium postulamus dicentes: CAMNe nos inferas in tentationem. Quod adjutorium L X V i i non posceremus , si resisti nullo modo posse crederemus. Potest peccatum caveri, sed opitulante illo qui non potest falli. Nam & hoc ipsium ad cavendum peccatum pertinet, si veraciter dicimus : Dimitte nobis debita nostra, sicut O nos dimittimus debitoribus nostris. Duobus

enim modis etiam in corpore cavetur morbi malum. ut non accidat, & ut si acciderit, cito fanetur. Vt non accidat caveamus dicendo, Ne nos inferas in tentationem: ut cito sanetur, caveamus dicendo,Dimitte nobis debita nostra XXVI. Recte enim fortasse quererentur αδε

homines, si erroris & libidinis nullus hominum victor existeret. Cum vero ubique sit praesens qui multis modis per creaturam sibi Domino

servientem aversum vocet, doceat credentem,

consoletur sperantem, diligentem adhortetur conantem adjuvet, exaudiat deprecantem, non

o iiij

227쪽

C A P.

LXIX.

v I n. i.

116 S E N T E N Τ I A R V M tibi deputatur ad culpam quod invitus ignoras, sed quod negligis quaerere quod ignoras ; ne que illud quod vulnerata membra non colligis, sed quod volentem sanare contemnis. XXVII. Valde bona sunt praecepta, si legitime his utamur. Eo quippe ipso, quo firmis sime creditur , Deum justum & bonum impos . sibilia non potuisse praecipere, hinc admonemur , & in facilibus quid agamus, δc in dissicilibus quid petamus. Omnia quippe fiunt facilia caritati, cui uni Christi sarcina levis est, aut ea una est sarcina ipla quae levis est. Secundum Iioc dictum est, ct praecepta ejus gravia non sunt; ut cui gravia sunt, consideret 1ion potuisse di vinitus dici, gravia non sunt, nisi quia potest esse cordis affectus cui gravia non sint, & petat quo destituitur, ut impleat quod jubetur. XXVIII. Quomodo dicitur, Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras, nusi quia utrumque verum est 3 Durae timori sunt, leves amori. Caritas ergo inchoata, inchoata justitia est caritas provecta, provecta justitia est; inritas magna, magna justitia est; caritas perfecta , perfecta justitia est. Sed caritas de corde puro , dc conscientia bona, & fide non ficta. quae tunc maxima est in hac vita, quando pro illa ipsa contemnitur Vita.

228쪽

binio, ad Valentinum monachum.

Ρ Ri Mo Dominus I E s V s, sicut scriptum Ε, iii Lest in Evangelio Ioannis Apostoli, non ve ''nit ut judicaret mundum, sed ut falvaretur mun- tia,.dus per ipsum. Postea vero, sicut scribit Paulus Apostolus, judicabit Deus mundum, quando, Tim. 4 Venturus est , sicut tota Ecclesia in symbolo confitetur, judicare vivos & mortuos. Si ergo Dei gratia non est, quomodo salvan undum Z& si non est liberum arbitrium, quomodo judicat mundum II. Soli parvuli, qui nondum habent opera Es . propria , vel bona, vel mala, secundum solum Originale peccatum damnabuntur, quibuS per lavacrum regenerationis non subvenit gratias alvatoris. Ceteri autem omnes, qui jam utentes libero arbitrio, sua propria peccata originali peccato insuper addiderunt, si de potestate tenebrarum per gratiam Dei non eruuntur, nec transferuntur ad regnum Christi, non so- Ium secundum originis, verum etiam secundum propriae voluntatis merita, judicium reportabunt. Boni vero etiam ipsi quidem secundum bonae voluntatis suae merita praemium consequentur, sed etiam ipsam bonam volun-

229쪽

,i3 sENTENTIARUM talem per Dei gratiam consecuti sunt. Ae se

implebitur quod scriptum est: fra ct indignatio, tribulatio 2 angustia, in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum ct Graeci. III. Fides sane catholica neque liberum arbitrium negat, sive in vitam malam, sive in bo. nam; neque tantum ei tribuit, ut sine Dei gratia valeat aliquid, sive ut ex malo convertatur in bonum, sive ut in bono perseveranter proficiat , sive ut ad bonum sempiternum perveniat, ubi jam non timeat ne deficiat.

IV. Sic intellige quod tibi praeceptum est,

Rectos cursus fac pedibus tuis, ct vias tum diarige , ut noveris, cum hoc facis, a Domino Deoetibi praestari ut hoc facias, & non declinabis ad dexteram,quamvis ambules inviis dextris, non confidens in virtute tua, & ipse erit virtus tua, qui recto faciet cursus tuos, & itinera tua in pace producet. Quapropter quicunque dicit, Voluntas mea nutu sussicit ad facienda opera bona , declinat in dexteram. Sed rursus illi qui putant bonam vitam esse deserendam, quando audiunt sicDei gratiam praedicari,ut credatur &intelligatur voluntates hominum ipsa ex malis bonas lacere, ipsa etiam quas fecerit custodire, in sinistram declinant.

EX LIBRO DE GRATIAE

, Libere arbitrio.

Q Ap. H. V. Solet dicere humana superbia , Si scissem , fecissem. ideo non feci, quia nescivi. aut, Si scirem, facerem. ideo non facio, quia nescio. H;xe

230쪽

B. Avo VsTINI CAP. III. 2is eis excusatio tollitur, quando praeceptum datur , vel scientia non peccandi manifestatur.

Sed sunt homines, qui etiam de ipso Deo se

excusare conantur. Quibus dicit Apostolus Iacobus: Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentor. Dem enim intentator malorum est. Hse autem neminem tentat. unusquisque vero

entatur a concupiscentia sua abstractus inloctus. Pein concupiscentia cum conceperit, paris peccatum; peccatum vero cum consummatum D

rit, generat mortem. Item de ipso Deo se excusare volentibus respondit liber Proverbiorum Salomonis : Insipientia viri violat vim ejus.weum autem causatur in cordesuo. Et liber E

clesiasticus dicit: Ne dixeris quia propter Dominum recessi. qua enim odit ne facias. Ne dis ris quia jMe me induxit. Non enim opus habet

viro peccatore. Omne me amentum odit ae

minus, ct non est amabile timentibus illum. Ipse ab initio feeit illum, ct relinquit illum in manu Utis fui. Si volueris , servabis mandata, oesdem bonam placiti. VI. Nemo Deum causetur in corde suo, sed sibi imputet quisque cum peccat. neque cdmaliquid secunddm Deum operatur, alienet hoc a propria voluntate. Quando enim volens facit, tunc dicendum est opus bonum, tunc speranda est boni operis merces ab eo, de quo ductum est, s ιι reddet unicuiqηe juxta opera sua. VII. Gravius peccare hominem scientem, quam nescientem. Nec tamen ideo confugiendum est ad ignorantiae tenebras ut in eis quis . que requirat excusationem. Aliud est enim ne-

SEARCH

MENU NAVIGATION