Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis

발행: 1665년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

B: Avo VsTi NI CAP. Vi. a 3 Virgine Maria Dei filius unicus natus est, non carnis cupidine, sed solo Dei munere. Libera in

illo voluntas erat, ac tanto magis erat, quantb magis servire peccato non poterat. Apparet

itaque nobis in nostro capite ipse fons gratiae, unde secundum uniuscujusque mensuram se percuncta ejus membra diffundit. Ea gratia fit ab initio fidei suae homo quicunque Christianus, qua gratia homo ille ab initio suo factus est Christus. de ipso spiritu & hic renatus, de quo est ille natus. eodem spiritu fit iii nobis reminsio peccatorum, quo spiritu factum est ut nullum haberet ille peccatum. Haec se Deus esse Diacturum profecto praescivit. Ipsa est igitur praedestinatio sanctorum, quae in sancto sanctorum

maxime claruit.

De dono Perseverantiae. IV. Donum Dei esse perseverantiam, qualisque in finem perseveratur in Christo , finem

autem quo vita ista finitur, in qua tantummodo periculum est ne cadatur. Itaque utrum quisque hoc munus acceperit , quandiu hanc vitam ducit incertum est. Si enim priusquam moriatur cadat , non perseverasse utique dicitur, dc verissime dicitur. Quomodo ergo perseverantiam qui noti perseveravit accepisse vel

habuisse dicendus est 3 V. Si habeat aliquis continentiam ,& ab ea decidat, atque incontinens fiat, si justitiam similiter, si patientiam, si ipsam fidem, recte dicitur habuisse , & non l. Sere. Continens enim fuit, vel justus fuit, vel patiens, vel fide

252쪽

SENTENTIAR VM. lis fuit quandiu fuit ; cum vero esse destitit. non est quod fuit. Quixero non perseveraVGrit, quomodo perseveratis fuit, cum perseverando quisque ostendat perseverantem Z quod iste non fecit. VI. Perseverantiam, qua in Christo perstaveratur usque in finem, nullo modo habuisse dicendum est, qui non perseveraverit usque in finem. potiusque hanc habuit unius anni fidelis , & quantum infra cogitari potest, si donec

moreretur fideliter vixit, quam multorum annorum , si exiguum temporis ante mortem a fidei stabilitate defecit. VII. Oratio quae dominica nuncupatur, quia eam Dominus docuit, quando oratur a sanctis , nihil pene aliud quam perseverantia is posci intelligitur. Dicimus enim , Sanni ce-

εν tur nomen tuum. non quod optemus Deo ut

,, sanctificetur orationibus nostris, sed quod pe-

,, tamus ab eo, ut nomen ejus sanctificetur in no-

is bis. Ceterum a quo Deus sanctificatur , qui , ipse sanctificat 3 Sed quia ipse dixit , Sancti estote , quoniam ct ego sancitus sum , id petis mus & rogamus , ut qui in baptismo sancti- in ficati sumus, in eo quod esse coepimus perse- ,, veremus. Haec itaque sanctificatio ut in no- ,, bis maneat oramus. Et quia Dominus dc ju- dex noster sanato a se & vivificato commina D tur, non delinquere, ne quid ei deterius fiat, is hanc continuis orationibus precem facimus , is hoc diebus ac noctibus postulamus, ut sancti-

,, ficatio & vivificatio, quae de Dei gratia sumi-ix tur, ipsius protectione servetur. Quid cum di-ς - , Adveniat regnum tuum, num aliud posG

253쪽

B. Avcvs TINI CAP. VI. 1 scimus, nisi ut veniat & nobis, quod esse venturum non dubitamus omnibus sanctis Ergo& hic, qui jam sancti sunt , quid orant, nisi ut in ea sanctitate quae illis data est perseverent ὶ Neque enim aliter veniet regnum Dei, quod non aliis sed his qui perseverant usque in

finem certum est esse venturum. Fiat toluntas CA p. ri

tua in caelo ct in terra. vel quod in plerisque codicibus legitur , magisque ab orantibus frequentatur , sicut in caelo ct in terra. Quod pleri que intelligunt, sicut sancti angeli, & nos fataciamus voluntatem tuam , ut terra scilicet imutetur coelum, id est, ut homo angelum, vel infidelis fidelem. Quantalibet enim homines sanctitate praepolleant, nondum sunt aequales angelis Dei. nondum ergo sicut in coelo in eis fit Voluntas Dei. Panem nostrum quotidianum da CAP. IV. nobis hodie. Hunc panem autem dari nobis quotidie postulamus , ne qui in Christo sumus, de Eucharistiam quotidie ad cibum salutis accipimus , intercedente aliquo graviore delicto, dum abstenti & non communicantes a coelesti pane prohibemur, fi Christi corpore separ

mur. Dimitte nobis debita nostra, sicut O nos dia . Q A p. V. mittimus debitoribus nostris. Quam necessario iaautem, quam providenter & salubriter admo- . nemur quod peccatores sumus, qui pro pecca- ..tis rogare compellimur 3 ut dum indulgentia is de Deo petitur , conscientiae suae animuS recor-

detur. Nequis sibi quasi innocens placeat, &se extollendo plus pereat, instruitur & doce- ..tur peccare se quotidie, dum quotidie pro pec- ..catis jubetur orare. Sic denique & Ioannes in ..epistola sua ponens dixit : Si dixerimus quia

254쪽

24 6 SENTENTIARUM peccatum non habemus, nos ipsos feducimus, O veritas in nobis non est. Iam vero cum dicunt

sancti, Ne nos inferas in tentationem, sed liberae nos a malo, quid aliud quam ut in sanctitate perseverent precantur λ Nam profectis conces so sibi isto Dei dono, quod esse Dei donum cum ab illo poscitur fatis aperteque monstratur ; isto ergo concesso sibi Dei dono ne inserantur intentationem, nemo sanctorum non tenet usquQ.

in finem perseverantiam sanctitatis. Neque enitia quisquam in proposito Christiano perseverare desistit, nisi in tentationem primitus instratur. Si ergo concedatur ei quod orat , ud non inferatur, utique in sanctificatione quam D eo donante percepit Deo donante persistit. i. VIII. Non dicant homines perseverantiam cuiquam datam usque in finem , nisi cum ipse venerit finis, & perseveralle cui data est repertus fuerit usque in finem. Dicimus quippe castum quem novimus castum, sive sit sive non sit in eadem castitate mansurus. & si quid aliud divini muneris habeat, quod teneri & amitti potest , dicimus eum habere quandiucunque habet: &si amiserit, dicimus habuisse. Perse

verantiarn vero usque in finem, quoniam non

habet quisquam nisi qui perseveret usque in finem, multi eam postiant habere, nullus amittere. Neque enim metuendum est , ne forte. cum perseveraverit homo usque in finem , aliqua in eo mala voluntas oriatur, ne perseVeret

usque in finem. Hoc ergo Dei donum stippliciter emereri potest, sed cum datum fuerit, ami ti contumaciter non potest. Clim enim persev

Ni quisq; usque in finem, nequς hoc donum Poet

255쪽

t. A VcVsTINI C A P. VI. 2 test amittere, nec alia quae poterat ante finem. IX. Imperavit Deus, ut ei faitisti ejus dicant

orantes , Ne nos inferas in tentationem. Quin nid mquis igitur exauditur hoc poscens, non infertur in contumaciae tentationem , qua possit vel dignus sit perseverantiam sanctitatis amittere Atenim voluntate sua quisque deserit Deum, ut merito deseratur a Deo, quis hoc negaverita Sed ideo petimus ne inseramur in tentationem, ud hoc non fiat. Et si exaudimur, utique non fit, quia Deus non permittit ut fiat. Potens enim est, & a malo in bonum flectere voluntates, dein lapsum pronas convertero, ac dirigere in sibi placitum gressum , cui non frustra dicitur,

Deus tu convertens vivificabis nos, non frustra

dicitur , NI des ad movendum pedem meum. p A/non frustra dicitur, Ne tradaου me Domine a de- PT in i αiis sideris meo peccatori. postrem 6 non frustra di- P calis .i,' citur, Ne nos infervi in tentationem. Nam quis

quis in tentationem non infertur, profecto nec in tentationem suae malae voluntatis infertur; &qui in tentationem suae malae voluntatis non infertur, in nullam prorsds infertur. X. Tutiores vivimus, si totum Deo damus, non autem nos illi ex parte, & nobis ex parte committimus. Quando enim rogamus ne intentationem veniamus , admonemur infirmutatis & imbecillitatis nostrae, dum sic rogamus, ne quis scinsolenter extollat, ne quis sibi superbe aut arroganter aliquid assumat, nequis aut confessionis aut passionis gloriam suam dicat, cum Dominus ipse humilitatem docens di xerit: vigilate ct orate ne veniatis in tentatio-Me . Spimi . quidem promptus em caro autem

iiii

256쪽

CAp. VII. Ibidem. CAP. XVI. CAP. XVII.

1 8 SENTENTIARUM infirma. ut dum praecedit humilis dc summissa confessio , & datur totum Deo quidquid suppliciter cum timore Dei petitur, ipsius pietate

praestetur.

XI. Post casum hominis, non nisi ad gratiam suam Deus voluit pertinere , ut homo a cedat ad eum ; neque nisi ad gratiam suam v luit pertinere , ut homo non recedat ab eo. Hanc gratiam posuit in illo in quo sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositu ejus qui universa operatur; ac per hoc sicut operatur ut auedamus, sic operatur ne discedamus XII. Prorsus in hac re non operosas disputationes expetat Ecclesia. sed attendat quotidianas orationes suas. Orat ut increduli credant , Deus ergo convertit ad fidem. Orat ut credentes perseverent, Deus ergo donat persi verantiam usque in finem. Haec Deus se facturum esse praescivit. Ipsa est praedestinatio fractorum , quos elegit in Christo ante constit

tionem mundi.

XIII. Cum constet alia Deum dare etiam non orantibus, sicut initium fidei, alia non nisi orantibus praeparasse , sicut usque in finem perseverantiam , profecto qui ex seipso hanc

habere se putat, non Orat ut habeat. Cavendum est igitur , ne dum timemus ne tepescat hortatio, extinguatur oratio, accendatur elatio.

XIV. Sua dona quibuscunque Deus donat, proculdubio se donaturum esse praescivit, & in sua praescientia praeparavit. Quos ergo praed stinavit, ipsos & vocavit, vocatione illa, quam saepe commemorare non piget. de qua dictum est: Sine poenitentia sum dona oe vocatio Dei.

257쪽

B. Avcvs TINI CAP. VI. a 'Namque in sua, quae falli mutarique non potest, praescientia, opera sua futura disponere, id omnino, nec aliud quicquam est praedestinare. X V. Interest quantum de in quibus rebus erretur, & quam facile quisquam corrigat, vel

quanta pertinacia suum defendere conetur errorem. Bonae quippe spei est homo, si eum sic

proficientem dies ultimus vitae hujus invenerit , ut adiciantur ei quae proficienti defuerunt,

& perficiendus quam puniendus potius judi

cetur.

XVI. Quisquis dicere gratiam Dei secundum merita nostra dari, sicut Catholicus fide lis exhorret , nec ipsam fidem subtrahat Dei gratiae , quia misericordiam consecutus est ut fidelis esset. Ac per hoc gratiae Dei tribuat perseverantiam quoque usque in finem, quia misericordiam consequitur, quam poscit quotidie, ne inferatur in tentationem. Inter initium autem fidei, & perfectionem perseverantiae, media sunt illa quibus recte vivimus. Haec itaque omnia, initium scilicet fidei, & cetera usque in finem, dona sua Deus largiturum se vocatis suis esse praescivit. XVII. An vero timendum est , ine tunc de se homo desperet, quando spes ejus ponenda demonstratur in Deo, non autem desperaret, si eam in seipso superbissimus & infelicis simus poneretὶ Atque utinam tardi corde, &infirmi, qui non possunt vel nondum possunt scripturas nec earum expositiones intelligere, sic audirent vel non audirent in hac quaestione

disputationes nostras, ut magis intuerentur Orationes suas, quas semper habuit & habebit E

CAP. XXI. ibidem. C A P. XXII. CAP. XXur.

258쪽

aso SENTENTIARUM clesia ab exordiis suis, donec finiatur hoc seculum. Quando enim non oratum est in Ecclesia pro infidelibus atque inimicis ejus, Ut crederent 3 Quando fidelis quisquam amicum, pr ximum , coniugem habuit infidelem, & non ei petivit a Domino mentem obedientem inChristianam fidem 3 Quis autem sibi unquam non oravit , ut in Domino permaneret aut quis sacerdoten, super fideles Dominum invocas rem , si quando dixit, Da illis Domine in te perseverare usque in finem, non solii in voce ausus est, sed saltem cogitatione reprehendere , acaron potius super ejus talem benedictionem , &corde credente , & ore confitente respondit, e menλ cum aliud in ipsa oratione dominica non orent fideles , dicentes maxim.e illud, Ne nos inferas in teουtationem , nisi ut in sancta obedientia perseverent 3 Sicut ergo in his orationibus , ita & in hac fide nata est de crevit & cres cit Ecclesia, qua fide creditur, gratiam Dei nota secunddin merita accipientium dari. Quandoquidem non oraret Ecclesia ut daretur infidelibus fides, nisi Deum crederet & aversas & adversias hominum ad se convertere voluntateS.

nec oraret Ecclesia ut perseveraret in fide Chriasti non decepta vel victa tentationibus mundi nisi crederet Dominum sic in potestate habere.

cor nostrum, ut bonum quod non tenemus nisi propria Voluntate , non tamen teneamus nisi

ipse in nobis operetur & velle. Nam si haec ab

ipso quidem poscit Ecclesia, sed a seipsa sibi da

ri putat, non veras sed perfunctorias orationes

habet, quod absta nobis. Quis enim veraci-xta gemat desiderans accieere quod orat a Do,

259쪽

mino, si hoc a seipso se sumere existimet, non ab illo 3XVIII. V d oremus sicut oportet nescim mi is rim sed i e spiritus , ait Apostolus, interpellat pro R. m. nobis gemitibus inenarrabilibus. Quid i e intus interpellat, nisi interpelIare facit gemitibus inenarrabilibus , sed veracibus, quoniam veritas est spiritus 3 Ipse est enim de quo alio loco dicit: . si Deus spiritum flis fui is com Gal. ida nostra clamantem Abba pater. Et hic quid est clamantem, nisi clamare facientem Z ubi intelligimus & hoc ipsum esse donum Dei, ut veraci corde & spiritaliter clamemus ad Deum. Falluntur itaque qui putant esse a nobis, non dari nobis, ut petamus, quaeramus, atque pulsemus. Accepimus enim spiritum adoptionis filiorum , in quo clamamus Abba pater. XIX. ae poscit a Domino, & semper ex ibia me quo esse coepit poposcit Ecclesia, ita Deus vocatis suis daturum se esse praescivit, ut in ipsa praedestinatione jam dederit. Quod Apostolus sine ambiguitate declarat. Scribens quippe ad

Timotheum : Conlabora, inquit, Evangeliose- , .cundum veritatem Dei, Disos nos facientis vocantis vocationesua sancta, nonsecundism opera nostra, sed fecundum propositum suum oeir tiam qua data est nobis in Christo IE s v ante

rempora aeterna, manifestata autem nunc per a

ventum salvatoris nostri in Christo Iasu. Ille itaque dicat Ecclesiam aliquando in fide sua non habuisse veritatem praedestinationis hujus &gratiar qui dicere audet aliquando eam non orasse, vel non veraciter orasse, sive ut crede-

cnt infideles , sive ut perseverarent fideles,

260쪽

Quae bona si semper oravit, semper ea Dei do ita esse utique credidit, nec ab illo esse praecognita unquam ei negare fas fuit , ac per hoc praedestinationis hujus fidem nunquam Ecclesia Christi non habuit. X X. Et hoc Dei praeceptum est, & hoc praeceptum obedienter audire, id est , ut qui glori tur in Domino glorietur, similiter ut cetera Dei donum est. Quod donum qui non habet, non dubito dicere, alia quaecunque habet, inaniter

habet.

XXI. Oramus ut Deus gratiae det nobis intelligere & confiteri, post ingentem & ines bilem ruinam , qua in uno omnes cecidimus, neminem nisi Dei gratia liberari, eamque non secundum merita accipientium tanquam debitam reddi, sed tanquam veram gratiam nullis meritis praecedentibus gratis dari. XXII. Nullum est inlustrius praedestinationis exemplum, quam ipse mediator. Quis quis vult eam fidelis bene intelligere , adtendat ipsum , atque in illo inveniat & seipsum. Fidelis , inquam , qui in eo veram naturam credit& confitetur humanam, id est , nostram, quamvis singulariter , suscipiente Deo Verbo, in unicum Dei filium sublimatam , ita ut qui suncepit & quod suscepit, una esset in Trinitate persona. Neque enim homine assumpto quaternitas facta est , sed Trinitas mansit, assumptione illa ineffabiliter faciente personae unius in Deo & homine veritatem. Quoniam non Deum tantum dicimus Christum, sicut haer lici Manichaei ; nec hominem tantum , sicut haeretici Photiniani ; nec ita hominem, ut ali-

SEARCH

MENU NAVIGATION