Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis

발행: 1665년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

281쪽

NOTAE AD AGOBARDVM. sadseris, nos habemus in castris Christi. Tum in epilogo libri iv. adversus Elipantum, eis qui de ratione catholicae fidei dubitare viderentur, proponit exemplum Folicis ab errore ad catholicam conversi : Illius religiosi miri, inquit, is magni nominis inter suos edoctus exemplo oec. Demum in epistola Lxxvi. Felicem laudat ob pietatem; ejusque preces postulat apud Deum , velut viri sancti. Non injuria ergo in vetustis tabulis

Ecclesiae Ursellensis dicitur sanctus. Nihil itaque sal lactus est quam prava religio. Vnde colligi interim p test, non statim ex sancta Episcopi vita sequi doctrinam ejus esse sanam. Tentat enim nos interdum Deus, ut palam fiat, utrum diligamus eum, annon. Luce clarius aperta causa est, inquit Vincentius Lirinensis, cur interdum divina providentia quosdam Ecclesiarum ma si iros nουa quadam dogmata praedicare patiatur. Vt tentet vos, inquit, Dominus Deus vester. Et profecto magina tentatio est, cum ille, quem tu Prophetam , quem Pro ph tarum discipulum, quem doctorem adfertorem verit ris putes, quem summa veneratione is amore complexus

sis, is subiis latenter noxios δειbinducat errores o c. Tum adducit exemplum Nestori, , Photini , & Apollina ris ; quos magnos viros fuisse constabat, & praevalidos

haereticorum adversarios.

EX FIDE PROBANDA Es T v ITA J Nimirum juxta mentem Tertulliani, qui in capite ter

tio libri de praescriptione haereticorum sic loquitur : De personis probamus fidem , an ex fide personas

CUM LAVD. VITA sv PERBAM J id est, mentem. Ergo & in pannis quoque potest esse fastus

Ergo & hi quoque superbi esse interdum possunt, qui

sancti esse dicuntur. Praeclare Optatus Milevitanus in libro secundo adversus Parmenianum, & quidem apposite prorsus ad mentem Agobardi : Meliora inventa sunt peccata cum humilitate, quam innocentia cum superbia. Sic apud Sulpitium Severum in dialogo I. cap. v. cum puer quidam aspidem illaesus appresendisset, Idque facinus fratres monasterij in modum miraculi extollerent; Abbas, ne infirma aetas insolesceret, virgis compescuit, dictitans quia melior esset infirmitatis conscientia, virtutum vanitate. Vide S. Gregorium in lib. I v. de cura pastorali.

282쪽

STEPHANI BALvZII

C A P. III. VERA PAssio J Apud Augustinum Tra

tu vio. in Evangelium Ioannis, & apud Prosperum

in libro sententiarum ex Augustino cap. C c c X X V I. legitur, Vera nativitaι , vera passio. vera mors, vera

resurractio. Si aliquid horum dixoris falsum cte. Sed

apud Augustinum non exstant haec verba, Luia ubifuserit falsi alicuju/ corruptio, ibi veritatis integritas non erit. quae tamen leguntur apud Prosperum. CAP. V. IGNORARE DIEM IvDic II J Idem crimen Felici exprobrat etiam Alculnus in libro v. adversus eundem Felicem : Tandemque illae pervenisti, inquit, ubi de die ultimi examinis idem Dominus loquitur : c in diei cognitionem Christo, in quantum homo est. denegare laboras, ut ex tuis se is agnosci pote t. Tum

verba Felicis adducit, in quibus videbatur ita scripsis se. Ipse est enim, inquis, qui fecundum nasci ni iam deitatis diem judici, per Prophetam praedixit. Dies enim uM.tionis in corde meo, annm redemptionis mea venit. Ipse nihilominus est propter humanitatis naturam, qui in Evan'geIio secundum Marcum protestatur: De die autem illa hora nemo scit, neque angeli caelorum, veque filius, nisi pater solus. ACCEss I AD EVM J nimirum in civitate Lugdunensi , ubi exulasse eum tradit Ado his verbis: Felix ingessitanus Episcopus haereticuου deprehensi3 , adoptivum non proprium filium Dei Dominum nostrum I sum Christum dogmatizans : qui ad prasentiam Adriani Pontificis Romani deductus , harsm merbis solummod abdicasit. Synodin iterum facta contia dictam ha resim

in Francon inuri, Legatis Apostolica sedis nasidentibus Theophylacto ct Stephano Episcopis, is auctoritate sanctorum Parrum convictus m damnatuου est. Iterum Felix cum errore 'o perpetuo exilio apud Lugdunum relegatim est, quem ferunt in ipso suo errore mortuum. Sic enim habet vetus editio, melius prosecto quam ea quae typis

Sonnianis excusa est Parisiis anno M. D. LXXXIII.

cura Laurenti j de la Barre, in qua postrema verba hujus loci sic leguntur : conmictus se damnatus est iterum Felix cum errores , perpetuoque exitio Θα quod is udiruit eruditissimo viro Ioanni Marian ς.

283쪽

NOTAE AD AGOBARDV M. H

NEC AD ME PERTINEBAT J Felix enim ςrat Episcopus in aliena provincia, in Narbonensi nimirum. Nam tum, post Maurorum in Hispanias ad Ventum, excisa Tarracone, Eliscopi illarum partium stib Metropolitano Narbonensi erant; ut pluribus dictum est in Notis ad Concilium Narbonense habitum adversus Felicem. Sic Faustinus Episcopus Lugdunei sis de causa blarciani Arelaxensis Episcopi cognoscere noluit, eo quod esset Episcopus in aliena provincia, in Narbonensi nimirum ι ut pluribus explicat illustrissimus vir Petrus de Marca Archiepiscopus Parisiensis in libro primo de concordia sacerdotij α imperij cap. X.

ligi potest quod & Ado tradit j Felicem mortuum esse Lugduni. Quod etiam patet ex ipso libri istius initio:

in quo Agobardus ait repertam a se post mortem Felicis fuiste scedulam quandam ab co editam sub specie interrogationis & responsonis. Ex Lugduno autem,quo eum Telegatum puto aΚarolo Magno anno Dc cIX. post synodum Aquisgranensem, scriptam arbitror a Felice epistolam de fidei consessione ad Clerum & populum Vrgellensem, quae edita est inter opera Alcuini. Diu ergo post depositionem suam superstes fuisse videtur Felix, nimir im usque ad initium imperij Ludovici Pij.

DIVIs Io NIM NasTORII J Alcainus in libro I. adversus Felicem : Nos non sequimur nec Nestorianam divisionem , qui propter duas natum dum perso-nm in Christo insistere voluit, nec Eu chetis confusionem. qui propter unam personam unam naturam in Claristo in- rexere voluit. Ambo a catholica fida deυiantes, impietare pares , quia fidem rectam non tenuerunt; sed error ς -- paras , quia licte confundit, ille dimidit.

LAssissERE J Sic omnino codex vetus. pro

quo Mast cmus ediderat facessere. Et scribendum eratiassescere, veterem eamque optimam orthographiam sequendo. Sed voluimus exhibere bona side lactionem Veteris codicis. Alcvinus in libro primo ad versus Eli-

Iantum, loquens de diabolo : Ille explorare violens, si fi- Dei Vet, quem esurire ,sitire, O lassescere cerne,AEL.

284쪽

C A P. XIV. ΡAvLIANI sT AJ Ita codex manuscriptus Neque video quid causae esse potuerit ut Massonus Apollinarista ederet pro Paulianista. Nam diversus suit Α- pollinaristarum error ab eo quem heic persequitur A-gobardus. Vide Praedestinatum lib. I. cap. XLIV. XLV.

DE SOLO ADOPTIONI s No M. J Hinc itaque discimus, non intra Christi naturam substitisse Felicem, sed aliis quoque erroribus implicitum fuisse; attamen cetercs illius errores non fuisse discussos in synodis, sed solam haeresim de adoptione fili, Dei. Quod usurpatum in Concilio Narbonensi patet ex his verbis: asertim pro Felicis Urgessitani pestifero dogmate. Neque enim aiunt, propter dogmata Felicis, sed pro dogmate. Sane ex Prologo Dungali confici potest Felicem eadem de imaginibus sensisse quae& Claudius Taurinen sis sentiebat. Haec sunt verba Dungali: Ckm enim Dominus beatissima memoria Carolus, frsentissimus vigi' lantissimusque catholica fidei tutor is propugnator, nequissima caput vipera in magistro huius erroris Felice, contra sibilantis unitatem Ecclesia apouolica auctoritatis pra- valida consteterit virga oec. quod etiam colligi potest ex libro primo Ionae Aurelianensis adversus eundem Claudium Taurinensem. Vnde intelligas frustra esse Notatorem Concilij Ε liberitani : qui ut Hispanos suos nunquam adversus imagines iniquos suisse ostendat, contendit Felicem his opinionibus implicitu non fuisse

MULTO TIEs DE HOC CONv Ic TVs J Nimirum in Concilio Narbonensi an . Dcc LXXXV . in Ratis bonensi an . Dccxcii. Romae apud Hadrianum Papam, in synodo Francofordiensi anno DccxcIV. in Romana an . D c cx c I X. in Urgellens & Aquis rancnsi anno eodem. Vnde constat verissimum esse quod ad notat Agobardus, non solum ter, aut quater , sed mu l- toties convictum fuisse Felicem EX INTIMO CORD Is sv I s a N s v J Eventus

ergo docuit falso haec ad Vrgellenses suos scripssse Felicem : Ad unisersalem Ecclesiam Deo 'sente ex toto eorde noctro re.ersi sumus, non qualibet utatione, semmelamine falsit iis , sicut dudum, quod Deιμ scit, sed, ut diaei, vera cordis credulitate se oris prosessione. Nisi si tum

285쪽

NOTA AD AGOBARDV M.

Ita verὰ 1entiebat Felix, postea vero mutavit. C A P. XX. CONFITER IJ in Μ S. erat conferi. pro quo Masscinus perperam edidit conferri. Nos, quia manifestum est legi debere confiteri , non dubitavimus quin Iespuenda esset emendatio Massoni. SVA MORTE VIVI kICAR aTJ Ex Sermo De L X X v. in appendice Sermonum famni Augustini: Hoc fecit Dominus nosser Iesus Christus, sua paupertate nos ditans ,sua humilitate nos sublevant, sua infirmitate nos sanans, sua morte nos vivificans. B. HIERONYMI s ENTENTIAM J Sumptus est hic locus ex epistola v IIa ad amicum aegrotum de viro perfecto, quae edita est TO. I x. operum Hieronymi. Verum hanc epistolam non esse Hieronymi con tendunt viri eruditi. Agobardus non dubitabat quin esset Hieronymi.

B. Aucius T IN us J in libro nimirum de fide ad Petrum. Sed hunc librum non esse Augustini, sed Fulgentij Ruspensis Episcopi , jam ostentum est a viris

eruditis.

ADOPTARI IN FILIO J Ita codex vetus. Et manifestum est legitimam esse emendationem Massoni, qui edidit in filium. Sed quia frequenter Agobar

dus peccat in regulas grammaticae, sic arbitrati sumus, retinendos quoque istos errores, ob reverentiam viri.

C A P. XXIV. SYMMAc Hi PAPAE J in Apologetico ad Anastasium Imperatorem. Sed paulo aliter legitur hic locus apud Symmachum, quam apud Agobardum. Pro his enim verbis, Ergo isse est minimus o c. quae Agobardus habet,. sic legitur in epistola Symmachi: Ergo isse est minimus , qui sic credit in Christum, sed , hujusmodi in Christum credit, qui in integrum Christum resedit Sc. C A P. XXVI. B. V 1ctvrvs J Thapsensis in Africa Episcopus. Assentior enim lubens eruditissimo viro Petro Francisiaco C his fletio Presbytero e Societate Iesu : qui editis nuper ac vindicatis Vigilij hujusce lucubrationibus, ostendit eum fuisse Episcopum Thapsensem, quae ci

286쪽

vitas erat Africae in provincia Byracena. Vide Sir-mondum in Notis ad Theodulsum pag. 277. C A P. XXVII. PROCUL Vs CP. EPI scopus J in epistola ad Armenios, ex qua hunc quoque locum laudat Alcvinus in lib. I v. adversus Felicem. De qua senishtia, inquit , beatus Proclin Constantinopolitanus Episcopus in epiastola ad Armenios ita ait: Apostolus dixit eum Christum, ut ostendat quia secundum veritatem Deus factiu est homo. Dixit eum qui est, ut eum sine initio esse declarat.

Dixit eum super omnia, ut totius creatura dominum dicet. Dixit eum benedictum, ut adoremtis eum tanquam omnipotentem humiliter, nec ut conservum calumni,s appetamus. Ceterum hanc Procli ad Armenios epistolam approbavit Ioannes Antiochenus cum orientali Concilio , ut docet Facundus in libro I. pro de sensione trium Capitulorum cap. I. III. & lib. um. cap. I. qui Min lib. II. cap. II. docet ex Iustiniano eandem Procli epistolam susceptam confirmatamque a Chalcedonensi Concilio fuisse. Eandem cristolam laudat rursum Al- cuinus in libro II. adversus Felicem , & Theodulius

Aurelianensis stab finem libri de Spiritu sancto. C A P. X X X.

IN EXPUGN. Α C E P H A L o R. J id est, in libro V. adversus Eutychetem cap. v iii. ubi defendit synodum chalcedonensem. A cephali enim , arvo Iustiniani Augusti, insensi fuere decretis Concilij Chalcedonensis. A cephali autem iidem cum Eutychimis , ut docet Facundus Hermianensis in epistola quae a Donnio Luca Dacherio edita est. Quanquam illi non omnino sequebantur dogma Eutychetis; ideoque Semicvtychia- hos vocat idem Facundus in libro I. pro defensione trium capitulorum cap. V. & lib. I v. cap. iii. Vide Sirinondum in Notis ad librum secundum Facundi. ET IDEO V N A PER so NA sv Net J id est. Christus & Ecclesia. Sic lib. v I. Capitularium cap. C C C II. legitur : Porro Christum Ecclesiam , unam personam esse non nescimus. Et ideo qua Ecclesia siunt, Christisunt: se qua Ecclesia seruntur, Christo offeruntur; ct

qua ab Ecclesia ejus tolluntur, proculdubio Christo tolluntur. Item capite ccc v. Et quia Christum ct Ecclesiam

unam personam esse veraciter agnoscimus, quacunque Ec-

287쪽

NOTAE AD AGOBARDVM. xyeIesia sunt, Christi sunt. Quomodo autem haec intelligen-

.la sint, aperte explic t sanctus Papa Gregorius in libro xi κ. Moralium in Iob. cap. x I. ubi haec leguntur rLuia Christum se Ecclesiam , unam esse personam crebrbiam diximus, illum videlicet hujus corporis caput, hano autem illius capitis corpus oec. CAP. XXXVII. CAPUT ELT NOSTRvM J In MS. se legitur , caput est Xpm. quod ita legi debet , caput est Christum. quomodo etiam editum est a Massono . Sed ipse in Erratis admonuit legi debere nostrum. Et sane necessaria est ista emendatio. Itaque sic edi debere arbitrati sumus. Det v NITATE CHRI sTI J Mail iis edidit, i, propterea de disinitate Christi ctc. nullo admodum sensu. In MS. legitur,ct propterea divinitate Christi fic. ex quo nos effecimus de unitate. Sic enim postulat sensus, ut manifestum est. CAP. X L I. B. Avirus J Viennensis Episcopus. Vide Sirmo, dum in Notis ad epistolam xxv m. Aviti, ubi hunc quoque Agobardi locum laudat. Sed hic Aviti locus pauid aliter legitur in editione Sirmondi, quam apud Agoba

dum. Egitio autem Agobardi congruit cum codice M S. qui extat penes clariss . virum Petrum Marnaesium Senatorem Gratianopolitanum. EX EO MOD PRAEMIsIT J Aut periit Aviti opus, in quo fragmenta isthaec connexa erant; aut fatendum est , Agobardum memoria lapsum esse. Prius enim fragmentum sumptum est ex epistola secunda Aviari , posterius vero ex x XV .

CAP. X L I I I. FIDa Netrvs J Fortassis intelligit Fidentium

Episcopum & martyrem, cujus mentio extat in Sermo ne xxx. Augustini, inter eos quos Sirmondus edidit.

288쪽

DE IN SOLENTIA IVD EORVM.

D E v N D. I M P. DE I N s. J Is est omnino libri istius titulus in veteri codice, quem visum est retineri debere. Sed hunc librum, seu verius epistolam, non divisimus in capita, quia id epistolae brevitas non patiebatur. IN NO τxscENs J id est, indicans, insinuans. achiva significatione, ut tum solebat. Sic in Praeceptis Regum, & in libris Capitularium : Ille innotuit nobis. id est, fgnificavit. Quin & sanctus Papa Gregorius sic usurpavit pluribus in locis, ac nominatim lib. ii. Indi et .X I. epist. L X X X v I I. lib. m. Indiet. x II. epist. Ia.& alibi pluries. GER Ricvs J Capis pralatus in vita Lugovici Pij iin qua scriptum est eum anno Dccc XIII. missum ex Aquitania in Germaniam fuisse a Ludovico ad Kar Ium Magnum, ut eum pro quibusdam necessariis consu-

FREDanicvs J Missus Dominicus, ut docet Agobardus. idem sortasse qui post Ludovici Pij mor tem adhaesit Lothario, ab eoque missus est ad Ludovi eum& Κarolum Lothai ij fratres. quod scribit Nithardus extremo libro secundo. In Capitulis quoque Karoli

Calvi Tit. XLIII. cap. X V II. extat mentio cujus

dam magnatas, nomine Fredrici , qui fortassis idem quoque est cum hoc Frederico. EvRARDus J idem fortassis qui Eberardus voca tur in Annalibus Eginhardi, fuitque Magister Pincer Earum Karoli Magni, ab eo missus anno Dcc LXXxi: ad Thassilonem Ducem Bajoariae. Missi v Es TR IJ id est, Legati ; qui vulg. tum Misi Dominici vocabantur, quod a Principe mitterentur. Missi ergo Dominici dicebantur, inquit Sir-mondus in Notis ad Capitula Karoli Calvi, quos Pris ceps extra ordinem in diversas regni partes adjustitias faciendas sic enim loquebantur) cum amplissima potestato dirigebo.

289쪽

PERSECvTIONI s AD v. E C C L. J non quiadem novae alicujus persecutionis, ne quem heic fallat obscurum scribendi genus, sed veteris persecutionis quae Per trecentos circiter annos affixit Ecclesiain , in initiis Cliristianilini. INDICVLVM J Sic tum vulgo vocabant diploma Principis, quod in praesens dabatur. Nam quae in sutu- Ium, Praecepta vocabantur. Inde in Formulis Marculsi, Indiculus Regis ad Episcopum ut alium ben dicat. E. iuvitaDesideri, Episcopi Cadurcensis: Indiculus Dageberri Regis ad Sulpitium Eliscopum . Biturigensem videlicet, adeoque Metropolitanum Episcopi Cadurcensis, ut Desiderium , cui Rex episcopatum dederat, quamprimum ordinet. Et alibi pluries. Interdum tamen Indiculus a cipitur pro Edicto. ut apud Gregorium Turonensem lib. V. cap. XL v. Per idem tempus Chi εricus Rex scriUt Indiculum, uisancta Trinitas non in personarum disti

ctione ,sed tantum Deus nominaretur.

VI cE COMITIs J Nam quia Comitatus committebantur viris magnae dignitatis, quique raro disce debant a latere Principis , illi in pagis sibi commissis viros instituebant, qui vice sua populos regerent. unde dicti Vicecomites. Sicut nostra tempestate videmus Cardinalem Nepotem Summi Pontificis , Legatum semper esse Aventonensem ; ejus vero loco constitutum apud Avenionem Praelatum quempiam, qui vices illic Legati gerit, Vicelegatum ob hoc dictum. TRACTORIAM sTIPENDIALEM J id est, epistolam, cujus beneficio Missi suscipiebantur, & conjectum accipiebant, id est, pensitationem & tributum, quod ab iis nauddubie exigebatur quorum causa Legati mittebantur. In Tractoriis porrd adnotari solebat, quantum cuique Iaisso pro ejus conditione suppeditari oporteret. ideoque Tractoriam stipendialem vocat Α- gobardus. Vide quae anno superiore diximus in Notis ad epistolam Lx III. Lupi Ferrariensis. CAPITULARIA fANC Tio NYM J id est, Instructiones Missis datae in causa Iudaeorum, quae valde favorabiles erant Iudaeis, & iniquae adversum Christi nos. Ea de causa Agobardus, cui Ludovici pietas perspecta

erat, adduci non potest ut credat ea capitula esse vera.

290쪽

finibus Lugdunensium, vulgo Nantua. Hugo Flaviniacensis in Chronico: Imperator ergo Carolus cor mento

Ca us anno Dom. Incarn. DCCCLXXVII. Ind. XI. vita

functas est pridie Nonas Octobrii in finibus Lugdunensium si ultus Nantoade in monasterio sanctorum Petri se Pauli. Sed monitione angelica translatus Parisius, ad sanctum Dionsium regaliter tumulatur. Chro nicon sancti Benigni Divionensis & Chronicon Be- sumse : Carolus meo Galliam reversus , atque fines Lugdunensium pertingens, ibidem vita functus est, at que in monasterio Apostolorum Petri ct Pauli conditus, loco qui dicitur Nantoide a multitudine aquarum ibi confluentium. Postmodum per admonitionem angelicam inde transsatus Parisius, in Ecclesia sancti Dion j regali sepultura est tumulatus. Itaque in Praecepto Ludovici Balbi Regis pro Ecclesia Lugdunensi, cujus partem edidit Severtius, Nantoadense monasterium dicitur esse in pago Lugdunensi. Hodie tamen est extra regnum Franciae, in ditione Ducis Sabaudiae , media fer E via Lugdunum inter & G cnevam , in Comitatu BeugiJ.

va NDERENT J Nihil heic peccaverat Ambardus. Nam istud ipsum decretum antea fuerat a Karolo Magno & Ludovico Pio. Lib. VI. Capitular. cap. cX V II. Placuit ne Iudais mancipia deserviant vel adhaereant Christiana. & cap. cccxv . Pracipimus generaliter omnibus, ut mancipia Christiana Paganis vel Iudais non tradantur. Et praecesserat Constantini Magni lex, cujus meminit Eusebius in libro I v. de vita ejus cap. X X v I r. Itemque Honori j Theodosiique ΑΑ. Constitutio, quae extat in Codice Theodosiano : Christiana mancipia Iudaeorum nemo audeat comparare. Nes in enim astimamus religiosissimosfamulos impiissimorum emptorum inquinari dominio. Item Valentinianus Aug. in Appendice Codi cis T heodosiani: Iudais quoque vel Paganis casias age di vel militandi licentiam denegamus. Luibus Christinnalagis nolumus servire personas , ne occasone dominij sectam veneranda religionis immutent. Vide S. Gregorium Papam lib. II. epist. L X X V. LXXVI. lib. III. ep. X X I. & lib. X II. ep. X v III. IVOnem Cam. par. I. cap. ccLXXXI. & seq. & par. XIII. cap. xcvm. Collectionem

uernardi Papiensis lib. v. Tit. v. Innocentium Ciro-

SEARCH

MENU NAVIGATION