장음표시 사용
321쪽
dum. Haec sunt verba Karoli : Disant Iedit neveu Hira ludi Abbὰ, en habit ae custer, blasmant nostra Creat eur, qu'ily en auroit de mors , de messur ira carre avx.C A P. XII. DE CANONI Bus GALLic ANis J Magna semper apud majores nostros fuit reverentia Canonum Gallicanorum ; & non solum apud Gallos, sed & apud Hispanos quoque, ut observatum est a viris eruditissimis. Cert E Canonum Gallicanorum nomine veniebant etiam Hispani, ut patet ex Hincmaro in cap. XXXVI. posterioris operis adversus Gothescalcum : Sed ct in Gallicanis Canonibus de Polamio Braccarense Archiepiscopo onodo Valentina evidenter agnoscitur. Manifestum est enim heic agi de synodo Toletatana X. in qua dejectus est Polamius Episcopus Bracarensis. Nam quod de synodo Valentina ait , respicit ad canonem
quartum synodi V alentinae quae anno C C C L X X I v. h
bita est in provincia Viennensi. Iisdem Canonibus Gallicanis usam olim esse Angliam, ut quae in vicino esset, colligi potest ex synodo Her sordiensi habita anno D cxxxii. Nam librum Canonum in ea synodo prolatum , haud alium fuisse quam Codicem Canonum Ε clesiae Gallicanae probari posse certis testimoniis habeo persuasum, ut alias fortasse pluribus ostendam. NEOTERI cI ROMANI J Sugillat irridξtque Agobardas Romanos sui temporis , veteris Ecclesiae
mores ad suos detotquere cupientes, atque Ob eam causam contemnentes Gallicanos Canones, qudd eos neoterici Romani non commendaverint. Cui criminationi
sic respondet Ambardus, aliam fuisse mentem veterum Romanorum, qui Canones illos religiosὸ venerati sunt. Potuisset igitur optimo iure adversus eos uti eodem telo, quod postea adversus Graecos vibravit Ratramnus monachus Corbeiensis in libro I v. adversus Graecos cap. I I I. Vnde mirandum, inquit, qua Ct ista novis f pientibus prudentia, non acquiescere quod sui probantur maiores acquievisse. Itaque qui sancti olim erant Roma
norum mores, reverentiamque universi orbis huic p pulo conciliaverant, jam verterant in contemptum. Sic de seculo suo conqueritur etiam Gerbertus in epistolax L. Romanorum mores mundin perhorrescit. Atque id
eo iactum est, opinor, quod qui in observatione Ca
322쪽
honum ceteris per orbem Christianis exemplo esse debebant , omnium impii lantissime eos conculcabant. Neque vero ego id dico, sed Ratherius Veronensis Episco pus in partea I. de contemptu Canonum Tomo I a. S ci legi; Domni Luca: Dacheraj pag. I 88. Garatct alι quis , cur pra ceteris gentibus baptismo renatis, contemptores canonica legis is vilipensores Clericorum sint malis Italici Z Et infra pag. I9o. Quorsum tamen hac detrahendi auida amulorum si requirat insidia. Nimirum ut quod innotescere nequiverunt namissa , demonstrent termino proxima. Nempe ut patefieret quarenti, unde se. id est, hodiernus , pravaluerit Canonum sanctorum tam universalis contempti f. Ad hoc perventum nostra est in quistione atque indagatum , eorum contigisse sene dubio culpa, qui cism eos legant atque intelligant, pro nihilo ducunt. Vide rursum Notas ad caput x x. libri de disia
pensatione ecclesiasticarum rerum.
AEQUALI Auc To RiTATE J Ait Concilia regionalia , aut provincialia , cujusmodi sunt Gallicana, non esse tantae auctoritatis ac generalia totius mundi , sed tamen congrua veneratione suscipienda. quod simplum videri potest ex Augustino in libro 11. de bapti silao cap. LII. Ipsa Concilia, inquit, qua per singulas regiones vel provincias fiunt, plenariorum Conciliorum nucioritati, qua fiunt ex universo orbe Christiano, sine illis ambagibus cedunt. Vetus auctor in Praefatione Collectionis Canonum , postquam locutus est de quatuor Conciliis Oecumenicis, haec ait: Sed ct si qua sunt Concilia qua sancti Patres stiritu Dei pleni sanxerunt, post istorum quatuor auctoritatem manent sabilita. Et post illum , Iesse Episcopus Ambianensis in epistola ad
dioces os suos : Si qua mero alia Concilia sanctorum Patrum , pro necessitate causarum, plena spiritu Dei in ranum congregata sanxerunt, custodienda ct recipienda.
Hicinarus in opusculo L v. Capitulorum cap. X X V.
Si qua sunt autem Concilia' sanctis Patribus instituta, post quatuor Conciliorum auEZoritatem custodienda ori obse manda decrevit id est, Papa Gelasius , cujus haec sunt verba : Sed si qua sunt Concilia n sanctis Patribus hactenus instituta, post ictorum quatuor nucioritatem etiam cuJodienda , recitienda mandamus is decernim&s. Vide MMcam in libro ii 1. De Concordia Sacerdo-
323쪽
tii & Imperij cap. 1 v. g. v I. & lib. VI. cap. XXI. s. vi. C A P. XIII. DE FIDE ALTER cANs J Earum altercationum , ut vocat Agobardus, unam nuper edidit Domnus Lucas Dacherius in Tomo vi Spicilegij pag. Do. Scsequentibus. Altcrius vero altercationis cum Gundo-hado meminit ipse Avitus in epistola XXI. quae data est ad Domnum Sigismundum Regem , Gundobadi fi lium. C- prasentiam vestram, inquit, Deo largientem ero, per me seriem totius altercationis exponam. DIALOGOs J Vnius istorum dialogorum fragmentum aliud habemus conservatum ab Agobardo in libro de Picturis sive Imaginibus cap. I X.
EXtant omnino octo Aviti epistolae ad Gundobadum Regem, omnes serme de caula religionis. Nuper Vero aliam quoque reperi in veteri codice M S. clarissimi viri Petri Mamaesj Senatoris Gratianopolitani squam , quod nondum edita sit, & utilis esse potest a versus detortas quorundam interpretationes, edere visum est opportunum post Notas nostras in Appendice
Actorum veterum Tit. II. GuNDo BADo I N sv A pERFIDIA PER Da To J Gregorius Turon. lib. II. cap. XXXIV.
loquens de Gundotado : Ista ille ratione confusius . U-que ad exitum vitasva in hac insania perduravit. S IGIs M v NouM REGEM J Gundobavi filium , virum, ut sequens aetas putavit, sanctissimum, ade ue publich consecratiam. Vnde in veteri fragmento historico , quod Christianus Vrstisius edidit, aepost cum Duchesia ius, sanctus dicitur. Leudegibus nam-qΠe , cum Maior domus esset, duxerat uxorem de nos pia sancti Sigismundi Ruis Burgundia. Sed nuper vir clarissimus Hadrianus Valesius in publicum emisit Passionem sancti Sigismundi, ab auctore , ut ipse putat. aequali ac monacho forsitan Agaunensi compostam: ex qua apparet hunc Principem , assi i ctis omnino rebus suis , ex Burgundia in montem quendam , cui Veresallis nomen erat, aufugisse , ibique monachum fuisse s ctum , ut se hostium suorum immanitati subtraheretι sed quor idam Burgundionum perfidia factum ut exsuga retraheretur , specie pietatis. Adseram autem ipsa
324쪽
au 'oris verba : Igitur crem Franci plurima pene regresdeiastarent, Galli arremque urbes vehementer depopularentur , ita ut multitudo maxima Burgundionum Fran-ιi se sociaret: tunc sanitiis Sigismundus sidens se hinc inde coangu tari, V ere agis montem expetiit, , ad instar Elia Thυbitis, qua tenus crudelissima gentis barbaricam feritatem ιυaderet , singulariter habitare elegit: quia sibi imminebat discrimen vita , juxta illud quo egregiud pudicalor de suis tribulationi res scribens it, Periculis ira falsisfratribus. Tunc diseso modo Furgundiones necessit tale magis quam voluntate Francis se ex integro dederunt; promittentes sanctissimum virum Sigismundum, Principem suum , perquirere, se eis vinctum tradere. Hac pra-misione audita , sanctus vir Sigismundus comperta eo rum nequitia caesariem capitis fui totondit, s. a laetenti Ositu in religionis mutavit habitum. Lui dum in supraἀicto loco jejuni ' pene is vigiliis maceratus quiesceret ibidem , pauci ex Burgundionibus ad ipsium con Genientes quasi cause amoris , ad sepMlcra fanctorum marurum sub quadam custodia latenter perducere promiserunt. Cumque ad clausiuras ipsius Agaunensis mona Arij per-nissent agmina Burgundionum una cum Francis, adinstar Iuda proditoris Christi Burgundion eo in eum manu/injecerunt, is vinctum catenis tr diderunt Frmn cis, eo- νὼmque Regi Clodomero. Sed ubinam tandem gentium situs fuerit mons ille , in quo Sigismundus latere cupiit. ignotum rei iquit hic aucior. Et probabile est aliena, terras petiisse Sigismundum , ac procul a Gallia dissi las ; ne si in vicino consisteret, deprehenderetur. Itaque in Hispaniam Tarraconensem , haud procul Bar cinone. , secessisse in montem Signium, constans illic
traditio est,' 'odam etiam carmine.coniecrata, quod licet in historicia rebus multum aberret, eVincere tamen videtur in hoe secessu habitasse Sigiti nundum, donec a suis retractus est. Sed operae pretium est, non ca men quidem illud describere , vulgari lingua Catal nica scriptum sed historiam in eo descriptam edisserere verbis nostris. Illic ergo habetur, saucium martyrem Sigismundum , sive Sagimondum , ut nunc Vocant, Burgundionum Regis filium, cum anno aetatis suae quintodecimo a spina quadam vulnus accepissct, nullam ei. medendo operam esse imanis eo ana existimaste,quan
325쪽
si seculo relicto , in eremum sese abderet. Ea de causa solum ad Pyrenaeos montes , qua Galliam Narbonensem ab Hispania Tarraconcita disterminant, accessisse se ; transcensisque montium faucibus quae Hispanias Gallis jungunt, ad Ficarias oppidum , quod hodieque per viam illam pergentibus primum post superatos, montes occurrit, pervenisse, atque illinc recta progres-1um ad civitatem Ausonensem. Tum vero ci occurris . se Domarium quendam, id est , ut opinor, Canoni 'cum Ausonensis Ecclesiae, virum sanctissimae vitae ue ab eoque indicatum illi fuisse montem Signium , in quo salutem suam procul a seculi periculis operari poster. Illinc arrepta ad montem excelsissimum, cui a media aie nomen est , via,' ad mansionem quandam pervcni sese, quae Podium-Vallis nuncupatur; compertoque eremitas in iis montibus habitare, illuc statim prosectum, neque multo post incidisse in eremitam quendam , ab eoque edoctum fuisse quae vitae illius sectatores scire decet. Dein valedicentem viro, in eremum sese abdidisse, herbis illic nascentibus victitantem , & aquam pro potu sumentem. Interim patrem Sigismundi,dum silium quaerit, in eas regiones prosectum; cumque pervenisset
ad Ecclesiam sancti Martialis, quae in monte Signio sita est , illic forte filium reperisse. Nam is quolibet die
Veneris illuc accedebat, ut panem hordeaceum accipe ret,quem in eo loco dari in eleemosynam mos erat Sed
agnitus a patre non fuit filius, lic Et simul conloquerentur. Vicit tamen natura , scque ille Sigismundum esse fassus est. A t pater filium vitam illam deserere, secumque in Burgundiam redire oravit. Verum repugnabat Sigismundus, inanem & stultam praedicans hujus muta di gloriam, aeternasque divitias potius cogitandas. Nec recessit tamen pater; sed eadem exhortatione tentavi animum filii flectere, nunc per caritatem quae patri debetur, nunc etiam per blandum matris nomen eum obte 8ans. Quid moror diutius λ Pervicit pater; amboque in Burgundiam regressi, magni gaudii materia suere sub jectis. Hactenus ex carmine illo. Haec vero satis congruunt superiori narrationi, si juvenilem illam aetatem ac peregrinationem patris excipias. Quonam autem modo vitam finierit , habes apud Gregorium Turon. M ios rerum Francic rum scriptores. Et hauddubie be-
326쪽
ne morte usus est. Quo factum est , ut propter hoc facinus, & quia monasterium Agaunense aedificaverat, in numero sanctorum habitus sit dc inceps, SIGIS MUNDvM R. coNvERTIT J ab Arrianismo nimirum ad Catholicam. Et id quidem evenisse vivo Gundobado patet ex epistolis Aviti. RECITAvIT HOMILIAM J Ea nunc non exstat. Vide Sirmondum ad epist. x L. Aviti. C A P. XIV. UNA OMNES REGERENTUR LEoa J Ait valde optandum esse, ut tot gentes, quae imperio Ludovici parent, una lege regi jubeat; nec sint tot leges, quot gentes. Nam Langobardi sua lege vivebant, Burgundiones sua , Saxones item sua, ac sua Gotthi, & se de alijs . Valde autem optandum,ut quemadmodum hae omnes gentes uni Principi parent, una etiam lege regantur, non diversis. Sed quia illud dissicile, ac homini serme impossibile; saltem Gundobada, quae est inhumanissima, de medio tollatur. Vide Notas ad caput III. hujus libri, & Ivonem parte v I m. cap. 2I3. ex Concilio Triburiens cap. 39.
DE PRIVILEGIO ET IURE SACERDOTII. HIc est omnino libri istius titulus in codice Papiri,
Massoni, & in contextu libri. In veteri tamen codice M S. claris l. viri Petri Marnaesj Senatoris Gratianopolitani hic liber sic inscriptus est: Epi lota Agobardi Episcopi Lugdunensis de sacerdoti, dignitate , ad Barnar dum Viennensem Archiepiscopum . quod eodem Iccidit. CAP. I. BERNARDO J Codex Marnaes j, Samaris. Et monuit me vir eruditissimus Petrus Franciscus Chimetius Presbyter e Societate Iesu, sic quoque scriptum se idisse hoc nomen in multis codicibus manu scriptis. Vettim discrimen illud est nullius aut parvi momenti. A T QI E CLERIco Ru M s Idipsum sequenti seculo graviter deploravit Ratherius Episcopus Vero Q
327쪽
nens s in parte O. de contemptu Canonum, in Tomo I r. spicilegij pag. 188. C A P. II.
VNus f ACER Dos J Vnicum in Ecclesia Chri sti sacerdotium esse contendit Agobardus, hujusque sacerdotii caput summum esse Christum , qui summus sacerdos est. Et fideles omnes esse unum 1acerdotem sub uno capite Christo,ob illum locum ex epistola prima B. Petri, ubi fideles vocantur genus electum, regale face dotium. Alia Cypriano mens fuit, quum in epistola L v. scriberet non aliunde obortas esse hareses, aut nata schisemat , quam inde quod sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unm in Ecclesia ad tempus sacerdos is ad tempus -- deae vice Christi cogitatur. Nam hoc tantum sibi vult hoc loco Cyprianus, juxta observationem Rigal iij, Vniuscujusque Ecclesiae, quae universalis illius portio est, unum esse debere Episcopum sacerdotent, qui sit Ecclesiae si sacerdos ad tempus , & ad tempus judex vice Christi. Hac enim sunt sinquit Cyprianus in epistola Lx v. initia haereticorum, is ortus ainque conatus schismaticorum male cogitantium, ut sibi placeant, ut apositum t id est, Episcopum superbo tumore contemnant. At Baronius ad
annum Christi XXXI v. g. cc IO. contendit unum i
tum sacerdotem apud Cyprianum, esse Petri successorem Romanum Pontiscem, & ijs quidem verbis,ut manifeste ab eo loco excludere videatur reliquos Episcopos, adeoque Romanum tum in Ecclesia praesidere velit vice Cnristi. Et tamen singulos Episcopos esse Vica rios Christi ex hoc quoque loco collegit Rigaltius. ' INDIGNI ET IMMUNDI J Videtur admitterς etiam istos ad comestionem agni. Et sane illos quoque admittit Paulus; sed damnationem sibi manducare &bibere pronuntiat.
R1 N τ J. Itaque ex eo quod quidam in nomine Domini corporum infirmitates curaverint, ac miraculis in
claruerint , non statim sequitur viros esse sanctos, nisi cetera sint paria; ut diximus ad Lupum Ferrariensem. Miracula ergo non sunt signa certissima sanctae vitae, Isiam si miracula attendimus; narrat Herodotus in li-UO Pr tyo, Croesum in ignem cpnjectum esse jussu Cirh
328쪽
Persarum Regis. Dein istum poenitudine ductum, mi- sile qui virum flammis erigerent. Sed adeo late patebat rogus, ut illum extinguere non potuerint missi a Cyro ; donec Croesi precibus, qui jam cognoverat poenitentiam Cyri, subito erumpens imber extimit rogum. De Vespasiano memorat Tacitus in quarto Historiarum libro, ipsius ope, absque ullis humanis remediis, cinco reluxisse diem. Tum ut huic narrationi sidem conciliet, haec addit: Vtrumque qui interfuere nunc quo- e me or'nt, postquam nullum mendacio pretium. Miracula ab imperatore Hadriano edita recenset in ejus
Vita Spartianus ; ab AEscul pi' vero vetus inscriptio Romana, quae a Lipso baronioque edita est. & Fl. Vopiscus in D. Aureliano tradit Apollonium Thyanaeum reddidisse vit in mortui . Denique veterum libri pleni sunt istiusmodi narrationibus. Videndus Liviu lib. i. Dionysius Halicarnasseus lib. vii. Plutarchu in Vita
Coriolani cap. x r. Macrobius lib. I. Saturnal. cap. XLactantius lib. I. cap. vi I. divinarum institutionum,& alij. Scio Baronium elevare i storum prodigiorum fidem. neque id sane injuria. Absit enim ut quis in animum inducat haec vere fieri potuisse a viris Deum verum nescientibus. Sed si quis neque paganus, neque rursum Christianus, sed qui vacuus religione atque asse ribus humanis . serio discuteret hujuscemodi narrationes , is homo fortassis eandem fidem adhiberet histo- , Iiis Gentilium ac Christi norum. Cur enim potior apud illum auctoritas Christi, quam Iovis Ac ne quis oc- clamet me longius progredi quam oporteat, neminemque esse posse qui tot tantaque Christianorum miracula, quae passim leguntur, evenisse neget, adferam testimonium Iosephi Albonis Iudaei ex disputatione contra Christianos, quam Gilbertus Genebrardus Latine Vertit. Sic ergo loquitur Iudaeus ille : Demonstratio vera ei posita est in continuatione sinorum, uti perpetuabantur in Israele, cum insua ipsorum regione degerent; quam non reperias apud eos qui religioni Christiana autIsmaelic deditisunt. Nam & Gentiles miracula sua vera esse contendunt, ut vidimus apud Tacitum. Et Caecilius apud Minucium Felicem defendens religio'em paganorum, haec inter alia ait: Etiam per quietem deos viaemus, nu-ή-U . Inoscimηs, qκos impie per diem nesamus, nolun.
329쪽
mus, peieramus. Et paulo antea dixerat, ope deorum quibus Romana civitas protegitur, dari cautelam peri culis, morbis medelam ,stem aspictis, opem miseris. Porro , quid de haereticis dicemus, qui fidem suam miraculis quoque confirmatam volunt Z Constat enim ex Tertulliano Montanum novam suam disciplinam Paracleto& revelationibus tribuisse, & ex Augustino Donatistas ad statuendum errorem de baptismo suum visiones Mostenta jactasse. Ac memorat Sulpitius Severus, Vale tem, hominem Arrianissimum, si ita loqui liceat, cum Constantio Imperatori. nuntiaret victoriam de Magnentio partam apud Morsiam, angelum hujusce rei nuntium sibi sui sie dicere ausum, ut reverentiam sui adderet, securum de facilitate credentis. Quin & in epistola cxxxv. Bonifacij Moguntini legimus Adalbertum impostorem & haereticum miraculis quoque apud secta tores suos inclaruisse, ipsosque gravem adversus Boni facium querelam excitasse, quod eis abstraxisset Cirtutum factorem, ct signorum o stensorem. Miracula ergo, ut ad id redeamus unde digressi sumus, non sunt semper signa certissima sanctae vitae , quandoquidem & viri quoque mali prodigiis inclarescere possunt, immo inclaruerunt , ut docet Agobardus. Sed insignis est in eam rem Iocus B. Gregorij Papae ex homilia X X I X. in Evangelia : Nam corporalia illa miracula, inquit, ostendunt aliquando sanctitatem, non autem faciunt. HAc vero spiritalia qua aguntur in mente , Cirtutem vita non ostendu i , sed faciunt. Illa habere se mali possunt. Istis autem perfrui nisi boni non possunt. Unde de quibusdam Veritas
dieite Multi mihi dicans in die illa. Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, ct in nomine tuo δε- monia ejecimus, ct in nomine tuo virtutes multas feeiamus 3 Et tunc confitebor illis, quia non novi vos. Discediten me omnes qui operamini iniquitatem. Nolite ergo, fratres carissimi, amare signa, qua possunt cum reprobis haberi communia; sed hae qua modo diximus, caritatis a que pietatis miracuIa amare r qua tanto securiora sunt, quanto ct occulta. Audiamus nunc clarissimum Gallica nae Ecclesiae sidus, Karolum Magnum , sententiae B. Gregorij subscribentem. Sic enim loquitur in Capit Iari de non adorandis imaginibus lib. III. cap. XXV. Multa etenim 'ns, multoque miracula, per angelos re
330쪽
fugas, vel etiam per eorum sequaces fiunt: qui dum sint spiritales potentia , , ut ita dixerim ,spiritales nequιtia . o prophetias infelicibus quibusque impertiunt , o, mirtutes multas per suos satellites faciunt. de quibus erunt ilii qui
dicturi sunt: Domine, Domine, nonue in nomine tuo pro phetavimus, ct in nomine tuo daemonia ejecimus, o, in nomine tuo mirtutes multas fecimus 3 Quibus aeternus arbiter
dicturus est, Nescio vos. Quia igitur nn a plerunque diabolico instinctu ni, ideo oentis imus Gregorius sancta Romana Ecclesia antistes dixit: Nolite, statres mei, amare signa qua possunt cum reprobis haberi communia. Sancti simus quoque Augustinus a damonibus miracula feri,s- milia miraculis qua sunt per sanctos serυos Dei, his verbis
testatur. Ait enim: Non oportet moveri cum magicis artibus mιracula fiunt plerunque similia miraculis qua fiunt persandrosservos Dei o c. Vetus auctor incognitus, quem penes me habeo manuscriptum : Signa O, prodigia ses nitates etiam peccatores in nomine Domini facere ab ipso Deo didicimus. Et cum alios hac prasumptione juvent, sibi per ambitionem humana gloria nocent; quia gloriantur in dato falso , non meritis debito. Signis O, prodigiis clarum
posse fieri Christianum, non tamensanctum, si intem ratis se asperis moribus agat; temperatis autem is placidis moribus, etiam absque norum efficacia, ct sanctum o perfectum is Dei hominem feri recte credimus. Petrus D miani in capite x v III. libri qui appellatur Gratissimus: Luid mirum, inquit , si per malos ministros omni potens Deus in Ecclesa sua propagari ossicium sacerdotalo
permittat, cum per eosdem etiam virtutum signa frequenter exhibent. non videlicet ob religiosa mitra meritum, sed propter acceptum sacerdotalis msterj sacramentum. De nique valde considerandum est quod ait Augustinus, desiisse jam aevo suo miracula, quod necessaria non essent, quae tamen necessaria fuerant in initio Christianisiui. Haec sunt enim verba Augustini in capite x x v. libri de vera religione : Sed accepimm majores nostros eo gradu fidei, quo a temporalibus ad: aterna conscenditur, visibi, Ita miracula, non enim alitir potuerunt , secutor esse: per
quos id actum e st, ut necessaria non essent posteris. Cum enim Ecclesia Catholica per totum orbem di suo atque fundata sit, nec miracula illa in nostra tempora durare remissa Dnt, ne animi sempιν visibilia quἀreret,