Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis

발행: 1665년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

381쪽

Regiminis.

LIber me in alijseditionibus, praeter istam Agobariadi ad Ludovicum Imperatorem epistolam , complectebatur etiam epistolam Gregorij I V. ad Episcopos regni Francorum , & librum apologeticum pro filiis ejusdem Ludovici. Verum & res ipsa & vetusti e

dicis auctoritas suaserunt ut haec tria distingueremus Nam certum est epistolam ad Ludovicum scriptam terminari in his verbis, Hujus rei nisus merita vestra adoropinquare faciat apostolicis meritis. Tum sequi debuit, sed non in eodem libro, epistola seu verius fragmentum epistolae Gregorij I V. ad Episcopos partis Ludovici: quae vel ob hoc ipsum in eodem fasciculo alligari non debuit, quod nulla illius mentio extet in epistola ad Ludovicum. Liber demum apologeticus proculdubio ab utraque epistola disjungi debuit. Nam nihil aliud est quam liber in publicum emissus , ac per omnes ubique

provincias , ut patet, Vulgatus, ad probandum justas fuisse causas quibus moti Lotharius fratresque ejus arma adversus patrem moverunt. id quod nos hodie Gallica lingua vocaremus Vn Manifeste. Et, quod jugulum petit, tres illae lucubrationes disjunctae ac divis e sunt in codice regio ; incipiuntque omnes a majuscula litatera , ut solent initia librorum. Verum quia posteriores Agobardi lucubrationes nullum titulum habent in vel 11 codice, amanuensis, ad cujus fidem prodiit editio Minonica , putavit haec conjungi debere. Ceterum, istius quoque libelli titulus nullus erat in veteri codice. Itaque retinuimus eum quem Massonus fecit,non aliam tamen ob causam , quam quia jam obtinuit ut eo titulo laudetur ab eruditis. C A P. I. COMMOTION Es Hvrvs TEMPORis J id est, bella & dissensiones quae in regno Francorum erant anno DCCCXXVIII. ob divisionem Ludovici filio-riurique ejus, ceu antea diximus.

382쪽

CAP. II. CuIus REVERENTIAE DEBITOR EsJ Ludovicum instruit Agobardus de reverentia quae Sedi Apostolicae debetur. Verum necessaria fortassis non erat haec Agobardi opera. Nemo enim, arbitror, in tota Gallia hactenus fuit, eorum nimirum qui comitiunione Sedi Apostolicae juncti suerunt, qui non existimaverit magnam SediAeostolicae deberi reverentiam. tertE,revoΑgobardi, Episcopi ex synodo Parisiensi scribentes anno Dcccxxiv. ad Ludovicum & Lotharium Imperatores , ita loquuntur : Nos his qui in sacra sede beati Petri Apostoli resident, dignam honoris reverentiam jura tribuendam non dubitamus. PELAGI vs PAPA J hujus nominis primus. Epistola autem illa data est ad Episcopos Tusciae, extatque in tomis Conciliorum. CVM FAMULO Tvo PAPA Nos TROIVetus est in Ecclesia consuetudo , ut Episcopi cathol ci , praecipuὶ vero Romanus, inter mysteria nominentur, ut inde constet fidelibus Pontifices eii e junctos communione cum Sede Apostolica. Istud obsequium ab Episcopis illis praetermissum conquerebatur Pelagius, demerito conquerebatur. Boni enim Episcopi est impatienter serre , si quis in Ecclesia Dei schisma ac divino nem facere tentet. Manifestum autem schismatis argumentum cst, cum quis se communioni subtrahit Aposto licae Sedis ; a qua in omnes Venerandae communionis j xa dimanant, ut loquuntur Patres Concilij Aquileiensis in epistola ad Gratianum Imperatorem scripta.

S E D I B. J Quoniam in Notis ad Lupum Ferrariensem polliciti sumus plura nos ad Agobardum dicturos de dignitate & auctoritate sedium apostolicarum, res postulare videtur ut fidem nostram liberemus; praesertim cunius haec tanti momenti sit, ut vix ulla dignior esse vi deatur quae piorum ac eruditorum lectorum oculos men-tὀsque occupet. Ecclesias igitur apostolicas, illas dico , secundum Augustinum, quae apostolicas sedes habere Mepistolas accipere meruerunt ; id est, quae & ab Apost lis sundatae sunt, & scriptae extant ad illas epistolae Ap stolorum. Plures illae numero fuere, ut Corinthiensis in

Achaia, Thessalonicensis de Philippensis in Macedo-

. nia,

383쪽

vla, Ephesina in Asia, Romana in Italia. Has enim

Apostolicas Ecclesias enumerat Tertullianus in libro de prς scriptione haereticorum. Praeter illas vero , Alexandrinam quoque & Antiochenam inter apostolicas recenset Gelasius in Decreto de libris canonicis. Neque

dubium est quin & ipta fuerint apostolicae. in quem

numerum etiam veniunt Hierosolymitana & Ancyra-

na, ac etiam Colostensis in Phrygia majori. Ac fan. tanti momenti visa est veteribus dignitas illarum Ecclesiarum , ut nihil grave in Ecclesia decerni posse putarent extra conscientiam Eriscoporum sedibus illis pro sidentium , praesertim vero Romani, Alexandrini, &Antiocheni, eumque haereticum ac schismaticum judicarent qui Ecclesiis illis communione junctus non esset. Hinc factum ut quum Orientis Concilia inconsulto Epistopo Romano damnassent Athanasium Episcopum Alexandrinum & Marcellum Ancyranum, Iulius Objurgatoriam ad eos epistolam miserit, conquerens de hoc agendi modo , judiciumque irritum esse contendens. Episcopos enim illos non esse vulgarium Ecclesiarum

Episcopos, sed earum Ecclesiarum quas ipsi Apostoli suamet opera ad fidem instruxerant. Itaque Athanasib dc Marcelli causam judicari non potuisse inconsulto se ac Romana synodo; sed necessarium ante omnia fuisse scrubi de ea re ad Occidentales, ut communi dein omnium consensu componi postent magnae Ecclesiae. Hunc enim esse verum ac genuinum sensum epistolae Iulii ad Orien tales ostendit Marca. Praerogativam illam Ecclesiarum apostolicarum agnoscit etiam, Augustinus in ep stola: CLXo. ubi agens de Caeciliano Carthaginiensi Episcopo ejusque collegis, ad versus quos , tamenetsi ab sentes , sy nodus Donatistarum protulerat sententiam damnationis , ait judicium hoc este irritum, Episcopbiaque illos posse causam suam reservare judicio aliorum collegarum , praesertim vero eorum qui praesidebant Ecclesiis apostolicis; adeoque tutum esse Caecilianum ab in sinis inimicorum suorum, quandoquidem communione junctus erat Ecclesiae Romanae , & aliis Ecclesiis . unde Evangelij fides fluxerat , id est , apostolicis. Haec

rursum Marca. Nam lubenter ejus auctora te utimur, neminem honore suo fraudantes , multo minus illum,

cui me tantum debere semper & ubique profiteor, quam

384쪽

tum deberi homini potest ab homine istarum rerum studioso. Sed & Pelagius quoque X. Papa Romanus in epistola ad V lerianum Patricium, cum ageret adversus Aquileientem & Mediolanensem Episcopos, in causis Ecclesiae generalibus fedi suae nihil speciale reservat, nisi quatenus una est ex sedibus apostolicis : adeo ut si

quod dubium oriatur adversus constituta synodorum universalium, recurrendtun esse dicat ad sedes apostoli cas pro recipienda ratione. Sed quotieni, inquit, aliqua de unimersali synodo aliquibus dubitatio nascitur, ad recipiendam de eo quod non intelligunt rationem, aut sponta

hi qui salutem anima sua desiderant ad apostolicas sedes

pro recipienda ratione conveniant oec. Tum paulo post addit, eum citra controversiam esse schismaticum, qui

ab apostolicis sedibus est divisus : Quisquis ergo ab apo stolicis ditibus e' sedibus, in schismate eum esse non dubium est , ct contra universalem Ecclesiam altare conatur erigere. Ex his ergo constat magnam fuisse olim digni talem & auctoritatem Ecclesiarum apostolicarum. Nec

immerito ; cum , ut post Augustinum Pelagius Papa d cet , fundamentum Ecclesiae sit in apostolicis sedibus Eam porro ob auctoritatem Eutyches in synodo Constantinopolitana damnatus a Flaviario an . c D X L v I I I.

provocavit quidem ad synodum Romanam , sed non 1 olam. Nam appellavit etiam sy nodos Alexandrinam , Hierosolymitanam, & Thessalonicensem ; ut egregi. probatum est in libro v II. De Concordia Sacerdoti,& Imperij cap. vi. Sed tamen Romana Ecclesia seni per praelata est reliquis Ecclesiis apostolicis, quod eam Petrus & Paulus sanguine suo consecraverint, & apud Romam Chuisti martyrio fuerint consecrati. Eadem ob hoc ipsum dicta est per antonomasiam Sedes Apost

lica, etiam veteribus. Praecipue vero patreSOccident

lis Ecclesit, quum Sedem A postolicam simpliciter dicunt , Romanam seni per intelligunt, quod ea sola apo stolica esset in Occidente. Neque tamen propterea as sentior Illustiissimo Cardinali Baronio, qui Turinen sem ac Burdegalensem Ecclesias, quae apud Gregorium Turonensem libro quarto cap. xx v I. ubi de Concilio Santonensi agitur, quod anno D LXVI. habitum

est ὶ vocantu: Sedes apostolicae , ob hoc dictas putat apostolicas, non qudd ab Apostolis fuerint institutae,

385쪽

NOTAE AD AGOBARDVM. iis sed quod eisdem ab Apostolica sede Petri concessa per Pallium apostolica linesset auctoritas, Respexit videlicet Ba- Ionius ad mores posteriorum seculorum. Nam postea persuasum fuit Pallii honorem decretum suille Metropolitanis , propter apostolicam vicem, id est , ut ex concessione Pallij intelligerent Metropolitani vicarios ieesse Sedis Apostolicae , ut ex Rhabano Marca observavit. Sed istud valere non potuit tempore istius synodi Santonensis, quo nondum quisquam Episcoporum Gallicanorum , si Arelatensem excipias, Pallium ab Epis

copo Romano acceperat. Conturbasset profecto Baronius, s probare coadius suiset inlisum illud ante haec tempora fuisse ad Archiepiscopos Turonentem ac Bur- degalensem. Sed ideo dictae sunt apostolicae, quod per illas tempestates Ecclesiae omnes cpiscopales dicerentur apostolicae, juxta observationem Tertulli ni, quod si-dem suam ab apostolica illa prima sede accepi sient quam Apostoli fundaverant. Vnde cum vides Ruricium Lemovicensem Episcopum a Fausto Reiensi dici apostolica sede digni stimum , intelligere non debes Roma nam , sed Lemovicensem , cui dignissime pr sidebat Ruricius, ideo sede illa dignissimus. Vide porro Notas

nostras ad Vincentium Lirinensem.

C A P. III.

PER v IcARI os suos J id est, per Romanos Pontifices, qui frequenter vocantur Vicarij Apostolicae Sedis. Gelasius Papa in epistola ad Anastasium Augi stum : Et qualiscunque Apostolica sedis vicarius, quo cunque plena fidei catholica deesse comperero, pro meo modulo suggestionibus opportunis supplere contendo. Ite Symmachus in Apologetico ad eundem Anastasium : Vbi te, rerum humanarum princeps, qualiscunque Sedis Aposto-Lca Vicarim contestari voce non desino O c. Episcopi in

synodo Romana congregati anno DCCC. in causa Leonis Papae : Nos sedem Apostolicam, qua est caput omnium Dei Ecclesiarum , judicare non audemus. Nam ab ipsa nos omnes is Vicariosuo judicamur. Et alibi pluries. Sic vocantur etiam Vicari j B. Petri, & Vicari) Apostolo rum Petri & Pauli; ut alibi pluribus dictiam est a no bis. Quin & Cyprianus in epistola Lxvii. Stephanum Papam vocat vicarium & lhccei rem Corneli j Lucij-que Pontificum Romanorum.

386쪽

C A P. IV. GRetoo RIvs PAPA I hujus nominis qnarius,

qui tum in Galilam cum Lothario venerat, in egus partes transgressus contra patrem , uti dicemus infra. Pvo NATUS ET REPULSUS RECEDET JEVenisse id quod ominabatur hoc loco Agobardus patet ex Hincinaro, qui sic loquitur in epistola x L i. ad Hadrianum II. serapta: Et quomodo Gregorim Dbreptin cum Lothario patre suo repugnante in Franciam venit, pax postea in Francia ut antea non fuit, ct ipse Papa cum tali honore sicut decuerat, , sui antecusores fecerunt, Ro

Non quod approbatio Romani Pontificis esset necesiaria , sed quia Paschalis Papa id valde cupibi ε, ut supra diximus in Notis ad epistolam flebilem. Apos Toxic IJ id est, Romani Pontificis, quitum erat Gregorius quartus. Nam per cas tempestates

haec appellatio soli Romano Pontifici competebat. Olim tamen singuli Episcopi dicebantur Apostolici,

ob eam videlicet causam, quod successores Apostolorum cum essent, sedes suas apostolicis praediti virtutibus regebant ; ut verbis Iuliani Pomeri) utamur in capite xxv. libri primi de vita contemplativa. tum etiam quia cum omnes sedes vocarentur apostolicae, consequens erat ut praesidentes dicerentur apostolici. Deinde

vero paulatim titulus ille ademptus simplicibus Episcopis, peculiaris factus est Metropolitanorum. Tandem& his quoque demptus est, totaque hujus nominis di gnitas in Episcopum Romanum transfusa. Itaque jam tb aliquot ieculis solus ille vocatur Apostolicus. EPistola ista , seu verius fragmentum epistoIae, magni momenti est ; de quo primum tempore in publicum prodijt, exercuit industriam doctorum virorum.

Massonus lati E, qui primus illam edidit, scriptam pu-C A P V. AD EPISTOLAM

GREGORII I n

387쪽

NOTAE AD AGOBARDVM. Ii

invit ab Agobardo , quem Primatem Aquitaniae vocat,

adverssis Eriscopos partis Ludovici. Goldastus ijsdem vestigiis insistens, hunc ei titulum secit: Rescriptum ad .pistolam θnodalam Episcoporum Francorum ex Germania o Gallia congregatorum pro ea a Ludomici Pij Imperatoris. Tandem divini ingeni, vir, Petrus de Marca Archiepiscopus Parisiensis , deprehendit epistolam illam esse . non Agobardi, sed Gregorij I V. Romani Pontificis. quod probavit tot arguimentis , ut valde lusciosus

sit oportet qui lucem veritatis heic non videat. Ea de caula nos titulum illi epistola: sic fecimus : Epistola Gregorij I V. Papa ad Episcopos regni Francorum. Eam porro, 'cum multis in locis esset corrupta, diligenter ac fideliter emendavimus ad fidem codicis manu scripti. FRATREM J cx veteri more, cujus retinentissimus est Cyprianus. nec aliter Concilia Africae, aut ipse Augustinus. Sed vetustiora erant exempla, quam ut his ce temporibus potuerint esse valida. Baronius porro ad annum CD XIX. loquens de libris Augustini adversus Iulianum agnoscit morem illum qui antiquitus obtinebat, ut singuli Episcopi Romanum appellarent se trem , nihil detrahere de dignitate ac majestate ejus. Et omnino mihi placet Erasini observatio, qui in Commentario ad epistolam Cypriani ad Antonianum suspicatur fratris cognomen heic non arguere dignitatis aequalitatem, sed societatem communionis LAE TARI Vos DICIT Is J Ita omnino codex

vetus. Sed quoniam vox latari sic scripta est D la&ari l

existimavit amanuensis omissam fuisse aliquam lite ratia, & pro latari legendum esse lamentari, quemadmodum habet editio Massoni. Necessariam porro esse hanc emendationem patet ex ijs quae infra ait Grogo-1ius : Deinde, postquam dixistis mos Ialatos esse de adve tu nostro o c. Rursum paulo post editio Massoni habebat , Principi scilicet; ubiems futurum. nullo sensu. Rectius itaque codex regius, in quo scriptum diserte est

profuturum. OCCURSUM V. N. N. NEGANDUM J Moris

quippe tum erat, ut quoties Romanus Ponti sex ad Comitatum veniebat, Episcopi Francorum ei obviam procederent,honoriS causa. Verum quia Gregorius non venieb*t ut hospes, sed ut hostis, adebque absque confe*

388쪽

su Ludovici, prohibiti sivit a Principe, ne obsequio iIlo officioque destingerentur erga Pontificem. Vnde αpostea Romam reversus est inglorius, & non cum tali honore sicut antecessorcs sui fecerant ; ut admonuit

EX COMMVNICATIONEM J Ea tum fama erat, venire Gregorium, ut tam Ludovicum quam Episco pos ci faventes excommunicaret, nisi prompta obedientia implerent mandata ejus. Sed invehit Gregorius Epis copos haud ignavos , suique gradus memores. Itaque palam edixerunt, irritam sore eam excommunicatio ncm, & in auctorem recasuram. Insignis est ea de re locus, a varis doctis iape laudatus, in vita Ludovici Pi j, in qua sic scriptum est : Quum mero rumor quequaque dissi res fereret de ceteris quod merum erat, de Papa vero Romano, quod ideo adesset, ut tam Impratorem qu m Episcopos excommunicationis vinculis irratire vellet,s qui inobedientes essent sua filior mque Imperatoris voluntati ; parum quid subripuit Episcopis Imperatoris p

sumptio audacia , asserentibus nullo modo se velti ejus voluntati succumbere; sedsi excommunicaturus adveniret, excommunicatuta abiret, quum aliterse habeat antiquorum canonum auctoritas. Recte profecto. Nam cX- communicatio illa caritura erat omni ratione, inaniocsntra rationem fassa fuisset. MINORATIONgM J In editione Massoni legitur Domini rationem, nullo, ut arbitror, sensu. Codcx regius habet diminurationem. ex quo veram lectionem nos consecimus. quam tamen si quis non probat, pro minorationem reponere potest diminutionem. Alterutrum enim legi nccesse est. MANENTE APos T. sp D. HONORE J Iamrum ergo distinguebant inter sedem & sedentem , id est, intor Cathedram I 'manam, & Pontificem huic sedipi fidentem. Neque nova est haec distinctio. Illius enim manifesta claraque indicia extant apud Leonem Magnum in epistola Liri. Aliud enim seu At sedes , aliud pras dentes. Item in epistola Lxir. Etsi enim diversa nonnunquam sunt morita Prasutam, tamen iura permanent sedium. Ita sentiebant Episcopi in synodo Parisiens congregati anno DCC cxxiv. Scribentes enim ad Ludovicum & Lotharium Imperatores, loquentosque

389쪽

de Romano Pontifice, quem fama erat favere eorum

opinioni qui adorandas putabant imagines, aiunt: Credi mussanὲ, quia quanquam aliqua ex parte superstitiosam sibi consiuetudinem forte vindicare velint, nullatenus tamen ab eadem sede aliter quam au toritas ct υeritas se habet, mandare in aliquam partem prasumet. Verebitur si quidem potestatem vestram , ΑvCTORITATEMsr Dis , ct testimonia veritatis. Auxilius , qui stibFormoso Papa floruit, libro I i. de ejus ordinationibus cap. X v III. Aliud sunt Pontificales sedes, allia pras7- dentes. Discrimen illud agnovit etiam Baronitas in causa Marcellini Papae; dum ait lapsum ejus, quantumlibet evenisse putetur,nul lum praejudicium afferre catholicae veritati; adfertque locum Tertulliani, ex libro depraescriptione haereticorum, ubi sic scriptum est : Expersonis probamus fidem , an ex fide personas Quae Baronij

scriptio absurda vanaque esset, nisi constaret jura sedium permanere, tametsi interdum diversa sint merita praesidentium, id est , nisi sedes distingueretur a sedente in ea. Hinc Ferrerius Francorum Regis in Tridentina synodo Legatus, conquerens de Pio IV. Papa, dignitatem tamen & auctoritatem Romanae sedis disjungit a Pio.. Haec sunt ejus, verba : Sedem Apostolicam , Summum Pontificem, sanctam Romanam Ecclesiam, pro cu-jus dignitate augenda majores nostri sanguinem fuderunt, ct adhue hodie in Gallia acriter pugnatur, veneramur, reeteremur, sussicimus , maximis ad calum laudibus erimus. Pij autem quarti imperium detrectamus, gumcunque sint ejus judicia ct sententias reiicimus, restui

mus , er eoutemnimus.

SINE CRIMINE DvNTAXAT J Ita omnino vetus codex. Pro quo Massonus sic edidit: exhonoratur sine crimine, dum taxatur. cathedra ejus ctc. Sed praeterquam quod audacia illa Massoni in re tanti momenti tolerari non potest, manifestum est sensum etiam ipsum auctoris repugnare huic emendationi. Ludit enim auctor epistolae in vocibus honoraris & honorata. Ait enim

Nullo enim modo fieri potest, ut si is qui locum B. Petri te

net, exhonoratur, cathedra eius honorata permaneat. Sed

addit hanc clausulam, quae est magni momenti, sine crimine duntaxa ac si diceret prasertim quando sine crimine est is qui exhonoratur. Nam etiamsi malus esset Ponti-

390쪽

reX, nonoranda tamen sena per est Cath Ara Ar

anicias Pontificatus seu fecisse Ludovico sponsionem fi-l , interposito etiam jurejurando. Neque vero id ne- at PontifeX , neque fatetur verum esse. Sed nos osten- rura mox sumus valde probabile esse id factum a Gre Do. Hunc porro locum male de Agobardo interpretatur vir alioqui eruditissimus, Franei seu, Titulum v I. De eliditione is electi puto

riat complectebatur , ut intelligerent Episcopi se jure-

Iuni ut prosperetur inhuq a res, Domini is i iam n aemμntur. Vter bi videtur , an qui ad nutum errones ministrat culpas, an quiperniciosas digit volupta-

e , itemque in editione Massioni, se ut m est Tu

, G regoriuS: Uo enim commutatio I am

'pwituros se ne quid agat in suis dioecesibus si se at

gnum est, quod etiam dicere palam & apertE au-

SEARCH

MENU NAVIGATION