Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis

발행: 1665년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

co Er Is TOLA GREGORII IV.,, Credendum est omnino, quoniam in discordia- rum amatoribus victrix est cupiditas, victa con- ,, tinentia. Illud vero quod minari vos cognosciis mus periculum gradus, quis explicare poterit ,, quantum sit absurdum, quantumque inconve- δε niens & stultum ; cum vestra comminatio non

,, sit propter crimen, homicidium scilicet, sacri-M legium, aut furtum, vel aliquid hujusmodi; sedis nisi ita venerimus, sicut ipsi vultis . cui rei in aris gumento adiungitis juramentum; & non recoris damini erubescentes , quia perjuri pejeratum is degradare non possunt, etiam si essem. Deniquo ,, Vos non me scitis esse pejeratum. De vobis au - ,3 tem nemo qui dubitet hoc esse. In hac re m ,, mor esse debuerat sollertia vestra, quia quicun-,ν que cloacam commovet, quanto amplius co D moverit, tanto ampliorem foetorem exhalari,, facit. Quod autem de sequentibus me fratribus is & coepiscopis similiter promittitis agendum, ,, & additis, inretractabiliter ; miranda in hoc praeis sumptio vestra cognoscitur. Numquid quod in is parte agitur, retractari apud universitatem nonis poterit Z Numquid quod apud homines a rectiis tudine deviantes agitur, apud meliores, recti,, videlicet tenaces , retractari non debet 3 aut

is quod in praesenti malitiose judicatur, Dei judi-- cio retractandum non erit 3 Quod vestrae minan,, continent, nunquam adhuc ab initio Ecclesiaris factum est. Nam etiam si ego fuissem perjurus; ,, aptandum vobis erat illud evangelicum: Neque is tu times Deum, cism in eadem damnatione sis t

72쪽

apologeticus pro filiis Ludovici Pij

Imperatoris advenus patrem. 1. A Vo1TE haec omnes mentes, audiat terra

L& plenitudo ejus a solis ortu & occasu, ab aquilone,& mari; & sciant & recogitent pariter Domni & Imperatoris Hludovvici filios juste fuisse & esse indignatos, & bene sentire &intendere ad expurgandum paternum Palatium a sordibus facinorum & iniquis factionibus, dc regnum ab amarissimis & tumultuosis inquieta tudinibus ; tantum ut inter eos germana fides& fraterna sinceritas Deo digna Sc omni fideli

populo beneplacita persistat, & inviolabiliter

perseveret.

II. Igitur clim praedictus Domnus & Imperator quietus esset in domo, & florens in Palatio suo, cum adhuc juvenem conjugem sub sui reverentia custodiret, dc secundiam Apostolum, uxorium debitum illi persolveret , in processu verb dierum cum coepissent haec primum tepescere, deinde frigescere , ac per hoc & m lier resolvi in lasciviam, cessantibus licitis conversa immo adversa ad inlicita, adscivit sibimet aptas personas ad perpetranda turpia, & primum latenter, deinde impudenter. Cognoverunt autem hoc initio pauci, deinde plures ; ad postremum autem multitudo Palatij, & regni,

ac finium terrae. quam rem inridebant minores, dolebant majores, omnes autem clari v.i im

73쪽

S. Aco BARDI LIBI R. tolerandum judicantes. Concitati itaque sunt spiritus filiorum Imperatoris rationabili zelo, videntes maculatum stratum paternum, sordi datum Palatium,confusum regnum, & obscur tum nomen Francorum, quod hactenus clarum suerat in toto orbe. Et surgentes singuli uno de pio consensu in emundatione scelerum, convenerunt simul ; & aliis comprehensis, aliis esti gatis , auctrice vero malorum exclusa a Palatio, inclusa custodiae , mutato habitu regali, induto habitu sanctimoniali, reddiderunt patrem quieti Sc aliquantulae honestati. Cumque per nimiam filiorum remissionem bene acta dissolverentur, per carnalium blandimenta & cupidorum scelestos favores, atque indecoras adulationes , iterum mulier, tanquam legitima Domina , revocata est in Palatium, & praelata Coi siliis de Consiliariis ; cujus instigationibus mutata est mens rectoris ,& coepit duris cornibus ventilare filios ,& conturbare populos. Sicquρ factum est inauditum antea mortalibus, ut non tam persecuti injuste sustinerent persecutiones, quam persecutores inviti Sc coacti exercerent, dc non solum exercerent , sed Sc sustinerent, dum violentissime in diversa Sc contraria auramenta compelluntur.

III. Adtendite, δc videte si factum est unquam hujusmodi. Iuratum est ergo Imperatori seniori, dc eodem jubente iidem ipsi juraverunt Imperatori juniori ; dc iterum ipso faciente, aliqui ex ipsis juraverunt Regi fratri, δc ad postremum pene omnes compulsi sunt jurare puero. Et neil nansit. Sed quasi nihil li

exorta sunt juramenta.

74쪽

Numquid super his non visitabo , dicit Pominus 3 & inulta remanebit despectio Dei, & pollu o nominis ejus Z sicut scriptum est : Non Gest. ly. pejerabis , nec pollues nomen Domini Q ei tui. Ecce,patefactis abyssis stultitiarum,ad quid perventum est Z Cum enim deberent exercitus mitti adversus exteras gentes, & ipse Imperator adversus barbaras nationes dimicare, ut eas fidei subjugaret ad dilatandum terminum regni fidelium ; Sic namque orat universalis Ecclesia insolemnibus illis orationibus, diebus Passionis Dominicae, pro Imperatoribus : Us weus illis subjectas faciat barbaras nationes. ὶ

nunc c contrario Omne regnum cum extremita

tibus suis conglobatur in unum in medio sui, diversa tamen intentione, dum alij parantur ad intestina viscera disrumpenda , alij ad pacandam, si fieri potest, injustissimam discordiam. qui omnes pia mente perpendere debuerant quod dicitur in pr dictis orationibus, ubi si cerdos admonet, dicens: Oremus 2pro Christianissimo Imperatore nostro, ut Deus 2 Dominus noster subditas illi faciat omnes barbaras notiones , ad noIrram perpetuam pacem. Domus ergo Dei, quae est Ecclesia Dei vivi, columna t. πι-- δῆ& firmamentum veritatis , orat ut Christianis simo Imperatori barbari subiciantur , non ut subjecti conturbentur & barbarigentur. Neque enim Christianissimi Imperatoris est subjectos exturbare, & unitos dividere. IV. O Domine Deus coeli ac terrae, cur pe

misisti fidelissimum &Christianissimum servum

tuum Imperatorem nostrum in tantam devenire negligentiam, ut videre nolit quibus malis

75쪽

c s. Aco BARDI LIBER circumdatus siti Diligit enim odientes se,& odit

diligentes se. Quid si verum est quod plerique,

qui subtilius intelligere videntur, assirmant; quod scilicet sint aliqui in latere ejus, qui inhianter expectant exterminium filiorum ejus ZQuod si viderint, conlatum habent inter se ut in Imperatorem mittant manum , & dispertiant sibi regnum. Hoc utrum verum sit, ipsi norunt. Multi tamen sunt, qui non ambigunt cillos, de quibus dicitur , ita incumbere regno, P tanquam parieti inclinato, & maceriae impulsae Unde constat, quia nisi Deus subvenerit, aut

exteris dabitur regnum , aut in multos tyranDOS

dispertietur, aut forsitan Antichristo, cui praeparabitur. quod in hoc assimilatur : quoniami Imperator , qui adversus barbarorum Reges sella justa disponere debuerat, adversus dilectores sui filios injusta agere parat. V. Dicunt etiam aliqui quod Domina Pala iij senioris, extra illa quae de ejus occultis M. non occultis dicuntur, ludat pueriliter,spectan tibus etiam aliquibus de ordine sacerdotali, M.

plerisque conludentibus, qui secundum formam quam Apostolus scribit de eligendis Epi- T i shopis , dicens , Domui suae bene praepositμm in f lios habentem subditos cum omni castitate; quia si quis domui sua prause nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit λ) praedicare debuerant dominae ludenti: Si qua Regina semetipsam regere non novit, quomodo de honestate Palatij curam habebit Z aut quomodo gubernacula regni diligenter exercet ὶ Reducere quoque ei ad memoriam debuerant quod supradictae sententiae congruenter aptari potest, quantum tamen ad

76쪽

APOLOGETIc Vs. Γ, fia exteriorem sensum pertinet, quod in alio loco sacra Scriptura dicit: e Mulier diligens , ω - Prov. Mna est viro suo ; oe putredo in ossibus ejus qua

Husione res dignas geriti. Et iterum: Tetita per- Prem. α'.stillantia in die frigoris oe litigiosa mulier comparantur. sui rei inet eam , quasi qui ventum teneat , ct oleum dextera sua evacuet. Sed forte dicturus est aliquis : Haec non est litigiosa, sed suavis, & blanda. Quibus verbis respondendum est, non esse majus litigium, quam boni patris bonos filios inritare, exacerbare, exhonorare ,& penitus a patre alienare velle. quae quia propter solam pulcritudinem a viro inos ficiose diligi fertur, inculcandum utrique fuerat quod iterum eadem Scriptura dicit: Fallax τ .viii. gratia, ct vana est pulcritudo. Mulier timens Dominum, ipsa laudabitum. VI. Nunc igitur omnes timentes & amantes Deum, Regem quoque & regnum, pacata societate, rebus mundi utentes , rebus divinis fruentes, omni conamine dare operam debent ut exprimatur vulnus iniquitatis, & obducatur cicatrix sanitatis, absque sanguinis effusione, absque strage interfectionis, absque amaritudine jurgiorum , absque turbulenta Se foetida commixtione spirituum immundorum. Vivere dicatur de Ecclesia hujus regni: Hae est domus si 'U 'Dei , ct porta coeli. Portae autem inferi non praeva- Matth. ic. Iebunt adversus eam. Et iterum: Pominus Deus

tuus in medio tui fortis, ipse salsabit. Gaudebis fuer te in latitia , silebit in dilectione tua , σexultabit super te in laude. Nugas , qui a lege

recesserant, congregabo, quia ex te erant 3 ut non

ultra habeas super eis opprobrium. O dicat omnis r. Panic. Tom. II. E

77쪽

popAlus, e gmen , omen , ct 'mnum Deo VII. Sicut veritas non est tantsim in dictis , sed de in factis, Sic enim Apostolus demonstrat, dicens: Veritatem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui en caput Christus. Et alius Apostolus: Filioli, non diligamus

verbo, nec bingua ,sed opere , ct veritate. Et iterum: Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, ct in tenebris ambulamus, mentimur, O non facimus veritatem.ὶ ita quoque mendacium non est tantummodo verborum, sed & facto

rum ; sicut in Apocalypsi loquitur Dominus , dicens : Non intrabit in eam haud dubium

quin civitatem coelestem in aliquid coinquinatum, ct faciens abominationem O mendacium. Et paulo post: Omnis qui amat 2 facit menda cium. Et Dominus in Evangelio de inventore omnium malorum ait : Ille homicida erat ab initio , ct in veritate non stetit. Si ergo illa veritas de qua & in psalmis cantamus: Prope esto

Domine, ct omnes viae tua veritas.) omnium ho minum mentes possideret, etiam sine rectoribus & principibus res mundi concordi societate pacatae nerent. Nunc autem quia ille qui in

veritate non stetit, contra veritatem agere nun-:

quam desistit,& dormientibus hominibus scandalorum etizania seminare non cessat, apta sibi corda satis inveniens, quae foveant & nutriant semina ejus ; redundat malum commotionis , quod quietem pacis & unitatis insano surore conturbet. Propter quod sollicite vigilandum est , & sagaciter agendum contra corruptores veritatis & paci , lingua & manu; ut aut cohibeantur , aut cQmprimantur.

78쪽

Apo Loc ET ICV s. 6 VIII. Commotio itaque hujus temporis de harum regionum, quae mira omnipotentis Dei suavitate & dulcedine sine conflictu armorum sedata est, non segniter memoranda est; sed debet corda fidelium in laudibus Dei & gratia rum actione alacriter succendere, & ad sollertiam cautela: llicita reddere. Quae commotio S conturbatio quale habuerit initium, vel originem, non est penitus reticendum. Igitur cilio Christianissimus & piissimus Imperator Domnus Hludovvicus bonae conjugis fide&moribus sibi congruentis consortium amisisset, ne-eesse fuit ut aliam sibi acciperet, quae ei posset esset adjutrix in regimine & gubernatione Palatij & regni. Sed occulto Dei judicio talis assumtapta est, quae licet in primis annis viri & domini tui virtute & potestate pressa, subdita fuerit, tamen in processu temporis talis inventa est , quae

magnorum fluctuum commotio , & contumbationis largus thesaurus esse posset; quae non solum plebes, ac populos, sive Principes, Verum etiam elegantissimos filios Imperatoris, etiam conjugatos , & gubernacula regnorum possidentes, astligeret, contristaret, & conturbaret, & pene attereret & exterminaret. Cum que talibus incrementis viderent hi quibus curae erat de statu & honore regni, ac tranquillitate pacis, & quiete populi, dehonestari Palatium , obscurari claritatem regni , & ad ignominiam deduci nomen regnantium , cceperunt queri, & murmurare, ac dolere, & deplorare. Inter haec concitati sunt spiritus virorum hon ratorum , & filiorum Regis ; & crescente con ludio, accedente etiam consilio, convenerunt

79쪽

S. Aco BARDI Lin εκ singuli de loco suo, & conjuncti ad Palativira,cngaverunt ministros sceleris; & Reginam , ii otius mali causa erat, excluserunt de domo & honore regni,& constituerunt in re trusionem exilii ε, ac deinceps quasi iam liberatum bonum patrem de laqueo ruinse, gaudebant se implesse quod inscriptum est : fice derisiorem, ct exibit cum eo jurgium , cellabuntque cause , ct contumelia. Hoc tam inreprehensibile factum de omni laude dignissimum cum complessent filii, redier at ad sua, restituto patre honori & gloriae suae . . IX. His ita transactis, Inimicus omnis boni auctorque omnis mali, qui non reliquerat corda possessa, sategit instaurare & redintegrare malum suum; & Regina quae mutato habitu regali putabatur perdurare ui habitu sanctimoniali, sicut ordo poscebat & rectitudo iudicii docebat) reducta est in Palatium, & a lumpta in consortium quasi legitima conluX , quod esse jam nullatenus poterat. Conlocata itaque turpiter & indecenter in fastigio regat, prius malum auxit, & multiplicavit. Ad quod

sonus filius quid agere debuit Z Numquid dissimulareὶ Numquid silere 3 Numquid quiescere λ Non ita placuit illi indormitabili oculo, qui custodit Istaei suum; sed suscitavit spiritus filiorum, & convenerunt iterum ad condendam recidivam malorum stirpem. Turiebant enim ne patri eveniret illud quod de quodam Rege Scriptura sancta loquitur, dicens: Igitur. non fuit alter talis ut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conoe αμ-Cρ j. tavit enim eum Iecabel uxo ua,s abominabιlud actus est.

80쪽

APOLOGETICV s. 6' X. Sed forte aliquis diversae voluntatis homo amovere nitatur haec verba Scripturae san -- ctae, tanquam inconvenientia, eo quod sequatur, in tantum, ut sequeretur idola Amorrhaeorum. Noverit quisquis ille est, non posse eva..cuari congruentiam eorun in hoc loco. Quoniam tempore legis in veteri populo idola & simulacra significabant omnes errores in novo populo, tempore videlicet Gratiar. Nam & ipse ordo horum verborum ita intelligendus est: Abominabilis factus est diversis cupiditatibus& inlecebris, ut etiam evidenter ad cultum rueret idolorum. Quisquis autem aliter hic sentire Vult, penset quaΙiter contradicat Apostolo dicenti : Et avaritiam, qua est simulacrorum se visus; & videat quam veraciter dictum sit: Radix omnium est cupiditas: quam quidam appetentes, erraverunt a fide. Si ergo cupiditas errare facit a fide , & avaritia simulacrorum est servitus ; quod malum remanet, quod non de radice cupiditatis oriatur 3 Propter quod fideliter colligendum est , omnes appetitores divitiarum , gloriar, dc honoris secularis, atque primatus , quam. non longe absint ab idolorum

cultura.

XI. Haec propterea dicimus, ut ostendamus mala & bona antiquorum, malis & bonis congruenter aptari, δί his qui errant in novo popu- Io. Et quanquam Achab concitante se uxore sua erraverit a fide,& ea auctrice perpetraverit fici nus illud de morte Naboth Iezrahelitae, correptus tamen ab Helia Propheta, non correctus, compulitas est agere poenitentiam . qua actione

ruenitentiae mala sibi imminentia disthlit, nun

SEARCH

MENU NAVIGATION