Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis

발행: 1665년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

o S. Acon ARDI LIBER

abstulit. Hoc si recte perpendatur, liquido de

monstrat, quantum noceant uxores malae viris

suis. Iehu autem, quem Dominus suscitavit in

Regem ad puniendam domum Achab & ejus

deceptricem uxorem, licet aeternam vitam non promeruerit, eo viod a peccatis Hieroboari non recesserit, quia studiose exercuit ultiones

Domini de Iezabel, & domum ejus quem ill concitaverat, concessiim est ei ut filii ejus usque ad quartam generationem regnarent. Post eum beatus quoque Ipiadas de sanctus Pontifex, quia Athaliam impiissimam interfici jussit, de Ioas in solio patris collocavit, & Hierusalem a sordibus & immunditiis purgavit, tali eum laude exornat Scriptura divina, dicens: Senuit autem Ioiada plenus dierum, er mortuus est cum centum triginta esset annorum , sepelieruntque eum in civitate Diavid cum Regibus, eo quod feci set bonum cum Israel, ct cum domo ejus. Ecce isto pius Saccrdos, & temporali & aeterna retri butione remuneratus est; Iehu autem xantum temporali. XII. Videamus quoque quid Samson con' tigerit, quem Apostolus in catalogo virorum justorum enumerat. Amavit itaque mulierem non amantem se ; quae plus obtemperavit ini

micis ejus, quam amico amanti se. Et quia ille vir justus credidit mulieri infideli, ideo dc lumen oculorum amisit, & ducatum Israeliticae gentis perdidit. Cui licet postea restituta sit vi tus pristina, & ignominiosam vitam glorios a

morte finierit; aeterna quidem vita non caruit, tamen ducatum pristinum non recuperavit. Sic

Orgo dignetur Domnus dudum Imperator piE

82쪽

rerpendere,ut coeleste & sempiternum regnum non perdat: qui deceptus a muliere, terrenum& temporale amisit. Cedat divinis judiciis, quia nillil in terra sine causa. Voveat & reddat Domino Deo terribili, & ei qui aufert spiritum Principum. Bonorum enim Regum est di- uvis.cere: Semper quasi timentei super me fluctus timui Deum. Haec dixit beatus Iob: qui conanti ψ. ,i. se decipere uxori suae non consensit, sed rigida invectione redarguit dicens: Quasi una de stul- n iis mulieribi s loci ta es. qui & in alio loco de Deo dicit: . pud imum est fortitudo oe supien- s.f. ii tia. Os novit O decipientem , ct eum qui deciapitur. Et e Baltheum Regum dissolvit, praecis-git fune renes eorμm. Et iterum : Qui immutat cor principum popνti terrae , ct decipit eos ut frustra incedant per invium. quod Sc ipsi beato Iob contingeret, si suasionem uxoris suae libenter audisset. Ideo ergo terribilis Dominus, non tantiam populis terrae, sed & ipsis principibus populi. de quo quidam Rex superbus & humiliatus confitetur coactus dicens : ltissimo be- ώnedixi , ct viventem in sempiternum laudavi, ct glorificavi: quia potestas ejMe potesta sempiterna,

O regnum ejus ingenerationem oe generationem. Et omnes habitatores terra apud eum in nihilum reputati sunt. iuxta voluntatem enimfuam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus te

ra , oe non est qui resistat manui ejus, V dicat ei, uare fecisti a Et post pauca: Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo , s magnifico, Ergior

eo Regem caeli: quia omnia opera eius vera, ct

v ia ejus judicia, σ aradientri in sverbia potest

83쪽

1 S. Acon. LI B. APOLoc. XIII. Neq; ullo modo haec idcirco dicimus, ut Domnum quondam nostrum Imperatorem impiis & infidelibus Regibus comparemus.Sed quia permisit se a muliere iniqua decipi, con-xigit illi quod scriptum est: Qui conturbat δε- mumsuam, possidebit ventos. Per quam conturbationem , & ventorum possessionem, perpetrata sunt innumerabilia perjuria, & depraeda-xiones immensae , cum homicidiis, dulteriis,& incestis .pro quibus omnibus poenitentiis necessarium est religiosissimo quoiadgna Imperatori , ut redeax ad cor suum, agatque poenitentiam , humiliatus sub phtenti manu Dei, cui non est impossibile tribuere illi exaltationem aeternae vitae r quia exaltatio temporalis vitae iam non congruit illi , qui conturbata domo remente , divina dispensatione & judicio cessit alteri , & locum dedit non cuilibet inimico aut extraneo, sed carissimo filio. Propter quod in omni jucunditate & exultatione cordis sui summas gratiarum actiones summo omnipotenti Deo indesinenter persolvere debet; quia, si-cVt semper optavit , non successit illi in retagnum inimicus expugnator, sed filius amator

Nunc ergo audiant omnes in commune tumulu

xuosi & quiexi Prophetam dicentem: Sileat omnis terra a facie Tomini. & Psalmistam: Timeat

Dominum omnis terra, ab eo a tem commovea

rur omnes inhabitantes orbem. Guoniam Vis dixit, oefacta sunt; iis mandavit, ct creata sunt.

x cetera.

84쪽

A GOBARDI CARTVLA

Porrect a Lothario Am sto iu

s nodo Compendi eη si anno D CCC TXIII.

IN nomine Dei ac Domini nostri Iesu Christi. Anno incarnationis ejus octingentesimo tricesimo tertio , ego Agobardus Lugdunensis Ecclesiae indignus Episcopus interfui venerabuli conventui apud Palatium quod nuncupatur Compendium: qui utique conventus extitit ex

reverentissimis Episcopis , & magnificentissimis viris inlustribus, collegio quoque Abbatum , & Comitum, promiscuaeque aetatis dc dignitatis populo, praesidente serenissimo & gloriosissimo Hlothario Imperatore, & Christi Domini amatore; quo protegente dc adjuvante subteradnexa disposita sunt anno Imperij pri

mo, mense quarto. Quibus omnibus vehemei ter incumbebat vera necessitas, ut sollicite tra

ctarent de periculo regni in praesenti, & statu in futuro. quod regnum, quia jamdiu nutabat,& impellebatur ad ruinam per negligentiam,& ut veri Is dicam in per ignaviam Domni Hi douvici venerandi quondam Imperatoris, in quibus ille inretitus est per corruptas mentes & corrumpentes , & secunddin apostolicum dictum, Quia erant ipsi errantes, & alios x. P m. 3. in errorem mittentes. A quo conventu qui quid utiliter & laudabiliter tractando & cons r o inventum est, & necessario statuendum,

85쪽

S. Acos ARDI CARTVLAα judicantibus consensi & consentiens ipse j dicavi. In primis videlicet quae ad commoditatem & soliditatem regni & Regis pertinere videbantur , deinde quae ad ereptionem & purgationem animae Domni Hludou vici, manis stissime noscebanti ir: quae in praedicto coimen tu fideliter quaesiita, & veraciter inventa, & Ordinabiliter executa sunt; in eo scilicet quod prodictus conventus deliberavit, ut per Legato&α Mimos admoneretur Domnus Hludovvicus de suis erratibus, & exhortaretur ut secundum propheticum dicitam rediret ad cor , & recognosceret acta sua, quae adversus Deum currens per vias pravitatis & injustitiae exegerat, ac deinceps susciperet consilium vitae & salutis suae; quatenus apud omnipotentem Iudicem MDominum, qui clementivimus indultor est criminum, indulgentiam & remissionem iniquitatum impetrare posset ; ut qui per multiplicatas negligentias regnum terrenum amiserat , per impensas supplices confessiones regnum coeleste adipisceretur per eum apud quem est misericordia & copiola redemptio. Propter quod &Iibellus editus est a viris diligentioribus, &ei oblatus, de manifestatione criminum suorum; in quo velut in speculo perspicue conspicerer foeditatem actuum suorum,& fieret in illo quod per poenitentem perfectum dictum est: Iniquia

ratem meam ego agnosco, peccatum meum coram

me est semper. Pro qua re accesserunt ad eum denuo omnes qui in praedicto conventu aderant Episcopi, condolentes & compatientes infirmitatibus & miseriis ejus, exhortantes atque exoptautes &postulantes ut omnipotens in S

86쪽

PORRECTA LOTHARIO. Is manu pietatis suae educeret eum de lacu mise-- riae, & de Iuto coeni. Quod clementissimus D minus non solum non abstulit, sed nec distulit. Sed mox resuscitata in mente ejus contritione humiliati cordis, prostratus coram eiS, notas mel, vel iterum, sed tertio , aut amplius, crimina cognoscit, veniam poscit, auxilium orationum precatur, consilium recipit, poenitentiam postulat, injunctam sibi humilitatem libentissime impleturum promittit. Innotescit 'ci lex & ordo publicae poenitenxiae: quam non renuit , sed ad omnia annuit ue ac demum pervenit in Ecclesiam coram coetu fidelium, ante altare & sepulchra sanctorum. Et prostratus super cicilium, bis terque quatErque confessus in Omnibus clara voce cum abundanti emisione lacrymarum, depositis armis manu propria, &ad crepidinem altaris projectis, suscepit mente compuncta poenitentiam publica per manuum

episcopalium impusitionem , cum psalmis dc orationibus, Sicque deposito habitu pristino,& assiimpto habitu poenitentis, congratulans dc confidens , postulat pijssimi pastoris humeris

reduci se ad inventae de redemptae ovis unitatem. His gestis ego Agobardus indignus Epista copiis interfui, & melioribus consonans & coim

sentiens judicavi, & manu propria signans subscripsi.

87쪽

A G O A A RDI EPISTOLA ad Ebbonem Episcopum Emensem, De spe es timore.

MAgnificentissimo ac desiderantissimo D mno Patri & Fratri Ebboni Ecclesiae Remorum Episcopo Agobardus in Domino Deo aeternam salutem. Cum quadam die valde dili genda, honoranda, atque laudanda devotio tua praecipue mihi scui gratis, id est, absque me rito, sola tua te benignitate instigante, piam amicitiam impendis & manibus gestaret More proferret ea quae ad aedificationem bona rum mentium pertinent, cognoverunt qui praesentes aderant sollertissimam intelionem tuam

velle secum semper habere de scripturis divinis aliqua, in quibus non sollim in equum ascendens , sed etiam de equo descendens , pro locis & temporibus congruae quantitatis secundum beatum virum, qui non abiit in consilio impiorum, in lege Domini meditareris die ac nocte ; quatinus vere esse possis tanquam lignum juxta fluenta Scripturarum plantatum , cujus omnia prosperantur quae facit. & quae facit' utique poma & folia, quae intelliguntur secta& dicta; ut poma sint in actibus , folia in verbis. cujus ligni ialium non defluit: quia secundiam quod scriptum est de Samuele , Non cadit de omnibus sermonibηs ejus in terra.) curat sollicite , ne quid frivoliam vel inane proserat,

quod oblivione potius quam memoria dibiadim

88쪽

ADEB ZONEM. 7 iit. Sic enim Apostolus unanimem comitem instruit, dicens: Ineptas autem oe anilea fabula i. rim L .deυita & iterum praecipit denunciare quibus dam, ne intendant fabulis 2 genealogus intermi- ι, Timu Mnatis, quae quaestiones praestant magis quam adi

cationem quae est infide. Et iterum .Prophana auci. Timot. a. iem σ inaniloquia devita. Iulium enim pro- sciunt ad impietatem, ct sermo eorum ut cancer

serpit. Igitur Deo devota & fidelis sanctitas tua cum mihi dignaretur talia pandere, suggestum est a me ut in primis j uberes tibi scribere in eo- de quod gestabas Enchiridion de divinis librisorduas & dissiciles sententias ad observandum, quae praecipuae sunt ad deprimendas per timo rem mentes hominum, ne elevari p6ssint in vanam praesum ptionem; &his diu diligenterque perspectis, iuberes demum talia quae viderentur congrua, proprio inserere manuali. Cumque haec ego suggessissem, dignatus es praecipere, ut ego inchoarem sicut mihi videbatur, &sanctitati tuae dijudicanda transmitterem. Om- ,. rimis i. nis itaque Scriptura divinitus , ut ait Apostolus, inspirata, utilis est ad docendum, ad corripien

dum , ad erudiendum in justitia, ut perfectus sis

homo Dei, ad omne opus bonum instructus. Quae Scriptura, tantae perpetuitatis est , ut auctor illius, sempiterna Veritas, Verbum δί Sapientia Patris , Dominus & Redemptor noster testetur de illa, dicens : Facilius est caelum oe tem i.

ram transire, quam de lege unum apicem cadere. Et iterum: Coelum o terra transibunt, verba vero mea non transient. Cumque haec perennia

verba, plena sint regulis morum, ac disciplin Ium, atqὴς virtutum, operis, de fidei, inter

89쪽

cetera extant duce res penitus necessariae moderationi mentium humanarum, id est, spes & timor , de quibus sacerdotibus & omnium plebium doctoribus Dominus mystice per legem

praecipit dicens : Non auferes loco pignoris fu-iseriorem ct inferiorem molam. Quae molae licetiarumque testamentum recte figurare possint, intelliguntur tamen utiliter spes & timor ; ut inferior dicatur timor, superior spes. Cui autem una defuerit, farinam facere non potest:

quia in mente sua nihil sanum pertractare potest, quem aut timor sine spe premit, aut spes sine timore levat. Vnde Psalmista in utrumque conjungens dicit: Teneplacitum est Domino δε- per tim=tes eum, oe in eis qui sperant super misericordia ejus. Iudas denique proditor , post dominicam traditionem, quia tine spe timuit, dicens , Teccavi tradens sanguinem jsistum, ideo abiens laqueo se suspendit, & crepuit me dius, atque effusa sunt vilcera ejus. E contrario autem , quia sne timore sola spe elevabantur illi qui Domino respondebant Semen brahae fumus , ct nemini fervivimus unquam , dedignati sunt credere in Salvatorem , quia praesumebant non se esse saluandos, sed salvatos . cujus rei exemplis tota est plena Scriptura divi- na. Semper autem necesse est ut hae duae mola fidelium mentibus incessanter adsint; ut quia spes animum semper erigit, metus autem premit , dc metus spem dc spes temperet metum ; ac ne spes in superbiam erigat , m

tus continuo adjacens mentem premat ; ru sum, ne immoderatus metus animum in desporationem obruat, hunc confestim spes erigat

90쪽

ADEBBONEM. D. Metus namque, si sine spe fuerit, des eratio rectius vocatur. Spes vero, si fuerit sine metu, vana praesumptio esse monstratur. Tali namque temperamento, quasi quodam antidoto, vult nos coelestis medicus uti ; utpote qui solus est scrutator & cognitor internarum infirmitatum ,

cui dicitur, Tu solus nosti corda fliorum hominum. Quique dicit: Ego sum scrutans renes Ocorda. cujus sermo est vivus & emcax, & penetrabilior omni gladio ancipiti, & pertingensusque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, & est discretor cogitationum & intentionum cordis ; sciens mentem humanam his duabus virtutibus in in ditullio stabiliter posse servari. Cum haec ergo ita sint, visum mihi est ut primium de illis senatentiis quae ad inferiorem molam pertinent, id est , ad inessabilem terrorem mentium , quoniam sunt nimis arduae, aliqua describam ; ut quia praeceptum nobis est ut cum timore & tremore nostram ipsorum salutem operemur, dc

omnes fideles salutem desiderant, prius illa cum quibus salus operatur, id est, timor & tr mor , in studiis nostris fundentur ; ut superponenda, quia faciliora sunt, istarum impulsione

necessario requirat r. Nam & naturale est anumae humanae, ut timorem non sine quadam molestia tolerans, rursum sponte ad spem recurrerere festinet, quae laetior putatur ; quanquam timor non sit miniis necessarius & utilis. Quia igitur si de omnibus divinis libris hujusmodi sententias excerpimus , nimis prolixum opus emcitur, illas nunc nobis assumere sufficiat quae in promptu habentur , & magis in

SEARCH

MENU NAVIGATION