장음표시 사용
121쪽
ios Quaestio De Divinis Attributis.
tum idivi cem , tisim relate ad essentiam,
ante opus intellectus , sola distinctio
virtualis, seu summa unitas , & simplicitas actu aequivalens pluribus reperitii r . Probatur. Sic optimh consulitur summi e Dei simplicitati, unitati,& simili infinitati, ac cininentiae, quiqiiaecumque in creaturis divisa reperiuntur, in ea unita prς existunt. χia re Sapientia r. v. a. Sapientiae Divinae Spiritus dicitur unicus , st multipDκ rmultiplex ob praeexistentiam Onani ui perseelionum in ipsa unicus ob sim plicitatem, quae omnes illas persecti nes identificat. Unde ιbid. v. 17. additur et Et euis sit una , omnia potest : ε'
in Ie permanens omnia innovat. P pernationes in animas sanctas se trauifert, amieor Dei, o Prophetas eonstituit. Sol
vuntur etiam omnes difficultates, quae Occurrere possunt , & tollitur omnis apparens contradictio . Nam qui1d essentia communicetur Filio , & ei non communicetur Paternitas; quod Iustitia puniat , Misericordia non puniat, sed parcat; & alia similia, optime salvantur distinctione hac virtuali, & eminentiali , quae totum ex iam dictis id praestat, quod actualis distinctio praestaret salvatque sumniam Dei simplicitatem , sicut eadem Anima rationalis actu simplex aequd bene gradum vegetativum , sensitivum , & rationalem praestat, ac praestarent tres animae actu distinctae,. quibus unae anima rationalis aequivalet.
LXX. Porro haec distinctio virtualis actu datur a parte rei , sicut actu a parte rei datur Divina simplicitas aequivalens pluribus. Est etiam intrinseca in Deo, se ut in Deo intrinsece datur una simplicissima realis sormalitas continens , di aequivalens pluribus ad diversas etiam lineas pertinentibus, quae in creaturis divisa reperiuntur . Non
est insuper eadem distinctio virtualis,
ac sundamentalis et quia haec dieitur per ordinem ad intellectum creatum , cui dat fundamentum distinguendi actu in Deo , quae actu unum sunt . Illa autem ex sua notione ab ostini intellectu praescindit: imh in suppositioneis , qu bd nullus intellectus creatus esset
possibilis , distinctio virtualis in Deo adhue subsisteret, adhuc enim in Deo subsisteret illa una simplicissima realis
sormilitas, unice continens , & aequivalens pluribus persectionibus , quae incrca iuris divisae , & distinctae actu reperiuntur ; in quo essentia distinctio nis virtualis sita est LXXI. Dico secundo. Divinae persectiones absolutae, sive invicem, sive ab essentia , sicut & Divinae Personae ab eadem essentia actu non distinguuntur, nisi per actum nostri inteli stus,
qui non valens totam illam eminentiam, & pelagus divinae entitatis acta unico percipere , accipit occasionen concipiendi unam persectionem , alia non concepta, & veluti ab alia distinctam . Constat ex dictis . Esto enitria. Deus simplicii simus sit, de eius tamen persectionibus, & attributis formamus diversos conceptus sol males , qui siet iii
ficantur per diversa nomina, non sinOnyma , quae Deo attribuimus. v. g. Sapienr , Iustida , Misericors , Omuipoteus S r. s ergo in Deo dari debent
diversi conceptus objectivi illis correia pondentes , nempe sapientiae , iustitiae &c.; at huiusmodi conceptu, objectivi non distinguuntur actu a parte rei, ut probatum est ; ergo distinguuntur solum per Ordinem ad nosti os conceptus : quod est distingui per rati
catholicam sententiam proponebat Grς- eis in Concilio Florentino sese. x8. I annes Theologus ex ordine Praedic torum I alloquens enim Marcum Ephesinuin, cum quo disputabat: Vos sinquit quarisit , an idem sit in Divinis Pὰrsonis substantia , s ' Persona , sive hvinasis. Nos vero dicimur , subsantiam,
se Personam , sive postasim esse idem
re , d erre autem noro modo intelligeniadi Nune igitur quoniam intelligentia ,
ratione distinguuntur , subsantia qui
122쪽
idque provenit ex vi relationis. Et ite rum fess. ro. idem Ioannes loquens de Di .ina Substantia , & substantia Patris : Ne tamen sinquit νe disserre Boeputetis , sed apprehensione tantam , s intelligentia ; quod repetit sese. 14. Imperatori : Pater enim indistinctur ab effentia , imὸ veris, eum ipse sit ipsa ese sentia , non intelligitur dis/nctam habe-νe essentiam ab bπο - , non enim re , sed fula ratione disingulιur paterna postasii a sua esseotia . Haec valde notanda magnum pondus adserunt pro hae se utentia . LXXIII. Dico tertio. Distinctio, quς datur inter praelata divina praedicata,& persectiones, est rationis ratiocina tae , & non pure ratiocinantis . Ita comtra Nominales; & patet ex dictis F. f., nam distinctio rationis ratiocinatae est illa , qtiae non se tenet solum ex parte intellectus pro libito distinguentis , sed cui ex parae rei significatae aliquid correspondet praebens rundamentum intel- Iectui ad concipienda , ut distincta ea , quae in re actu idem sunt ; sed intelle Aus noster invenit ex parte Dei sundamentum ad concipiendas divinas persectiones , ut distinctas , nempe eminentiam , & aequivalentiam pluribus, seu virtualem distinctionem inter illas; ergo &c. It, D. Thomas in I. dist. 12. qu. un. art. 3. ad 4. Dieendum inquit ubddisserunt nomina attributorum Deundum rationem , non tamen , qua sis solam ιπratioetuante, sed qua salvatur in tua .re , ficunda m veritatem , Ur proprieta tem rei . Quod sic pateι : omnia enim hujusmodi die untur de Deo , sur treaturis , non aquivocὸ, sed fecundum unam rationem analogieὸ . Unde chm in ereatura ratio sapientia non sit ratio bonitatis , oportet qu d etiam bοe in Deo sit verum . sed in hoe disseri , quὸd in Deo
idem funi re in re , in ereaturis autem disserunt re , ω non ratione . Hoc tua
Corpore artietili sic explicuerat , postquam enim dixerat, distinctionem Per sonarum in Deo esse realem , subdit: sed prater hoe, es etiam in Deo invenia
re disinctionem rationum, qua rea Iiter,
verὸ in ipso sunt, sicut ratio sapientia , cir bonitatis, hujusmodi . Qua
quidem omnia sunt unum re , ω di erunt ratione , qua salvatur in proprietate , ω veritate . Ita pro ut dicimus, Deum verὸ esse sapientem , bonum scor non tantum in intellectu ratiotinam lis : ω inde veniunt diversa nomina at tributorum , qua omnia quamvis signifrent unam rem , non tamen signi eant ranam , secundum unam rationem . Haec D. Thomas.
LXXIV. Ex quibus conficitur, quddhaee distinctio rationis , non tam fundatur in debilitate intellectus viatoris, quam in nimia sublimitate infinii ae perfectionis essentiae divinae, & attribulorum , ratione cuius nequeunt unico conceptu ex elicito omnia simul a viatoribus concipi , sed solum a comprehensoribus. qui lumine Gloriae perfus , omnia simul vident, & unico actu attingunt, sicut quod noctua non possit videre lumen Solis , tam provenit ex nimia claritate Solis, quam ex ni mi a debilitate luminis noctuae. Quari dici potest, distinctionem, quam iaci mus, esse rationis ratiocii antis, & ratiocinatae , iundamentum habentem in
nostra debilitate , & in ipsa distinctione virtuali , seu eminentiali essentiae,
S attribulorum. . IX. Distinctis νationis inter pradieata
Divina , qualis sit. LXXV. π N hoc quaesito pertractando multas paσinas implent aliqui : rem tamen sobri h pertractandam existi imo, ne detenti parum utilibus
subtilitatibus , ea, quae Theologo magis necessaria sunt, nes ligantur. Distinctionem ergo rationis ratiocinatae distinguere ibi eni nostrates in eam , uae est penes excludens, & exclusum , se ii quae ex parte obiecti supponit unam 'rationem non includere, neque ullo modo esse de concepetu Objectivo alie-o 1 Iiub,
123쪽
168 Quaestio M. De Divinis Attritatis.
rius, sed eam excludere, sicut dicunt , animalitatem ex suo conceptu obiectivo , de essentici praescindere 1 rati nalitate, neque eam in tali conceptu objectivo, dc essentiali ullatenus includere , ted excludere; & hanc vocant praecisionein objectivam persectam , &adaequatam. Et insuper meam, quam vocant penes implicitum, de eκplicitum, seu quae ex parte obieeti esto
supponat unam rationem non exprimere adieram, aut explicare, supponit
tamen, eandem ex parte objecti impi caro, & includere, ita, ut talis rationequeat concipi, quin saliena consusE,& indistincte alia ratio ipsi identi sic ta in ejus conceptu involvatur de hanc vocant prςcisionem imperfectam , & inadaequatam , qualem Metaphysici nostrates admittunt inter ens, eiusque proprietates, & modos iri seriores eniatis, & E converso. larrimi s ery ,
qualis sit distinctio , litae inter ensentiam , & Personas , & similiter a
tributa , etiam invicem comparata- ,
admittenda est ; 'an prior , an post rior pLXXVI. Dico. Distinctio ration is
ratiocinatae, quae datur , tum interessentiam, de Personas, nim inter esi sentiam, & attribula, tuin inierat tri-huta invicem , non est penes eκcludens ,
ct exclusum, sed sollim penes explicitum, & non explicitum, seu implicitum. Prima pars probatur. Nam distinctio penes excludens, & exclusum importat ex parte obiecti unam rationem alteram excludentem, quaesit mpotentia ad illam, & cum illa componat tanqtram parS: quod pater m animalitate , & rationaelitare: an inaesitas enim , ii pote excludens 1 suo conceptu obiectivo rationalitatem, concipi tur, ut in potentia ad illam, & pars cum ea compoueas speciem hominis; atqui conceptus, quem formamus deessientia divina cognitae sine re luton bus, & attributis , non importat ex parte obiecti aliquid excludens, potentiale , de componens per modum partis,
sed aliquid actualissimum, simplicis ID
mum, & omnes persectiones actu eo tinens; ergo &c. LXXUII. Confirmatur. Dum in te lectus concipit naturam divinam , non conceptis Personis, de attributis, vel unum attribulum , non concepto alio , puta sapientiam, & non bonitatem paut concipit naturam, quae sit ipsiuinei per essentiam . Se attributum ut in genere entis infinitum; aut non . Sinon; ergo neque concipit naturam divinam , neque attributum divinum. Si fic; ergo concipit naturam , de attribuistum, non ut excludens, sed ut inci dens, & implicans omnes divinas perisse 'Mnes. Hinc Secunda pars eonstat eκ dictis. Cum enim inter essentiam , Personas, de attributa aliqua distinctio per rationem non pure ratiocinantem dari debeat , seo ratiocinatam; & haee ex probatis non pollit esse per modum exelii dentis ,& exclusi , sequitur, quod saltem sit
per modum expliciti , & impliciti. LXXVIII. His ita expliealis , puto, tolli apparentem contradictionem , quet in Doetrina , Se Verbis D. Thomae 1
venitur . Nam ex una parte docet,suhd sicut est pres ista et Pater es Deus ,
u. 3 v. -ι. 6. .3s 2. Eκ alia vero quo ου. de potentia art. 1. ad. s. nexat ,
hujusmodi praedicationes esse peν se. Tollitur inquam conti adicito. Nam dum S. ctor in priori loco dicit.
has praedinationes et raser es Deus Deus es Pater: esse per se , vult eκ-
eludere dii in monem exeludentis , Mexclusi inter Deitatem, & Paternitatem , quae si inter illa reperiretur , non praedicaremur amplius per se, neque perseitate rei, sicut homo per se non praedicar ur de animali , diim dicitur
animaI est homo , quia, eum in conceptu obiectivo animalis actu non incli datur homo, animal non e ih per se homo, sed ei accidit, quod sit homo. At
cum tam de Patre praedicetur per se ,
tu Id sit Deus, quam de Deo, quodit Pater, fit, quod nec a concepta Paternitatis excludatur Deitas, noque
124쪽
que a conceptu Deitatis excludatur
Paternitas , ialtem tanquam modus esi
sentialis suae saecunditatis; neque aut Paternitati accidat , qu bd sit Deus, aut Deitati, qu)d sit Pater : Cum die tur ait S. Thornis citato loco ex x. pari.) , Dora , vel divina esentia est Pater , est praedicatio per identitatem, no)L.
autem sicut tu eris is de superiori , quia in Divinis non es uni Uale, cr singu- Iare. Unie si ut est per se ista , Patre smus : ita est isti , Deus es Pater ,
LXXIX. mia vero . esto essentia divina, de Paternitas murub realiter,& adequit E sese includant , tamen qua id explicitum , & modum significandi dii inguuntur, ita, ut aliquid explicetur nolnine essentiae , quod non explicatur nomine Paternitatis; & nomine essentiae importatur modus ecfendi ad se diversus ii modo emendi asatius, qui importatur . 9 explicatur
nomine Paternitatis : ideo qu. 8. de ρο- tenetia art. x. ad 6. negat , essentia irL.
de relationibus, &E converso, praedicari per se , de quidquid de essenti praedicatur , praedicari poste de relationibus , de invicem, alias committeretur fallacia accidentis, ab identitate rei ad id mi italem rationis . Verb S. Doeloris sunt haec : Per se autent. pridieatur aliquid de aliquo, quod pra-
diearum de eo fecuniism propriam rationem . fauod veris nou seeundam propriam ration m prascatur , sed propter rei idem ritatem , non et tam pristeatur per se . Caura ergo dieitur, esentia divina es Pateνnitas , non praedicatur patermitaressentia divina propter identitatem rationii , sed propter identitatem rei , ρω μmiliter me esutia de paternitate , ut jam dictum est ι quia alia est ratis essentia , re ationis . Et ideo in dicto processu inridit fallacia aecidentis . G-e t enim in Deo nullum sit Meldens, estamen quadam similitudo arridentis e inquantum ea , qisa de se invicem pratia eantur feeund- aeeident, ese disserunt ratione , funt unum subjecto. Haec S. D
clor. Ubi nota diverituri modum praeis
dicandi hae ab eo, quo utitur in prima parte . Ηla enim facit praedicationem in abstracto , dicens , essentia es paternitas , paternitas es σι ntia , ubi praedicatur ratio explicita paterni latis de ratione explicita essentiae , & e contra r quae cerid est praedicatio per acine idens , & ratione subiecti . Ibi verbiacit praedicationem concreti de conisereto , dicendo , Pater est Deus , Deus est Pater , ubi praedicatio fit rationeis impliciti, cum effentia implicet Paternitatem , 6c e contra , praedicatio est per se. LXXX. Abstineo ab intricatissima
quaestione, an essentia includatur, dent de conceptu obiectivo attribu 'orum , & relationum , & d converso , hanc enim percurrere apud auctores studiosus poterit , & ex diversitate opinionum eligere eam , quae sibi libuerit . Nobis enim sat est , statuisse inter praedicata divina talem d stinctionem , ac praecisionem per actum nostri intellectus, quae salvet. & non laedat summam eius actitalitatem, ac simplicitatem, quatenus ex parte obiecti unum praedicatum , esto alia non explicet , includat tamen , & proinde appareat esse divinum . Satis enim , superque hanc materiem versavimus .
DUBIUM II. An Deus sit summd, & per egentiam
bonus. I. I. Quadam praemittuntur.
A 1 aestione de Attributis Divinis
in generali descendimus ad singula in particulari. Inter istae est summa simplicitas. Sed quia hanc in Deo abunde stabili vimus quaestione
praecedente, dum omnem prorSus com-ositionem ab eo eliminavimus, ideo , ac praetermissa, ad attributum binitatis accedimus.
I. Bonum ergo tripliciter sumi potest
125쪽
11 o Qtιaestio IV. De Divinis Attributis.
test. Pri md absolute, si ve rundamentaliter: & sic bonum illud est , cui nihil deest ex iis , quae ad ejus persectionem, & integritatem requiruntur. Ita vinum dicitur bonum , quando om nia habet accidentia debita vino , c lorem nempe , saporem &e. Secundo potest sumi bonum respecti vh : & se bonum dicitur, quod est conveniens,& appetibile a voluntate. Tertio potest sumi bonum moraliter: & sic bonum dicitur, quod est conforme rectae rationi . Dupliciter autem potest dicialiquid moraliter bonum : vel actu, vel habitu . Illud actu dicitur moraliter bonum , quod actu exercet opus rectae rationi consonum . Id vero dicitur habitualiter bonum, quod etsi non agat actu , est tamen dispositum ad agendum secundum recta in rationem. Insuper ad rationem boni simpliciter talis non sufficit, ut sit persectum
in se , sed etiam , ut sit diffutivum suae persectionis in alios ; quod dupliciter
fieri potest: vel per modum causae eLficientis, communicando esse, & bonitatem alteri: Vel per modum causae finalis, alliciendo appetitum, & cui taliando.
dici bonum per essentiam dupliciter. Primd ex parte subjecti . Secundo ex parte praedicati. Id dicitur per essentiam bonum primo modo , cui bonitas convenit ex vi suae essentiae, &non ex aliquo extrinseco , si e homo dicitur per essentiam ens, animal, rationalis . Id vero dicitur bonum secundo modo, quod non solum ex visuae essentiae est bonum , sed etiam pos-s det bonitatem cum tota plenitudine,& absque ulla limitatione ad certania speciem , Vel genus . I is suppositis
cum D. Thoma I. par. tota quas. s.
Divinam bonitatem persequentia investigabimus, an scilicet summa sit in omni genere , & per essentiam talis, nimirum cum tota plenitudine. . I L
O Misso delirio Marcionitarum, &Manichaeorum , qui duos Deos
ponebant, quorum alterum volebant e Lia bonum, alterum malum: hos enim superius qu. x. dub. s. plene resutavimus.
& essentialiter bonus bonitate absoluta. Probatur. Illud est summEbonum bonitate absoluta, ut diximus, quod est in se summh persectum , 5c cui nihil omnino deest de persectione; sed Deus est summe perfectus, ut nihil eo persectius cogitari possit, & nihil omnino ei deest de persectione , cum omnes prorsus possibiles persectiones in se comtineat , vel formaliter , vel eminenter , ut vidimus q. praeed. dub. ἔ ergo&c. Confirmatur . Id est summe bonum , quod est summh diffusivum suae perse-elionis, vel essicienter , vel finaliter , ut supra notavimus ; sed Deus non solum est diffusivus sui essicienter , qua- temis est fons , ex quo omnis persectio manat, sed & finaliter, quatenus est finis, ad quem omnia tendunt, &in quo obtento omnia ultimate quiescunt ἱ ergo &C.
bonus respective, seu summEamabilis. Probatur. Unumquodque in tantum est amabile, & conveniens appetitui , inquantum est bonum, quia bonum est,
quod omnia appetunt I. Et bicor. ἐκ
principio . sed, ut vidimus, Deus est summe bonus ; ergo est summe conveniens , & summe amabilis , summe sinis quam conveniens sibi, & a se necessario amabilis , summe conveniens creaturis , ut causa , & finis omnium. Item quibusdam est speciali modo conveniens, nempe Iustis, ut amicus , Beatis , ut frui bilis , poenitentibus , ut
mistricors. Denique Threnorum 3. 2 s. Bonus ea Dominus speranιibus in eum , Psalm. 72. v. I. Quam bonus Israel
Deus his, qui recto sunt corde 3
126쪽
V. At inquies. Si ita summe amabilis, & conveniens est Deus et cur aliqui hominum fugiunt a Deo, aliqui
volunt a Deo recedere , aliqui Deum odio habent 3 Adam Gen. 3. v. g. a sa-cie Domini fugere tentavit. Ionas a. Deo fugit Iona t. v. 3. Impii Iob. 1 I. v. I dixerunt Deo et recede a nobis. Dςmones, Damnati odio habent Deum
Rursus .. inlomodo omnes omnino creaturae appetunt Deum , cum multae earum carentes cognitione eum non cognoscet ni, cum multae eum adipisci non possi. l, ut Bruta, Dςm Ones, Damnati λUI. Respondeo , eos, qui ex una parte Deum sugiunt , ex alia ipsum appetere saltem implicitE,. quia appetunt aliquid , in quo apprehendunt
aliquam persee ionem ipsis convenientem , ac per consequens aliquam simi- Iitudinem, aut vestigium in aliquo bono creato i Deo i inpretium : puta Cisse ,
Vivere, poenae ac miseriarum e alionem , aut propria frui libertate ; & si edum fugiunt, aut oderunt Deum in quibusdanx effectibus , accedunt ad Deu n, & amant ipsum in aliis sal
iem implicit E .. It1 S. Thomas qu. 11. de verit. art. 1. ad 3. Dicendum linquit quod Deus pote a dupliciter eonssiderari , vel in se , vel in esse libus suis . In se quidem, eum sit essentia bonitatis, non puten non diligi: unde ab omnibus videntibus eum per essentiam diligitur, ibi quantum quisque cognoscit , tantum diligit. Sed in aliquibus essectibus suis ,
.u quantum sunt contrarii voluntati, sicut funt poena illata , vel praecepta , qua graυia. vrdenιur, ipse Deus refugitur, quodammodo odio habetur. Et tamen
oportet, quod illi , qui eum quantum ad aliquos essectus odiunt, in aliis effectibus diligant eum , Ilais ipsi Daemones fecun- dism Dion sium in eap. 4. de Divin. N min. appetunt esse, Ur υivere naturali-ιeν in hoe ipsum Deum appetunt, ordiligunt. Ita D. Thom. Sicut enim nullus potest effugere Deum , ut primam causam : itae nec effugere potest ipsum ,.
ut ultimum finem ; & sicut Deus agit II. III
n omni agenter ita Deus appetitur in omni appetibili. Hoc autem est appetere Deum solum implicite. Qila: D
e trina est D. Thomae aba in Corpore. VII. Esto autem inter creaturas ali quae sint cognitione carentes, tamen adhuc istae aliquomodo appetunt Deum .
Ut enim ait D. Thomas r. par. 44. art. 4. ad 3. omnia appetunt Deum , ut sinem , appetendo quodcumque bonum , eappetitu inteIIuibiIi , Ilae sensibili , sive
naturali , qui es sine cognit/one .. Quia nihil habet rasiomm boui , appetrbia
Iir , nisi feeundum quod participat Dei similitudinem. Dici etiam potest , appetitum non sequi semper cognitionem eius , qui appetit , sed tantum in illis , quae cognitione sunt praedita . .
Semper tamen sequitur cognitionem .
eius , qui appetentem dirigit. Ad id, quod postremo dicitur , resipondeo, omnia Deum quod immodo adipisci, in quantum participant aliquam similitudinem Dei, secundum . quod sunt, Vivtuat, vel etiam cognoscunt . Sola creatura rationalis ait D. Thom. qu. 11. de verit. art. 1. ad s.
est capax Dei , quia ipsa sola potest ipsum
cura cere, amare explieitὸ . sed alia ereatura parιicipant divinam similitudianem , Ur sic ipsum Deum appetunt. Da mones vero , & Damnili ex natura a
sua capaces Dei , facti sunt incapaces ex carpa , appetere tamen possunt Deum , esto non in se, in aliqua ejus similitudine, & effectit. VIII. Dico tertio. Deus est summe Bonus bonitate morali , seu sumnad Sanctus . Summam Dei sanctitatem Scripturae passim depraedicant.. Exodi
I . P. II. dicitur magni'us in fana rate. Psalm. 244. v. s. Magnificentiam gloria sanctitatis tua loquentur. Et hoc
est trisasium, quod Isaia c. v. 3. Omnes Angeli in Coelis ei continuo proclamant , Sanctus , Sanctus, Sanctus , quod vel Daemones ipsi Marci T. v. 24. con
sessi sunt , di im unus illorum Seio sin quit ad Christum qui sis , Sanctus Dei.
127쪽
11 et Quaestio IV. De Divinis Attributis.
duo videtur importare . Primo munditiam : unde Sanctum Giaece dicitur urioi , hoc est , sine terra . Secundo firmitatem : Unde apud antiquos Samaa dicebamur, qua legibus erant munia ea , ut violari non deberent. Unde dieiis
tur aliquid esse sancitum , quasi tege f-matiam . Potes etiam ferundam Latinos εοe nomen Sanctus ad munditiem pertinere , tiι intelligatur Sanctus , quasi sanguine tinctus, eo quod antiquitus iati , qui purifari voIebant , sanguine honia tingebantur, ut Is d. lib. I. Et molos. ad Itit. Ita D. Thomas. His omnibus titulis sumine Deo convenit Sanctitas . Nam primo est sine terra , quia Spiritus mundissimus . Secundo est ipsa lux aeterna , quam violare, vel immutare nefas est , sua regula indefectibiliter operans I Ergo &c. IX. Confirm. Creatura rationalis dicitur bona moraliter , & sancta , tria quantum accedit ad regulam divinae bonitatis, & de ea participat; unde D. Thomas loco laudato docet, quod sanctitas eii ea , per quam mens hominis seipsam , ε' μοι actur appIitat Deo r& quo magis aliquis se applicat , de
cons ungit Deo, eo magis participat de sanctitate , sicut quo magis appropinquat Deo , eo magis participat de eL 1e. Ergo sicut Deus est silmmum esse, ita & sumina bonitas, summa, & per effetitiani sanctitas; illud enim est summum in quocumque genere, ex cuius participatione caetera sunt talia, & per maiorem , vel minorem accessionem ad ipsum sunt magis, vel minus ta Iia.
X. Ex his omnibus insertur, Deum & quidem solum esse bonum per essentiam , quomodocumque bonum sumatur , & proinde esse ipsam bonitatem . Bonum linquam per essentiam, non solum ex parte subiecti, quia bonitas est illi essentialis, & illam habeteκ vi suae essentiae , sicut homo ex visuae essentiae habet rationalitatem ; sed
etiam bonum per essentiam eκ parte spraedicati, quia habet in se totam plenitudinem bonitatis, scut habet totam plenitudinem essendi imo verius, est tota plenitudo bonitatis, seut est tota
plenitudo essendi. Creatura autem is s
uaecumque illa sit, esto in aliquo senissu dici post , quod per suam essentiam, id est essentialiter sit bona , saltem transcendent aliter . sicut est essentialiter ens; non tamen dici potest bona per essentiam simpliciter , quia bonitatem simpliciter talem habet ab existentia quae est accidentalis , & extranea essentiae ; deinde quia bonitas in creatura reperta, est honitas solum participata , nec totam plenitudinem .. bonitatis in se com Iectens, sicut nec totam plenitudinem entis.
qu. 4. , recte dici posse , qubd unumquodqtie sit bonum o Bonitate divina , tanquam primo pri cipio exemptari , efctioo , o sinali totius bonitat 1 . Qiiod probat . Nam λprimo per suam esse ni iam ente Ur bono unumquodque potes diei bonum , cr ens, in quantum participat ipsum per modum e Musdam a riationis, lices remotὸ , 6 effieienter. Subdit tamen . N/hium inurunumquodque dieitur bonum simiIitudine divina bonitatis sibi iubarente , qua est formaliter sua bonitas denominans ipsum. Et hoc ostendit qu. II. de m rit. art. εω ex eo, quod omne agens invenitur Abi simile agere . Unde si prima bonitari divina j set essectima omnium bonorum , oportet , qu .d Amilitudinem suam imprimat in rebus effectis , ω sie unumquodque dieitur bonum , Aut forma imbarente , per similitudinem fiammi bon sibi inditam , cr titterias per bonitatem primam , sicut per exemplar , essectia
viam omnis bonitatis creata. Et quan
tum ad hoe opinio Platonis t qui dicebat omnia denominari ab Ide is separatis fustineri potes. Sie ergo dicimus
fecundum communem opinionem , quod omnia sunt bona bonitate errata formaliter , sicut forma inhaerente , bonitate
ver. inerrata, slaut forma exemplari.
128쪽
DUBIUM III. An Deus sit simpliciter in genereentis infinitus. . I. Reseisitur Dubium.
tu, dubii resolutio constare N possit . eam tamen cum Di
vo Thoma I. pari. Tuart. T. tractare , aequum duxi.
tendum itaque est, oudd , cum infinitum sit illud , quoa caret terminis, dupliciter aliquid dicitur infinitum . Primo in ratione entis Secundo in aliquo certo, & determinato genere. Quod est infinitum priori modo , dieitur , & est absolute , & simpliciter
infinitum , quia cum genus entis Omnia complectatur , debet sic carer terminis, ut in nullo genere terminos recognoscat, sed omnia genera super-
prediatur. autem est infinitum in aliquo determinato genere, dicitur infinitum cum addito , & secundi i quid , quia licet careat terminis illius generis , & omnes illius generis persectiones contineat, limites tamen absolute hibet , quia alia genera non supergreditur, sed est intra terminos sui seneris clausum . Sic si daretur albedo infinita , illa in genere albedinis limites quidem non haberet, esset tamen clausa intra genus albedinis , ut nec substantiae, nee quantitatis , nec caeterorum generum persectiones in se concluderet. Hoc praelibato.
in genere entis infinitus. Adversus hanc veritatem squam, teste D. Τho. hac, vel ipsi antiqui Philosophi agnoverunt , infinitatem primo rerum Omianium principio attribuentes , quamvis erraverint circa naturam primi principii , ut superius ostensum est contendere ausu, est quidam Benedi eius Esi pinosa, patria Amitet amensis , na-
tus Iudaeus, postea Iudaismi desertor,& specie Christianus , sed revera nec
Iudaeus , nec Christianus . sed Atheus, ouia nulli religioni addictus . Hic me- mo seculo elapse, in suo Tractatae Theo-ιogis Potities, quem Ambueti impressit
anno 16 o. , ubi impie docet, non e ramium esse, quam quis snterius religi nem teneat , dummodo exterius , I perficie tenax aliquam, ne regimen tu
bet politieum , profiteatur . Loquens de Deo blasphemavit et Eum non esse eriri nitὸ perfectum ,-beatum , sed aliud
non esse illum, quam virtutem natura , qua in omnibus creaturis dissum est .
mod , quid aliud est, quam Deum, vel prorsus tollere, vel coincidere cum errore eorum, qui Deum cogitabant. vel esse materiam , vel formam p
sic. mod est ipsum esse a se, pereia sentiam , & per se subsistens , est senere entis in sinitum ; sed Deus est ipsum csse &c., ut vidimus; ergo&c. Mai. probatur. Tum citi ia , quod est ipsum esse per se subsistens , continet omnem persectionem essendi, sicut si daretur calor per se subsistens , contineret Omnem plenitudinem caloris .
Τum quia actus essendi, seu esse, potest limitari, vel a subiecto, quia scilicen recipitur in subiecto finito, vel quia recipit alium ulteriorem actum , vel quia est receptum, aut participatum ab alio , quod vel illi non potuit dareis ulteriorem persectionem , vel non v-Iuit ; sed ipsum esse per se, & 1 seis subsistens a nullo ex his potest limitari; ergo&c. Min. probatur , non enim
potest limitari a subiecto, quia eo ipso quod est subsistens per se, in subjecto
non recipitur: non quia possit recipere ulteriorem actum , quia esse est ac tus sinpliciter ultimus : nec potest limitari i causa essiciente , quia ipsum esse per essentiam , a se est , & a nullo participatum , aut dependens. Hanc rati
nem urget S. Thomas e tum hic art. I. ἔtum in x. dis. 43. qu. 2. art. I. , Iaron tragenter cap. 4 μ , ' t. I. de Polenti
129쪽
IV. Probatur secund6 postera ora Virtus divina, quae est Dei propria, est 1i tu infinita; ergo essentia, & e
se Dei est infinitum. Cum enim unumquodque agat secundum quod actu est, virtus .ictiva non poteli esse infinitata , nisi agens sit in actii per eme infinitum. Antecedens probatur. Tum quia virtus creativa, quae est Dei propria, respicit ens, in quantum ens, quod in infinitum abire potest . Tum etiam rnam si tanici maior requiritur virtus in agente , qdanti, minor.& magis remota est potentia a forma , eiusque. susceptione, ubi nulla prorsus potentia ad formam , seu esse reperitur. virtus infinita erit necessaria ἱ cum . ergo. creatio nullam supponat potentiam , neque proximam neque rem
tam ad e .l, , sed producat esse prorsus ex nihilo, fit consequens , ut virtutem infinitam in creante supponat. Hac ratione probat D. Thomas, solius Dei proprium esse creare , I. par. 4 I. art. svi αδ 1., cr 3.
V. Dices Quod illi est hoc , ut non sit illud , est finitum secundum eia se, sicut quod ita est hic , ut non sit alibi , est finitum Ricundum locum ; sed Deus ita cst hoc , nempe Deus , ut non sit, nec lignum , nec lapis; er
Respondet D.Thomas hac ad tertium, maiorem ei se veram , quando id. quod est hoc. & non aliud, id habet peresse a se distinctum: secus verta si fit hoc , de non aliud , quia est ipsum esse , sicut eis Deus . Quod vero est illa , &non alibi, id trecelsario. habet ex aliquo 1 se distincto, est propterea est finitum secundum locum . Sic D. Thom.
his ad 3. Diit iniui potest etiam illa
major, quod ii est hoc, ut non sit illud, nec formaliter, nec eminenter. con. mai., ut non sit illud formaliter , sit tamen illud eminenter , nego maj. Deus autem, esto non sit substatui a lapidis, aut ligni formaliter, est tamen subit intia lapidis, & quae cumque a clares eminenter, ut uidimus: oc ideo &c. . I L
VI. NX diei ix iacit E colligitur, nix. hil praeter Deum posse esse inessentia inlinitu in , quidquid enim praeter Deum est, creatum cit , quidquid creatum est, habet esse receptum, de participatum , sicque non est tota plenitudo essendi , sed habet aliquid com- meicii cum nihilo, , quo einersit, Min quod potest reverti . ini amobrem licet dentur aliquae sormae per se subis sistentes creatae, quales sunt Angeli, quae per receptionem in materia non limitantur, & ex hic parte secundum
quid infinitae diei pollint; ita tamense subsistentes h .ibens esse, & non sunt Dum se , necesse es , ut Ufum earum ese sit receptuin , , eontractum ad terminatam nituram. Unde non potes esse in asitum simpliciter . Illi D Thom. bae
tus agentis, eb persectioiem et sectum potest producere ; ergo Oi in virtus Dei agentis. sit infinita , infinitum estuictuin poterit producere iaVIII .. Respondeo prim hex D. Thom.
hae q. T. arria 1. ad I., quanto init Oreit virtus agentis, eλ pellectiorem ciastinum posse producere, quantum tamen essectus capax est. Cum autemst contνα rat/onem fιcii, quod essentia
rei sit ipsum esse eius , quia esse subsisenr
non est esse erratum d unde contra ratio
nem facti est , quo.i sit Amplieiter inmnitum. Sicut erga Deus licet habeat potentiam inguitam , non tamera potes facere aliquid non factum , hoe enLMesset, contradictoria esse simul: iiis non potesssaeere aliquid infinitum simpliciter. De hoc agit D. Thom. I. p. quia Σ3. art. 1. ω 3. , ubi addit quod ea , qua contradictionem implicant, sub divina omnia
tenIta non continentur , quia non possunt habere pusbilium rationem ia Unde convenienιius dieitur , quoae EA NON POSSUNT FIERI , quam quod Deus NON POSSIT FACERE . IX.
130쪽
na S. Doctoris ibi art. a. ad 2. , ante. cedens verum esse de causa univoca , quae totam suam potentiam manifestae in suo effectu : potentia enim generativa hominis nihil potes pIus, quam generare hominem s secus vero de causa aequiv ca: haec enim non manifestat totam
suam potentiam in sui effectus productione, ut patet in Sole. Deus autem est agens aequi Vocum. X. Utramque ergo responsione concludens , dist. antecedens, perseetiorem effectum , servata proportione geometrica , nimirum, quod causa persectioris virtutis possit persectiorem effectum producere, servata proportione inter virtutem causae, & capacitatem effectus , con. ant. , servata aequalitate
arithmetica, idest, qudd si causa suerit
virtutis, ut quatuor , enectus debeat esse, ut quatuor, nego antecedens, maximE in causis aequivocis , qualis est Deus. Infinitas ergo virtutis ejus mani sestatur per hoc , quod licEt non possit peream fieri effectus actu infinitus, possit tamen, ploducto quolibet effectu , et ii perfecto, producere alium, S alium persectiorem tum numero,
tum specie , usque in infinitum succe nive, ili , ut nunquam devenite si ad effectum, ultra quem alium, & alium in infinitum non possit producere, alias si haberet ultimum, per istum finiretur et ut docet S. Thom. in. I. dis.
Pergit S. Doctor hac T. ara. 3. squaerere, an possit dari infinitum secundum masnitudinem , & ara. 4. , an possit dari secundum multitudinem.
Sed quia hare tractari solent a Physicis, ideo ne Philqsophica Theologicis
I. C Icut omnipotentia est virtus ,
qua Deus omnia sacere potest, quae possibilia sunt, etsi numero, ec specie infinita sorent et it, immensitas est virtus, qua Deus ex natura sita vim habet, ut praesens adstomnibus creaturis, etiamsi numero,
& specie infinitae existerent. Qua rhimmensitas eqndistinguitur ab actuali Dei praesentia in rebus , sciit actus primus ab actu secundo; & sicut Deus
actu erat omnipotens ab aeterno, alite- quam ullam creaturam actu produce ret: i ta erat actu immensus, es emet, quamvis nulli creaturae actu praesens adesset: nec minus immensus maneret,
si omni creat uia anni hi lata, desineret jn eis actualiter praesens esse , quia immensitas non dicit actum praesentiae ubique, sed vim, seu virtutem. II. In hanc divinam Immensitatem varie a variis erratum est. Non lumenim de divina rebus omnibus Draesen
tia impie locuti sunt illi, qui apud
Job. cap. . v. x 4. dixerunt de Deo: Nubes latibulum ejus, nee nostra consenderat, cla eirea eardines Cali perambulat . Sed etiam veteres Philosophi in hae salsa opinione suerunt, Deum emein primo Coelo, & in parte si ientali, ut, ceu primus motor, inde Coelis motum imprimeret, & inchoaret et de ' uo eri ore & ipsi Philosophiae Principes Plato , & Aristoteles suspecti suere , si credimus Iustino martyri in Paranetιco ad Graeos pag. 6. , cum ille in
ignea, iste in aetherca substantia eorporea , Deum collocarint. III. Revera tamen Platon ἰcos non adeo male de Divina iminensitate sensisse, crediderim, tit eam prorsius a stulerint. Adserebant quidem , Plotino P x teste,