장음표시 사용
121쪽
De Paucitate amatorum crucis SM.' x. Habet Iesus nunc multos Rmatores regni sui coelestis, sed paucos bajulatores suae crucis. Habet multos desideratores consolationis, sed paucos tribulationis. Plures in enit socios mensae , sed Paucos abstinentiae. omnes volunt cum Christo gaudere et sed pauci volunt pro ipso aliquid sustinere. Multi sequuntur Jesum usque ad fractionem panis ; sed pauci usque ad bibendum calicem passionis. Μulti miracula ejus venerantur, sed pauci ignominiam crucis Sequuntur. 2. Multi Jesum diligunt , quamdiu adversa non contingunt: multi illum laudant et benedicunt, quam
122쪽
Christi lib. IR II Idiu consolationes ab ipso recipiunt; si autem se Iesus absconderit, evmodicum eos reliquerit, aut in que rimoniam, aut in dejectionem n
et non propter suam aliquam Consolationem diligunt, ipsum in omni tribulatione et angustia cordis , sicut in summa consolatione benedicunt. Et si nunquam eis consolationem dare vellet, ipsum tamen Semper laudarent, et SemPer gratias agere Vellent. 5 O quantum potest amor Iesu Purus , nullo proprio commodo Vel amore permixtus i Non Omnes mercenarii sunt dicendi , qui consolationes Semper quaerunt ZNonne amatores sui magis quam Christi probantur, qui Sua commoda vel lucra semper meditantur pUbi invenietur talis , qui velit Deo. Servire gratis 3
123쪽
118 De imitatione 4. Raro invenitur tam spiritualis aliquis , qui omnibus sit nudatus rnam Verum Pauperem spiritu, et ab omni creatura nudum quis invenietpProcul et de ultimis sinibus pretium ejus. Si dederit homo omnem submantiam suam , adhuc nihil est: et si secerit poenitentiam magnam , adhuc exiguum est. Et si apprehenderit omnem scientiam , adhuc longe est: et si habuerit virtutem magnam , et devotio nem nimis ardentem , adhuc mullum ei deest: unum scilicet ; quod .
Quid illud p Ut , omnibus reli
ctis , se relinquat, et a se totaliter exeat, nihilque de privato amore retineat . Cumque omnia secerit , ' quae facienda noverit , nihil se se- Cisse Sentiat. 5. Non grande ponderet , quod grande existimari possit; sed in ve ritate servum inutilem se Pronun-
124쪽
Christi lib. II. Irsei et, sicut Veritas ait: Cum fec-ritis omnia , quMe PMecvtu Sunt Mobis , adhuc dicite , Semi inui Ias sumus e quod debuimus facere, IecimuS. Tunc Vere pauPer et nudus spiritu esse poterit, et cum Propheta dicere : Quia unicus et Par er Sum Ego. Nemo tamen ditior , nemo li- herior, nemo Potentior eo eSt, qui scit sese et omnia relinquere , et ad infimum se Ponere.
x. Durus multis videtur hic se mo : Abnega temetipsum e tolle crucem tuam, et Sequine Iesum. Sed multo durius erit audire illud existremum verbum : Discedite a me maledicti in ignem aeternum. Qui enim modo libenter audiunt,
125쪽
et sequuntur Verhum crucis, turienon timebunt ab auditione mala ae ternae damnationis . Hoc signum crucis erit in caelo , cum Dominusiad judicandum Denerit. Tunc Omnes Servi criacis , qui se Crucifixo conserinaverint in vita , ad Christum judicem accedent cuni maguRfiducia. es. Quid igitur times tollere cru-C- , Per quam itur ad regnum8 In
Cruce Salus : in cruce vita : in cruce protectio ab hosti hus : in cruco infusio supernae suavitatis: in cruce robur mentis r in cruce gaudium spiritus : in cruce summa Virtutis r in cruce persectio sanctitatis. Non est salus animae , nec Vesaeternae Vitae nisi in cruce. Tolle ergo crucem tuam, et sequere Iesum, et ibis in vitam aeternam.
Praecessit ille h julans sibi crucem, et mortuus est pro te in cruce ; ut et tu tuam Portes crucem ,
126쪽
et mori affectus in cruce : quia si cum illo mortuus fueris , etiam cum illo pariter vives : et si socius sueris poenae, socius eris et gloriae. 5. Ecce in cruce totum ConStat, et in moriendo totum jacet . Non est alia via ad vitam , et ad Veram et internam pacem , nisi via sanctae crucis et quotidianae mortificatio. nis. Ambula quo vis, quaere quod Cumque Volueris , non invenies altiorem viam Supra , nec securiorem viam in sca , nisi viam sanctae crucis RDispone et ordina omnia Secundum tuum velle et videre ; non imvenies, nisi te semper aliquid palldebere , aut sponte , aut invite : et ita crucem semper invenies. Aut enim in corpore dolorem Senties, aut in anima spiritus tribulationem sustinebis. 4. Interdum a Deo relinqueris, interdum a proximo exercitaberis ;et, quod amplius est , saepe tib
127쪽
Iua De imitatione metipsi gravis eris: Nec tamen aliquo remedio , Vel solatio liberari seu alleviari poteris ; sed donec Deus volucrit, Oportet ut Sustineas. Vult enim Deus , ut tribulatio Nem sine consolatione pati discas :et ut ipsi totaliter te subjicias , et humilior ex tribulat one fias. Nemo ita cordialiter sentit passionem Christi, sicut is cui contigit similia pati. 5. Crux igituT semper Parata eSt, et ubique te exspectat. Non potes
eam effugere quocumque cucurreris; quia quocumque Perveneris, te i-PSum InVenies. ConVerte te supra , conVerte te infra , conVerte te extra, Convertete intra; in omnibus invenies crucem : et necesse est te, ubicumque
Sis, tenere patientiam , si vis interis nam habere pacem , et Perpetuam
Promereri coronam. Si libenter crucem portas, ea Portabit te, et deducet ad desideratum
128쪽
Christi lib. ΙL Ius sinem , ubi scilicet finis erit patiendi. Si invite portas, onus tibi saeis , et te ipsum magis graVas ; et tamen oportet ut sustineas. Si abii- Cis Unam crucem , aliam Procul dubio invenies , et sorsitan gra iorem. 6. Credis tu id evadere , quod nullus mortalium potuit 8 Quis sanetorum in mundo sine cruce et tri-hulatione fuit 8 Nec enim Dominus Jesus una hora sine dolore passionis fuit, quamdiu in hoc mundo vixit.' Ortebat enim Christum pati, et TeSurgere a mortuis , et ita in trare in gloriam suam : et quomv-do tu aliam viam quaeris , quam hanc regiam sanctae crucis Θ7. Tota vita Christi crux fuit et martyrium , et tu tibi quaeri S Te- . quiem et gaudium Z Erras , erras ,
si aliud quaeris , quam pati tribu-
Iationes : quia tota ista vita mortam Iis plena est miseriis , et circumSignata crucibus . Et quanto altius
129쪽
iαέ imitatione. quis in spiritu Profecerit, tanto graviores cruces Saepe inveniet: quia exsilii sui Poena magis ex amore crescit. 8. Sed tamen iste sic multipliciter afflictus, non est sine levamine consolationis : quia fructum sibi ma-guum Scit a creScere ex tolerantia Suae crucis . Nam dum sponte illi se subjicit, omne onus tribulationis in fiduciam divinae consolationis convertit: et quanto magis caro Per. tribulationem atteritur , tanto amplius spiritus per interuam consolationem roboratur. Et nonnunquam in tantum confortatur ex assectu tribulationis et. adversitatis , ob amorem et consormitatem crucis Christi, ut sine tribulatione et dolore esse nollet: quo niam tanto se sore acceptiorem Deo credit, quanto plura et graviora Pro eo Perserre poterit.
s. Non est illud bominis virtus,
130쪽
Christi lib. II. Iussed gratia Christi: quae tanta potest et agit in carne fragili, ut, quod naturaliter semper abhorret et fugit, hoc servore spiritus aggrediatur et perficiat.
Non est secundum hominem erucem Portare, crucem amare , COP-
pus castigare et servituti subjicere, honores fugere , contumelias libenter sustinere, se ipsum despicere ,
et despici optare , adversa quaeque eum damnis Perpeti, et ni nil prosperitatis in hoc mundo desiderare. Si ad te ipsum respicis , nihil hujusmodi ex te poteris: sed si in Domino confidis, dabitur tibi sortitudo de coelo , et subjicietur ditioni inae mundus et caro. Sed nec inimicum diabolum timebis , si fueris
fide armatus, et Iesu cruce Signatus. IO. Pone ergo te, sicut fidelis ethonus servus Christi , ad portaridum viriliter crucem Domini tui ,