Axiomata theologica sancti patriarchae Augustini S. Romanae Ecclesiae doctoris maximi de angelis quibus explicantur difficiliora, quae de illis controuertuntur in scholis. Dubijs ex illis ortis breuiter disputatis, & resolutis. A p. Benedicto a S. Ia

발행: 1676년

분량: 476페이지

출처: archive.org

분류: 철학

271쪽

us confert, ut ab ea nec excidant vi quorumcumque tormentorum, Ut certa veritate iam inrelligant sibi coserendam vitam aeternam in consortio Beatorum. Quae expositio est adeo certa, & vera,ut sit tantummodo explicatio ipsorum verborum Textus. Nam S. P. ibi sic loquitur. Muantum pertinet ad delectationem prmentis boni, beatior ervi Primus homo in Paradiso, quam quitibu Iu fusin hac infirmitate mortali: quantum autem adspem futuri boni, beatior quilibet in quibus1bet eruciatibus corporis cui non opinione,sed certa veritate manifestum effos ne sine se habiturum omni molestia carentem societatet velorum in participasune Summi Dei, quam erat ille homo sui casus imcertus In magna illa Helicitate Paradi-A Comparatio igitur inter primum hominem, & talem iustum in natura lapsa non fit a S. P. in eo; quod ille non haberet gratiam sanctificante, iste haberet; sed in eo quod ille non habebat certitudinem suae perseuerantiae, I erat incertus sui casus: iste vero iustus cum non sit quilibet iustus;sed talis qui habuerit reuelationem a Deo de sua finali perseuerantia; non enim aliter in hac vita certa veritate manifestum est alicui, se sine fine habiturum omni molestia carentem societatem Angelorum in participatione Summi Dei,ut loquitur S. P. ibi 2 quis dubitet in hae pane feliciorem esse talem iustum,

quam fuerit Primus homI. N ali ergo recte intulerunr praediim nostri A A. ex dicto loco S. P. Primum parentem non habuisse gratiam sanctificantem in primo instanti suae creationis; nam ibi de hoc puncto non loquitur nec explicite, nec im, plicite. Sensus igitur istius loci:& illius qui citatur in argumento ex lib. de Corrept. & Gratia est; multo maiorem gratiam conferri iustis modo per Christum in lege Euangelicao, quam Adamo in statu innocentiar, quia Adamo tunc fuit collata gra- tia, qua perseuerare po set, si vellet, Verum iustis illis, de quibus hic loquitur S. P. confertur etiam gratia qua non solum possint perseuerare; sed etiam actu perseuerent;& praeterea ut certo sciant, se ad Angelorusocietatem peruenturos; quam cem titudinem Adamus non habebat. Ex quo etiam patet expositionem Magistri sententiarum non esse ad mentem S. P. sed potius contrariam; nam vi bene notat Coquaeus loco citator ex alijs locis S. P. constat; Pri .mum homine suisse creatum in gratia, di conequenter habuisse, quo posset proficere,de quo alibi erit sermo. Ad probationem Argentinae patet responsio ex dictis: nam iuxta principia S. P. est par ratio de Angelis, ae de primo homine;ve habes incit.lib.de Corrept.& Gratia cap. l . Dices secundo: Creatura videns se esse in gratia numquam a gratiae

272쪽

potest resilire; maxime si illa notitia persecta fuerit, ut est intuitiua: sed Angelus a principio vidit, & se i sum, & omnia; quae fuerunt in ipso. Ergo si fuisset in gratia, numquain agratia ullus excidisset; quod tamen ex Scripturis Sacris costar aliter euenisse. Maior probatur: quia Gratia Sanctificans eli pulcherrimus naturς decor, &quicumque buiusmodi de. corem in se videret non posset ipsum non appetere; immo minus poliet ipsum non appetere,quam aliam quamcumque naturalem suam perfectionem; cum sit pulchrior quacumque tali perfectione naturae. Ergo cum sit de fide Angelos peccasse, sequitur eos gratiam sanctificatem non habuisse. R. negado maiorem. Ad probationem Respondeor quod nullum honum creatum necessitat liberum arbitrium ad sui amorem, salte quo ad exercitium, quantumuis persecte cognoscatur,& videatur ratione sus limitationis: ac proinde Angelum potuisse actu non appetere conseruatione in illius doni, & habere actum appetitus destructiuum talis doni: &consequenter ex hoc cael te non recte inferri; quod Angcli non habuerint huiusmodi gratiam in sua crea

tiones

Dices tertio e Ioannes Summus Pontifex relatus in secunda part Decreti: Causa sextadecima quaest. z. cap. primo incipiit. Uisis litteris. docet, Diabolum dolere, & erubescere. quod ipse in caelo non hubuearit charitatem, quam homines habent in terra: Erg3 non omnes Omnino Angeli habuerunt gratiam sanctificantem; Diabolus enim, ut ait iste Pontifex, eam non habuiti siue dicas gratiam esse idem realiter, ac est charitas: siue ponas eam ese rea liter diuersam; nam etiam posita reali distinctione Gratiae a charitate adis huc semper saltem de lege ordinaria sunt coniunctae. R. textum hunc nocitari fideliter ab illis, qui eo utuntur pro hoc intento: nam verba Pontificis loco citato sunt ista. Dolet enim satis, is erasescit Charitatem quam in caelo nequit habere J homi

nes constantes ex lutea materia tenere

rn terra. loquitur igitur de praesenti ibi Pontifex dum ait. Nequit habere. nihil statuens, aut memorans doprincipio durationis eius: Vel si magis placet dic cum Giossa in dictium caput ad illud verbu Costantes dolet

quod non potuit habere Charitatem flerseuerantem Puto tamen quod melius diceretur. non habuiι. nam S. P. in loco praecitato de Correptione,& Gratia cap. 3 o. II. & Ia. docet,&Angelos, & Primum hominem aprini ipio potuisse perseuerare s νο- luissent. Alij dicunt dolere Diabolum, quod homo charitatem semelam missam potest recuperare, quam ipse non potest, quam responsionem refert Becanus Tractu de Angelis cap. z. quaest. p. de Gratia Angei

273쪽

- in B --itum, num. s. verum duae priores responsiones magis correspondent

Dices quarto: Si Angelus suissetereatus in gratia, haec esset illi con- naturalis; Sed hoc est impossibile. ergo nullo modo concedendum cst, suisse creatum in gratia . probatur maior; quia species intelligibiles , quas habent Angeli, ideo dicuntur illis conuaturales,quia sunt creati caillis. Ergo fimiliter si essent creati

cum gratia, haec diceretur,&esset illis connaturalis. R. negando mai rem . Ad probationem. H. Species dici connaturalas, quia sunt debitae tali naturae e cum enim naturaliter Angelus fit intellectualiS, exigit naturaliter habere principia, quibus possit exercere actas sue nature con-uefitentes, & consequenter sunt etiadais illae species in ordine ad fincm

naturalem; cum quo tame stat,quod fi qnae species suissent datae in ordine ad mysteria pernaturalia, dic retur supernaturales. sed quidquid

sit de hv mihi sincit,quod ex illo

duplici capite illae species dicantur

naturale quorum neutrum comm .

ait Gratis Gratum facienti, esto ponatur infusa in ipsa creationci,neque enim exigitur a natura; neque suit data in ordine ad finem naturalem; sed in ordine ad Vitam aeterna,quae est finis supemat uralis..

Dices quinto; Si omnes Angeli a principio habuissem Gratiam,& cha

ritatem: omnes immobiliter Deo ad haesisient. Sed hoc non est factum; inam multi corruerunt. Ergo non

habuerunt huiusmodi dona. Probatur laqueia maiotis Si enim habuissent huiusmodi habitus superna Grates in primo instanri, tuns fuissent conuersi ad Deum per charitatis, di cum eorum liberum arbitrium sit inflexibile, immobiliter ei adhaesissent: nec postea aliqui corruissent. R. in hoc argumento inllOlui aliqua dissicilia, quae insequenti bus sunt fusius disputanda. Pro nucdico primo ex principijs DoctrinAE S. P. N. non haberi, quod Angeli sint ex sua natura inflexibilest sed solum ratione termini, & status a quo sunt: consequenter ad ea quae habentur in Sacris litteris de Diabcito: quod in Veritate non petit quod

non esset utrum,si eius arbitrium ex

natηra sua inflexibiliter, I immobiliter adhaereret obiecto. Praeterea Respondeo non sequi necessario; quod si Angeli habuerunt Gratiam,& charitatem quod in eodcm instanti fuerint in Deum actualiter conuersi: nam uicet ex Sacris S ri' turis hoς inseramus ; nihilominus non est necessaria consequentia ex eo quod habuerint Gratia , &choritatem in primo instantii quod in eodem fuerint per proprios actus

conuersi ad Deum. Potest enim creatura viatrix, &' libera exercis , & non exercere , actus suorumis

274쪽

habituum esto supernaturalium: bi in quo huiusmodi diffieultates sed de hoc iusius in sequenti D, examinantur. o

Angeli

Ex lib. ri. de Ciuitate Dei cap. 9.

Si dixerimus, ηullam esse eificientem causam etiam bona φω tatis, cauena dum est, ne Voluntas bona bonorum Angelorem non facta, 'd Deo coater .a esse credatur . Cum enim i facti sint, quomodo issa non esse Nacta dicitare Porro quia facta est, utrum cum acta est. - e tua fueri r prius e Sed s cum isseri non dubium quod is alis factasti, a qM, O - simal se mi facta sunt, ei a qua factioni adba serum. Eo queont ιῆ ab illorum s daemonum 3 societate discret quod hi in eadem votantate bona ma reum uti is ea deficie . do mutat uni. mal cistoer uoismate, hoe se quod a bono defecerunt; a γε προ defecissent, si virque vovissent:

omnes in primo instanti suae creationis amore easto

Deo adhaeserunt.

Vtrum Angeli per proprium actum pO.

tuerint se praeparare, dc de facto se dis ' posuerint in primo instanti ad gra-Τ' tiam habitualem recipiendam.

Pono Quaestionem hanc sub hi s didicultaa tam cima possibili tatem terminis; co quod sit specialia quam circa actnm. Ratio dubita .

275쪽

A A G E Z I S. 24 et di de potentia est,quia s Angeli potuissem se praeparare ad gratiam per

suos actus in primo instanti, vici tui set per actus necestarios, vel peractus liberos: sed actus necessari, non sunt aptae dispositiones ad gratiam sanctificantem de lege ordinaritia saltem in Viatoribus, ut erant tune Angel , & actus liberi non videntur posse admitti in illis pro primo instanti. Ergonnllo modo potuerunt se praeparare. Secunda pars minoris, in qna est difficultast Primam enim omnes, ultro cocedunt;

probatur quia defuit sufficieus libertas ad habedum talem actum in primo instanti; nam ad huiusmodi lubertatem requiritur indifferenti oIuntatis ad operandum, & non operandum,quam Angeli non potuer ut,

habere pro illo primo instanti; sed solum respectu temporis sequentis: Cum enim huiusmodi indifferentia debeat praecedere talem actum; alias enim non esset actus liber, nisi principium illum eliciens antequam Mdeterminet ad illum, potens e set ibium elicere, & non eliceret & non .plissit esse sub tali ind fierentia in minori duratione quam per instinuconsequens est,ill s in primo instanti non potuisse nabere actum liberu, quo se ad gratiam praepararent: his

emen nola obstantibus . . - ,

Dico cum communi Theolog rum sententia: Angelos omnes in aprimo instanti potuisse elicere proin prium actum supernaturalim, & l, Mrum dilectionis Dei, & de lacio exercuisse; quod probatur;qyia pro illo instanti hab runt liberum arbiitium; di nulla est repugnantia,quin Deus posset illis conferre auxilia actualia tam ex parte intellectus , quam ex parte voluntatis ad actus supernaturales fidei, spei, & charit tis. Ergo potuerunt illos actus liberos elicere: & idcirco si Deus disposuisset,ut illi actus non ab habitibus elicitive prodirent,ita potuissent o dinari ut essent dispositiones ad illos; hanc sententiam esse de mente S. P. N. non dubito, cum enim dinceat in Axiomatibus prςcedentibus; innes Angelos, eo ipso ut facti suere, adhaesisve Deo amore sancto, &casto; & Daemones ideo malos esse 2OM K uiae alea voluntate deficiem do mutari sunt mala voluntate . M eos potuisse tales actus elicere.

Ad rationem dubitandi respondent aliqui, ad libertatem non requiri, ut Voluntas prius duratione reali sit indifferens ad operandum; sed sufficere, ut prius natura prςcedat:& hoc dicunt esse de mente S. Thoms qui prima parte qu. 63. an. 3, 3d 3. dOcet Angelum in primo instanti posse mereri, & tamen ad meritum requioritur libertas. Licet enim alibi doceat in primo instanti non potuisse peccare thoc tamen non infert ex dbfectu libertatis ullo modo; sed ex alio capite. Hoc tamen non obst

276쪽

eri solutio praedicta censetur insuf- actum,quo ante eius exercitium ipsiciens a recentioribus,& maxime ab causa iit determinara, tolli potest tibis qui docent praedictam indiffe- quod dLunt fieri quoties in, intellerentiam esse eonstitutivum formale ctu est iudicium determinans voIuniibertatisieo quod nec etiam diuinitus fieri possit, ut duo contradictoria simul existant in eadem durationOTeati, nec etiam pro unico instantii di consequenter nee etiam fieri po-eerit; vi in eodem instanti reali sit negatio formae,& simul forma ipsa exustar; & cum esse determinatum dicat

negationem indisterentiae,& indis rentia dicat negationem determinationis; nullo modo voluntas, pro eo tempore, vel instanti quo eli d e temminata, poterit esse indifferens propterea ad complementum praedictae solutionis dicunt determinationem,

di indifferentiam causae duplicitur Posse contingere. Primo ut sit linitus causae determinatio per se, de s eundum illa,quq ipsius actionem priCedunt, cui opponitur indifferentia ipsius mei causae per se. Altera vero est determinatio non ratione ipsius cause praeciae; sed ratione actus quo informatur, cui opponitur indiffer tia respeciu ipsms actus; quo possiodicunt ad rationem libertatis caulae pro eo instanti in quo agit non esse posteriorem indisterentiam, alias nulla caula libera quando actu exercet suos actus qui dicuntur liberi.eLser verh libera. Esse tamen de rati ne eius priorem indifferentiam, quae

solumnodo pes aliquid pia ccdenstatem ad exercitium actus: cuius rei exemplum habemus in visione beatifica determinante voluntatem ad amorem Dei . Quapropter cum so lum per illam priorem indifferentia causa libera disserat a necessaria;manet optime posse coli ere hsc duo,&quod voluntas in primo instanti,

quo existit, sit libera, & libem agat;& nihilominus in illo instanti sit determinatio posterior; dummodo n5 sit illa prior perquam solam tollitur libertas. Sic discurrit Caspensis Tract. de Angelis disp. sexta sect. a.

eo ibi relatis. Hare responsio licet patiatur suas dissicultaten videtur enim imperceptibile; quommodo causa sit libera, & indifferens illa prima i

disserentia, & tamen haec non prineesserit actum neque per instans, de quomodo stantc illa indisserentia in

causa in omnibus, & singulis indiu

duis quarumcumque specierum n

turς Angelicae fuerit iste actus in illo

primo instanti elicitus; non enim. aliundε colliginius determinatione in causis necessatifs, nisi ex eo quod in omnibus,& singulis indiuiduis tallum causarum existentibus talibus circumstant iis demur tales actust Nihilominus est melior quae in praediacta sentearia de contatusilio liberta. tis

277쪽

iis dari possit. Quia vero nos cum S. P. lib. 3. de lib. arb. c. 3. & lib. de

Natura, di Gratia cap. 43. & 7. di 'nlibi,ut suo loeo dicam ponimus cinsitutivum libertatis in Amplitudi- me, & eminentia cum Dominio, &Potestate in suos actus prael cinden do ab illa indifferentia, & determinarione, cum quo sentiunt SS. D D. Anselmus. Bernardus, & Thomas, &cum his plurimi alii clarissimi, & toto orbe celebcrrimi Auctores. Pro- Pterea respondemus Angelos omnes casto amore se in primo instanti ad Deum conuertisse, quia erant plene domini talis actionis,de cuius dominij ratione non erat, ut praecederet per aliquod instans realem suum actum; sed solum quod ita poneret;

ut quantum erat ex se, posset no ponere: Eiusque exercitium in omnibus, & siugulis indiuiduis naturae Angelicae inserimus ex scripturis Sacris; & praecipue ex EZechiele cap. .a8. ubi de Diabolo dicitur. Pers ctus in Odis suis a die conaetionas tua: donec inuenta est ιniquitas m te. & ex SS. PP. & maximε ex S. P. N. vi h hes in Axiomate.

Circa secundam dissicultatem; an scilicet per talem actum Angeli se disposuerint ad gratiam iustifidam e recipiendam; est duplex sententia . Prima est Caietani in Commetarijsa z. quaest. 26. astic. 3. ad 3. n stri Ferrariensis libro 3. contra Gemetes cap. 1 oo. Glegoris de Vale

tia Tomo ptimo disp. quarta qu. ιδ puncto primo Men. 3. di Ludovici

Calpensis loco citato,& est affirma. tiaa. Secunda vero est negativa qua docent Capreolus in secundo dist.4. qu. r. ad primum Molina qu. 7a .an 3. ad primum. Res haec est incerta, & dubia, ut obseruant Beccanus Tract. de Angelis qu. a. S. I. Secus da Conclusio. & Arriaga. TOmO a. disp. zo de Angelis Sectione tertia. Nam certum est Deum potui ste viroque modo disponere; At quid fuerit de facto; nec ex Sacris Scripturis, nee ex SS: PP. adducitur testimonili

conuincens pro alterutra parte contradictionis. Dico tamen secundo:in re tam dubia mihi videri probabiliorem Sententiam Capreoli negantis talem actum fuisse dispositionem moueor p.ex verbis S.P.quae habentur in e dem capite; ex quod esumpsi Axi ma; ubi dicit quod Deus eos cum Misna volutate, idest cum amore easto, quoiati adhaeserar reauit,simul in eis conis dens naturam, es largiens gratiam. Si

simul condendo naturam largieba tur gratiam; profecto omnino liberaliter, & sine ullo merito, vel eX condigno, vel ex congruo eam illis donabat, hoc enim sonat illud verbum largievs. largiri enim est idem. aedonare; non esset autem donata, si

fuisset praerequisita dispositio, &aetus meritorius saltem de congruo.

Prob. a. ex supra relata PP.& D

278쪽

communiori sententia,quod Angeli fuerint in gratia creati: Si enim

ipsi ad eam is per proprium actum

Hisposuissent, hoc non fuisset in gratia esse creatos; sed eam sibi met lysi suis actibus comparare. Prob. 3. quia etiam per Aduersarios melius est operari in gratia, & per gratiam,

quam sine gratia; maioris enim valoris semper sunt opera illa,quae procedunt a gratia, quam illa quae eam antecedunt. Prob. q. quia Christus Dominus non habuit gratiam habitualem in instanti suae conceptionis ex meritis; Et tamen si honorificentius esset ut volunt Aduersarij eam habere ex meritis, seu disposition

bus praecedentibus, non apparet ratio; cur haec honorificentia Christo Domino esset deneganda: Nee s tisfacis, si dicas, eam fuisse debitam

ratione unionis hypostat aerac proinde nullam debuisse praeceder actionem dispositivam; nam etiam Gloria Sanctissimi Corporis ipsius erat ei debita propter pr dicta viai nem; & tamen Deus eam illi dedit propter Opera. Prob. quia in hoc magis elucet Liberalitas Dei, & Amtificis Potentia, si ipse per semetipsa ornet opus suum; qua si ipsam opus per semetipsum sibi suum ornatum

comparet, de acquirat per sua Opera.

. Probant vltim' alij; quia si data fulget huiusmodi gratia propter opera, licet solum de congruo meritoria eius; suillet collata secundum intensionem actus;quemadmodum de homine peccarore se tonuertente ad Deum, de praeparante ad gratiam. communiter docent Theologi. Sed hoc dato talis gratia suisset nimis exigua: Et non postet gere dici, quod omnis lapis pretiosus fuisset indu tum eius. Ergo probabilius est, eam fuisse datam independeater a meri. tis. Sic discurri Arriaga loco citato. Dices primo: gloriosius esse eu,

cumque creaturae ratione utenti habere gratiam propter merita, quam sin E illis. Ergo ne Angeli carerent hac gloria,dicendum erit hoc modo fuisse illis collatam. negando antecedens, nam rota gloria pensatur ex meritis factis per gratiam, & ex gratiar Immo gloriosiora sunt mer, ro prouenientia a persona iam existente in gratia; quam illa quae proueniunt ab eadem antecedenter ad

gratiam; quo enim dignior est per sona. eo gloriosior est operatio. Vbs

aduerte, non propterea nos negare

esse illis datam nouam gratiam i praemium operationis; sed solum cotendimus, primam gratiam sanctificeantem fuisse illis collatam antece deter ad talem dispositionem actualem ipsorum. Dices secundo: S. Thomas prima' parte qu. 62. art. 6. docet, Angelos perfectiores accepisse maiorem gratiam; quia sertius; & escaeius se disposuerunt,& ad Deum eonverte

279쪽

itit: omnes Angelas in primo instan cundum his verbis. Dicei qustaeti meruisse. Ergo de mente S. Th mar est Angelos se prsparasse ad primam gratiam, & eam accepisse secundum proportionem dspositionis uniuscuiusque ipsorum; Et hoc eo magis quod in eo instanti habuer ut supernaturalem cognitionem Dei,

ac etiam supernaturalem amorem,

quod eo magis de illis dicendum est, quia non erat in illis ullum impedimentum, vel praua aliqua cogit tio: quae illos a tali amore averteret.

R. S. Thomam loqui ibi de augumeto gratiae non vero de prima gratia sanctificate; nam eo loco docet,eOS accepisse talem gratiam iuxta quantitatem suorum naturalium; quod non esset, si fuisset collata intuitu dispositionis praecedentis; nam ill actus, ut pote procedens ab auxilio actuali supernaturali, cum esset in sua entitate supematuralis, ut docci etiam Aduersaris, fecisset, ut gratia illa no esset secundum quantitatem suorum naturalium; sed secundum intensionem talis actus supernaturalis. Propterea cum idem mei Angolicus Doctor in praecitato art. 6. qu.ε a. sibi obiecisset pro secundo argumento: quod magis propinquus est ad gratiam actus humanus,quam natura; de cum gratia non sit ex operiabus, ut habetur ad Rom. II. multo

minus quantitas gratiae in Angelis

est secundum quantitatem naturalin

Satisfecit argumenta in ad I

qctus ratronalis creatura sunt ab i a

gratia Sed natura est immeriais

te a Deo. Unde metu υιdetur , quod gratia detur secundum gradum natumra, quam ex operibus . idem omnino

conuincitur ex duobus articulis prae, cedentibus, si attente considerentu

nam in quinto docet, quod Angelus statim post primum actum Ch

ritatis beatitudinem meruit, dc in quarto articulo in quo quaerit; virui Angelus creatus suam beatitudianem meruerit: in corpore asticuli finit dicendo. Melius duendum est, quod gratiam habuit Angelus antequae et beatus, per quam beeιιιuiunem meruit. Statuit itaque hune ordinem

Angelicus Doctor, ut prius prioritate naturae sit ipsa natura Angelii secundo gratia sanctificans per quam

pollit mereri: tertio ipse actus merbi orius: quarto ipsa beatitudo; ut i genti articulos illos cla um erit. A buerte hic pro solutione aliarum obi .ctionum, quae possunt fieri; nos non negare AngeIos in primo instanti habuisse actuin conuersionis in Deuut putant aliqui Aduersariorum i de idcirco totis viribus conantur probare Angelos in primo instanti exercuisse huiusmodi actum; hoc enim ultro concedimus. Tota differentia inter illos, denos est in hoc praecise,

quod Aduersarij dicunt illum primu

actum dilectionis, seu conuersionis in Deum suisse prius natura, quam

ipsa

280쪽

ipsa gratia sanctifieans, de nos dic mus fuisse posterius.

Dices tertio: in collatione gratiae contrahitur quaedam amicitia spiritualis inter Deum, & creaturam rationalem: Sed amicitia consistit i . mutua dilectione, quae etiam despo- satio spiritualis dicitur. Ergo debet iacquiri per propria m,& actualem dispositionem; cum consistat in mutua dilectione inter ipsum Deum, di

creaturam rationalem. R. hoc argumentum pati instantiam in Christo Domino; nam amicitia illa,& despositio fuit perfectior in illo, quam in

qualibet pura creatura; fuit enim per gratiam unionis;& tamen non praecessit operatio libera ipsam gratiam habitualem: non ergo bene insertur ex eo. quod datur mutua dilectio in. 'ter Deum, & creaturam; quod actus

ille dilectionis debeat praecedere in priori naturς ipsam gratiam sanctificantetn;lasticit enim si ab ipsa procedat. Habet etiam instantiam in imfantibus qui baptizantur, in quibus datur illa spiritualis desponsatio; &tamen non habent actum conuersi

nis liberum in Deum. Vnde ad summum illa, & aliae similes congruentiae ostendunt, Deum potuisse res sieordinare, ut actus aliquis liber Angelorum fuisset dispositio ad infusionem primae Gratiae Sanctificantis; non tamen probant; quod ita faciusuerit, vel debuerit fieri.

Di es quattvi nihil impedit, qu minus ille actus dicatur productus a gratia, & nih:lominus fuerit dispos, tione ad illam i Ergo etiam si non

praecesserit natura, sed subsequius fuerit, adhuc erit praeparatio ad illa. Prob. antecedens: quia communiter admittitur; actum contritionis esse priorem gratia sanctificante in genere causae materialis, de posteriore in genere causae ellicientis; Ergo idepoteri t dici de illo actu Angelu quo casto aluore adlissit De dest quod

fuerit prior Gratia sanctificante quatenus disposuit subiectiim ad illam . . recipiendam, posterior vero quat nus fiuit productns ab illa eri cienter. Arriaga loco citato dicit;hoc esse a gumentum Tanneri disput. quinta. quaest. ει dubio primo ubi etiam alios citat pro se;sed esse argumentu ivalde durum, eo quod ponat mutua

caula litarcm, quam ille in physicis reiecit. Sed quidquid fit de hoc.

Respondetur in nostro casu non posse admitti illam prioritatent, & posterioritatem in eo actu; cum ponatur a nobis gratiam esse priore hoc actu dilectionis in genere cauis ess- cientis, & principium effectivum est simpliciter prius suo effectu: & quod est simpliciter prius alio in genero causae efficientis, non potest postea in ullo alio genere esse posterius illo: nam causa essiciens est illa, quae dat esse effectui, quod non habebat

antecedenten, undc eum ante ipsam caulam incientem non existeret, no

SEARCH

MENU NAVIGATION