Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana sive de selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 로마

131쪽

De Gallia Romanorum provincia.

anno 2 p. Chr. in urbem redisset, triennium remotus ab republica tamquam privatus vixit Suet. Tib. c. i5ὶ, tum extinctis C. et L. Caesaribus anno i adoptatus ab Augusto et OOnsestim in Gallias contra Germanos missus egi. De potestate ei permisga tacent auctores nec tribunicia potestas, quam ei delatam osse constat, ad imperium militare valuit; procon8ularis autem potestas ci anno demum i ι p. Chr. lege consulari data est Veli. II, 12 I; Suet. Tib. c. 2 l). Sed istin antequamRdoptatus est, eum supra ostendimus non uni alicui Galliarum provinciae, sed omnibus coniunctim praesuisse, quaro fieri non potest, ut tunc cum honoro atque dignitate auctum minore imperio suisse eoque, quod a patro ipso accipere poterat, caruisse existimemus. Apertoque documento est, quod Dio l. l. narrat, cum Saturnino ornamenta triumphalia decernerentur, simul at Augusto et Tiberio imperatoris nomon esSe Partum item illud, quod Tiberius parans anno 6 p. Chr. irruptionem in Germaniam cum Pannoniorum et Dolmatarum cognovisset seditionem, subito copias convertit, Vellei. II, l08; Dio LV, 28 nullo novo imperio auctus, ut ei non Galliarum modo, Verum etiam Illyrici, sortasso etiam vicinarum provinciarum imperium datum esse censeam. Quod si non habuit, antequam seditio eXursit, certe Paulo post accepit, ut unius summo ductu bellum gereretur. At fuerant tamen legati Augusti eodem tempore, ne alios commemorem, M. Valerius Messalinus, cos. anni 3 a. Chr. , qui της Δαλματιας καὶ IIαvvovίας αρχων dicitur ab

Dione LV, 29 et pracpositus Illyrico a Vellei. II, 112, A. Caecina Severus, cos. anni s a. Chr. , qui Mucii ας αγχωv a Dione l. l. appellatur, C. Vibius Postumus, cos. 5 p. Chr. , quem Veli. II, liti praepositum Delmatiae nominat, alii. Omnino igitur parem tunc Tiberius potestatem videtur habuisse ac

postea Germanicus, cum in Syriam mitteretur, cui cum Omnes provinciae transmarinae permissae essent, Suos tamen rectoreS

habuerunt Syria et Asia si Bithynia et Galatia, ot paulo ante C. Caesar, Augusti filius, cum ad Parthos reprimendos in Armeniam proficisceretur cf. Comment. II p. l023. Quae cum ita sint, et apud Velleium, quod olim dixi, teneo, scribendum

esse qui tum legatus patris eius in Germania erat et Sentium Diqiitreo by Corale

132쪽

Da Gallia Romanorum provincin.

Saturninum cum togatus Augu8ti in Galliam Belgicam nain huic eum praefuisse quae Velleius narrat, Ostendunt) missus

e88Θt, mansisse Cum eadem potestatu statuo usque ad annum 6

p. Chr. , quo P. Quinctilius Varus ei successit. Quamquam etiam qui Lugdunensi provinciae praefuit, coniectura non certa illa quidem, sed quae tamen a probabilitate non abhorreat. vidotur posse inveniri. Εtonim Vellei. II. illi, quo loco adulandi causa aetatis suae egregios viros laudat, C. Vibium Postumum, de quo diximus, affert, L. Pa88ienum Rusurn, COS. anni i a. Chr., Cossumque Lentulum do quo os. Comment. II p. 9 l), qui Africae proconsules fuerunt, L. Apronium, quem ait Delmatico bello excolluisso, A. Licinium Nervam Silianum,

quem cum patriae dignitati aequatus esset, maiori spei immatura morte praereptum esse queritur, denique L. Aelium Lamiam, de quo haoc habet: Arem et Aelius Lamia vir antiquissimi moris et priscam gravitutem se re humanitate temperans, in Germania Illyricoque et moae in serica splendidissimis functus minislsriis non merito, sed materia ad yiscendi triumphalia de

fretus est. Ex his L. Apronium et A. Licinium facile credoluisse Tiberii legatos, praesertim cum hic ita prope nominetura Dion. LVI, i 2, ac cum essent in hae legatione consulatu ornati sunt, illo Cal. Iul. anni 8 p. Chr. M. Furio Camillo suffoctus, hic Cal. Ian. anni 7 p. Chr. Sed his longe vetustior consularia orat L. Aelius; fuerat enim anno 3 p. Chr., quattuor annis etiam ante M. Aemilium Lepidum, legatum Tiberii Voll. II, 1l4 sq. , cuius tamen causa erat SingulariS, quia per Scriboniam amnitatem quandam cum Augusto habebat. Quodsi L. Aelius legatus Augusti, non Tiberii erat, quoniam Belgica a Sentio Saturnino, Illyricum a M. Valerio

et C. Vibio Postumo occupatur, necesse est tenuerit Lugdunensem Galliam, cui dum praeest, accidere lacile potuit, ut et optime mereretur magnamque rei militaria scientiam non modo in Germania verum etiam conflato bello Pannonico in Illyrico ostenderet, et occasione triumphi adipiscendi careret.

Quamquam coniectura sane haec egi, quae utrum Vera Sit Rn falsa, ad summam disputationem non multum interest.

Successisse autem C. Sentio in Gallia Belgica constat P.

133쪽

Do Gallia Romanorum provincia.

Quinctilium Varum anno 6 p. Chr. , ut videtur; hoc enim

po8tremum decessor eius commemoratur. De Varo quae nota

sunt, explicavimus in Comment. II p. 85, ex quibus illa duo

nune asserimus, et veterem eum sui Ase consularem maXimaque

provincia Syria functum et coniunctum cum domo imperatoria, ut non sine magna quadam cautione Augu8tus tanti exercitus curam mandasse videatur. Cuius quam tristis anno si p. Chr.exitus fuerit, notum est; sed cum praeses ipse Occidisset, reliquiaa exercitus finesque ipsarum Galliarum tutatus cst L.

Nonius A Aprenas, qui avunculi sui Vari togatus duas legiones ducebat Veli. II, 120; Dio LVI, 22j. Atque ita extractus

est ille annus vacua praesido Gallia Belgica. Nam insequenti demum anno Tiberius cum supplemento militum ab Augusto mi 88us advenit, eodem imperio ornatus quo antea, sed ita tamen diverso, quod Augustus ipse nullos tunc suos legatos in Galliis videtur habuisso: nulli certe commemorantur neque eos si ulli fuissent Volteium existimo praetermissurum fuisse silentio. At comitabatur eum Germanicus, quem Dio LVI, 25 tunc pro consule imperium habui 88e ait, quamquam praeturum nondum gesserat sibid. o. 2fi , unde eundem, cum anno i item praeter Tiberium in ipsa quaestura in Delmatiam mitteretur Dio LV, 3 l), nullo maiore imperio praeditum fuisse colligo-mus. Sed illa proconsularis potestas qualis tandem erat 3 Certe non ea, quam paulo poAt Tiberius Augusto ipsi aequalem Ox Sconsulto accepit, sed haee opinor, similis ei, quam et in Galliis et in Asia Syriaque postea habuit, ut in imperatoriis provinciis, si qui essent Augusti legati, plus posset quam hi, in senatoriis plus quam qui a sonatu missi praeessent. Aequavit igitur Augustus Germanicum Tiberio, nisi quod huius imp rium fortasse ad plures provincias pertinebat: hoc certe efficere volebat, ut Tiberius, cuius caritati minus fidem habebat, pari Germanici potestate codrceretur: illi autem non in imperatoriis modo provinciis, sed in Narbonensi quoque Gallia, quae tune Senatus erat, Summum imperium fuisse ostendit, quod Veli. II, 121 cum dissensiones Viennensis coloniae composuisse nnrrat.

Nemo igitur privatus homo per biennium illud, quod Tiberius post cladem Varianam in Gallia commoratus est, ibi legatus

134쪽

De Gallia Romanorum pro in ia.

Augusti erat, nec magis anno 12 p. Chr. , quo et Germanicus consulatum Romae peregit et Tiborius Ox Pannoniis Delmatisque triumphavit. Quid enim attinebat in unum annum Gallias legatis tradere, quas et absentibus Tiberio et Germanico, cum nullus tune a barbaris motus esset, satis recte ab eorum legatis obtineri sciret et proxime totas Germanico tradere constituisset y Nimirum exacto consulatu Germanicum anno 13 p. Chr. in Gallias missum esse Ox cortissimo Suetonii Calig. c. 8 testimonio constat. Illo enim anno Augustus cum ipse imperium quintum in docem annos suscepisset, Tiberium, quem initi antpa tribunicia potestate et proconsulari imperio et earum, quas ipse haberet, et senatoriarum provinciarum Ornarat, SVPm Germanici potestatem elatum sibi ipsi prorsus aequavit. Hoc

est, quod Tac. Annal. I, 3 ait Tiberium collegam imperii

assumptum esse, et Suet. Tib. e. 2l ac non multo post lege per consules latu, us provincias cram Augusto communiter administraret, et plenissime Veli. II, l2l et senatus PUulusque Romanus, postulunte Patre eius, ut aegratim ei ius in omni s yrovinciis eaercitibusque esset quam erat ipsi, decreto co lexus esset.

Longe haec potestas superior erat atque et Tiberius antea habuerat et Germanicus aecepit. Hic enim etsi plus valebat quam qui cuique provinciae vel a senatu vel ab imperatore missus praeerat, non minus tamen ipso erat imperatori8 legatus, mandata ab eo accipiebat, donique si parobat. At Tiberius deinceps, quia collega imperii Prat, communiter cum Augusto mandata dabat quique exercitibus praeerant, iam legati Augusti et Tiberii rite appellabantur, nec si qui ita dicuntur, necesse est etiam post mortem Augusti provincias tenuerint, sed ipso anno la hoc legitimum eorum erat nomen. Quare C. Ummidium Quadratum, qui apud Momm8en. Inser. Neap. n. 4234 quaestor divi Augusti et Ti. Caesaris Aug. appellatur, non necesse est anno l4 quaesturam gessisse, sed recte etiamsi anno 13 tantum gessi Aget, ita appellaretur. Prorgus enim simile est P. Dolabellae exemplum, quod supra p. lii allatum est. Qua rations cum Augustus Tiberium secum ipso exaequasset, eidem Germanicum opposuit, id quod significat Tac. Annal. I, 3, ut, etiamsi aliunde de anno, quo hic Galliis Diqiitreo by Corale

135쪽

Da Gallia Romanorum provincist.

Praee88e coepit, non constaret, ex tempore, quo Tiberius in consortionem imiterii rooeptus est, certa coniectura possot fieri.

Sed iam ipsum hoo Germanici imperium quale fuerit describendum est. De eo breviter summamque rem spectans Tacitus Annal. I. 3 ait: in hercule Germanicum Druso ortum Octo

apud Rhenum legionilus importiit Augustus, , similiterque

Sueton. Cal. c. t eum missum ad exercitum in Germanium

dieit os. Voll. II, 123 et l2b), quocum sere consentiens D LVII, 3 pinosidona Germaniae appellat. Sed accuratior longe notitia ex iis peti potest, quae Tac. Annal. I, 3l post mortem

Augusti apud exercitus Germanicos ge8tR ESSe narrat, eum nondum quicquam ex iis, quae AugustuS instituerat, mutatum erat. Duo, inquit, apud ripam Rheni exercitus erant: etii nom superiori, sub C. Silio legato; in riorem A. Caecina currebat.

Regimen summae rei penes Germanicum, agendo Galliarum cen-mi tum intentum. Hinc discimus minus recte ab Dione Gemmanicum dici Gormaniae praesidem; regebat enim non modo exercitus Germanis oppositos, sed etiam Galliam, cuius censui agendo intentus erat, cum nuntius de morte Augusti advenit. Nec probabilo est, cum Plinius ae Strabo nulla Germaniae provinciae mentione laeta quattuor Galliarum provincias ab Augusto institutas esse reserant, ipsis extremis eiusdem annis aliam divisionem esse coeptam, cuius commemorationem Strabo certe omittere non potuit. Sed nominabat Dio quod in omni Germanici potestato longe praecipuum erat, itemque Tacitus, cum legionibus eum praefuisse scribit, unde nemo tam imperitus aut rerum aut scriptorum Romanorum erit, qui legiones tantum, non etiam provincias ab eo rectas esse colligere velit. Quis enim, si imperium spectaret ae quantum quisque in republica posset intueretur, ullo tunc in numero haberet provincias inermes 3 quae praeda potius erant ac praemium belli quam ullum in bello momentum inerebant. Itaque eum omnes provinciae pro numero legionum, quas habent, censentur, tum Tacitus, quod longo erat in Germanici potestate maximum, legionum octo regimen, id unum commemorat Dioque, quod ad limitom Germaniae collocatae erant legiones, Germaniam eius provinciam appellat. Quamquam praeter legiones etiam Diqiitreo by Corale

136쪽

Dε Gallia Romanorum provincia.

populos paruisse significat Tacitus, cum ait consum Galliarum ab eo osse actum. Iteinque hab t c. 33 interea Germani pre Gauras, ut diximus, census acrimenti eaecessisse Augustum retur et c. 34 Sequanos Proximos et Belgarum civitates in verba eitis Tiberii) adigit; c. 39 Germanicus apud ariam Ubiorum egae narratur et c. 4l ad Treviros mittere uxorem atqueliboros et O. 43 Belgae dicuntur auxilium adversus Germanos obtulisse, tum c. 44 veteranos in Raptiam mittit, c. 45 ad locum cui Vetera nomen est, proficiscitur. mulinquo alia referuntur, unde Belgicam Gallinm, quae ex Augusti divisione prat, Germani o Paruisse colligamus. Cf. etiam Suet. Calig. c. H. Qua tamen sola si in pius imporio missot, vix Tacitus Gallias dixisset, unde nocossario otiam Lugdunensi Galliae eum imperasse intelligemus. Atque idem alio quodam modo potest coniici. Tacitus enim euin narrat, postquam dct Augusti morte comperit, Sequanos proximos et Bθlgarum civitates in verba Tiberii adegisse. Ubi igitur erat Germanicus, cum nuntius do morte Augusti asserretur 3 Non fuisse apud insoriorem exercitum Tacitus paulo post Ostendit , audita cum seditiuno eo prosectum egSe roserens; nec magis erat Rpud superiorem, quom deinde compressa interim inferioris seditione

adiit o. 37 . Quis igitur illo locus erat Sequanis Propinquus,

quo Germanicus, dum census Galliarum agit, versabatur 3 Lugdunensis, opinor, colonia, in qua etiam Augustum, cum Gallias componeret, saepe vorsari consuevisse supra Oatendimus. Lugdunensem igitur Galliam non minus Germanicus tenebat quam Belgicam. sed, ut existimo, etiam Aquitaniam, quae nisi Galliarum nomine comprehenderetur, addere aliquid

debuisse videtur Tacitus. Quare totas Gallias Germanici imperio paruisse censeo. Nam quod Tacitus I, Tl ad supplonda exercitus damna certasse ait Gallias, Hispanias, Italiam, quod

cuique promptum esset, arma, equos, aurum Osterentes, non

Puto pro argumento esse posse, ut in illis quoque provinciis aliquid ei imperii fuisse arbitremur, quarum provinciarum quod studiis laudatis dona non accepit, ea ipsa de caula videtur fecisse, ne fines imperii sui egredi existimaretur. Etenim Galliarum quidem, in quibus legitimam potestatem habebat,

137쪽

De Gallia Romanorum provincia.

donis eum sano usum esse ostendit ipso Tacitus Annal. II, L. Veruntai non qua ritur etiam quale Galliarum imperium Gormanicus habuerit; siquidem et alios Augusti propinquos vidimus et Germanicum ipsum postea scimus ita praefuisse provinciis, ut praeter eos essent legati Augusti subiecti tamen illorum summae quasi potestati; contra Tiberium ita intolloximus Galliis imperasse, ut ipse quos vellet rebus gerendis praeficeret suisque tantum legatis uteretur. Ex utro igitur genero tunc erat Gormanici imperium 8 Num praeter eum Augusti ot Tiberii legati singulis Galliarum provinciis prae- orant 3 Iain per so ipsum quidem parum hoe vidcatur esse probabile; nam Augustus certe, qui eum Tiberio Opponere volebat. potentiam eius prorsus infregis8et, si alios ei suos legatos addidisset, nec ipsi quibus uti vellet eligere permisisset. Sed certiora ex iis quae Tacitus narrat, colliguntur. Etenim c. at sic habet: dtio apud ripam Rheni exercitus erunt: cui nomen superiori, sub C. Silio legato. inferiorem A. Caecina currebat. ΙΙos per ipsam, qua erant dignitate, sane facile existimabimus legatos fuisso Augusti ot Tiberii in Bolgica et Lugdunonsi ; nam C. Silius, filius consulis anni 3 p. Chr., congulatum gegserat Cal. Ian. anni t 3 p. Chr. , A. Caecina longe etiam vetustior erat consularis, quippe qui iam anno 9 a. Chr. propter bellum Pannonicum egregie gestum cum Druso consulatum accepisset Cal. Iuliis loco T. Quinctii Crispini Sulpiciant. Sod ita iis legatis usus est Germanicus, ut eos non ipsius, sed Tiberii fuisse sibique proprium imperium habuisse nemo credat. Nam primum Caecina duas legiones iubetur in hiberna ducere Ι, 373, tum in ipsa expeditione anno 14 suscepta expeditas tantum cohortes habet nec ullam legionum partem. At insequenti anno quattuor legiones ducit, reliquum exercitum ipse Germanicus, Ι, 56ὶ ut C. Silius in Gallia sine exercitu relictus esse videatur; deinde in altera expeditione Cascina etsi etiam logionibus aliquando praeest I, 63), tamen modo expeditam tantum manum ducit Ι, sit , modo cohortos alias I, 60ὶ. Donique anno 16 C. Silius et A. Caecina primum classi fabricandae praeponuntur II, 6), tum Silius cum expedita manu in Chattos irrumpit ΙΙ, T et auctumno cum

138쪽

De Gallia Romanorum proVincia.

magno numero copiarum rursus Chattos vastat II, 25 . Unde C. Silium et L. Caecinam, quos Tacitus ait octo legionibus Germanicis praesuisse, cum, prout iuberet Germanicus, modo hoc modo illud administrarent, modo pluribus modo paucioribus copiis praeessent, intelligimus non Augusti ot Tiberii, sed ipsius Germanici suisso togatos idquo in Silio infra etiam alio certissimo argumento demonstrabimus. Erant igitur prorsus eodem loco quo L. Apronius, qui consul non minus fuerat anno 8 p. Chr. , quo Germanicus item ad varia negotia usus est I, 56), ac tribus his consularibus eius Iogatis ornamenta triumphalia decreta sunt I, 72J. Reliqui legati orant praetorii, P. Vitellius I, 70) ot C. Antius II, 6) et L. Seius Tubero II, 20 , quem propterea Tiberius sibi ipsi in consulatu suffocitanno 18 p. Chr. , cuius nomen dubito an libr. II, 6 in eo rupto illo vocabulo Anteitu, quod vulgo legitur, lateat. Sexigitur legatis utebatur Germanicus praetor legionum quidem legatos, ex quibus C. Caetronius nominatur I, 4i, ac quamquam tres eX iis erant consulares summa dignitato militarique

fama, nemo tamen ab imperatore accepta potestate suum eXOrcitum habebat. Iam igitur sapiontia Augusti apparet, qui cum Τiberium coercendum esse putaret, Germanico validissimas legiones et peritissimos duces et opulentissimas pravincias tradidit; apparet otiam paulo post Gerinunico, cum in Asiam Syriamque mitterctur, ademptam esse magnam potentiae Partem nec redditum quod in Galliis habuorat. Nam iuxta eum Cn. Pisonem Syriae misgum ab Tiberio ipso praesuisse constat Tac. Annal. II, 43ὶ, nec quod transmarinae senatus p vinciae eius summo imperio mandabantur, etsi magnam speciem habebat, tantundem verae potentiae asserebat. Rediit autem Germanicus ex univorsao Galliae imperio anno l7 p. Chr. triumphavitque a. d. VII Cal. Iun. Tac. Annal. ΙΙ, 4 l . Quis ei successerit, solet ignorari nec Tacitus, qui bella et civiles actiones referre mallet, commemorare operae pretium duxit, qui si nostrae potius utilitati, quam arti iucunditatique consulere Voluisset, commemorare debuit. Quid enim existimamus secisso Tiberium 3 Νolebat illo amplius bellum geri vel, si essent utique barbarorum impetus repellendi,

139쪽

De Gallia Romanorum provin ia.

Drusum filium cupidum gloriae imperiique esse ostendebat Tae. Ann. II, 26). Iam quietem per proximos insequentes annos in Germania suisse, Drusum autem vel in urbe vel in Illyrico versatum osso Tac. Ann. II, 44 scimus. Probabile igitur ost, reductam esse vetorem Gallistrum divisionem, ut, quae pars imperatoris esset, tribus legatis, Belgico, Lugdunensi, Aquitanico pareret. At duas ox his provinciis vix Augustus, gloria rerum gestarum atque umore populi Romani satis tutus, alienis hominibus commigerat ne fere coniunctos secum aliqua necessitudine elegerat, quos tantis copiis praeficeret, nodum Tiberium existimemus, qui et natur' suspicuoioresset nee sine causa res novas timeret, temere legatos suos ingenti potentia ornasse. Atque auctus erat extremo Augusti tempore numerus legionum, ut quattuor ad inferiorem, quattuor ad superiorem Rhenum essent, quas ipse Augustus nomini praeter Tiberium ot Germanicum mandarat. Quae cum ita sint, si quam post Augustum provinciarum partitionem commemorari videamus, qua legatorum potentia minuatur maiorque imperatori securitas parotur, eam hoc maxime tompore institutum esse veri orit simile. Iam frequens postea est Germaniarum, quas sub Augusto nullas suisse docuimus, commemoratio, quarum principium ad Tiberium potissimum imp. reserendum esse intelligemus. Eaque res certissimis testimoniis confirmatur. Etenim quinto anno postquam decessit Germanicus

ex Galliis, i. e. anno 2s p. Chr. , motus quidam per Gallias extiterunt conci triti ab Iulio Floro Troviro ot Iulio Sacroviro Aeduo, quos narrans Tacitus Annal. III, 4s Visellium Varronem Germaniae inferioris togatum nominat. Undo igitur subito Germania insorior eiusque legatus extitit, nisi Tiberius post reditum Germanici provincias illas Gormanias instituisset pQuamquam sic sex annorum spatium relinquitur, quo novae

provinciae potuerint institui: licet autem ipsum annum invenire. Etenim cum Florus ille, quem dixi, populares suos ad

arma crepienda concitasset, petebat saltus, quibus nomen Ar enna, cum legiones titroque ab exercitu, quas Visellius et C. Siatius adlersis itineribus obiecerant, arcuerunt Tac. Annal. IV,

42). Hio C. Silius est ipso ille legatus Germanici, de quo

140쪽

Do Gallia Romanorum provincia. 131

supra diximus, quem hoc loco legatum Tiberii Germaniae superioris appellari Upnret; nam et utrumque exercitum, quem Tacitus dicit adversis itincribus esse obiectum, certum est non posse esse nisi eum, qui in inferiore et alterum qui in supcriora Germania erat, et Visellium quidem Germaniae inferioris legatum fuisse modo vidimus. Idem autem C. Silius anno 24 p. Chr. , quod ex amicis Germanici maximo Tiberio invisus

erat, maiestatia accusatus est. Do eo sic refert Tacitus Annal. IV, l8 amicitia Germanici perniciosa utrique Silio et Titio

Sabino , Silio et quod ingentis exerritus sePtem per annos moderator partisque apud Germanium triumphalibus Sacroviriani belli victor orat - Credebant plerique auctam offensionem Φsius intemperantia, immodice iactantis suum militem in Obsequio duravisse, cum alii ad seditiones prolaberentur, neque mansurum Tiberio imperium, si iis quoque legionibus cupido novandi

Misset. Invisus igitur erat Silius Tiberio, quod inter amicos Germanici sexto anno ante defuncti fuerat, deinde quod ingentem exercitum rexerat, nimirum Germaniae superioris, quo bellum Sacroviri confecerat. Sed septem illi anni qui fuerunt 3 Nescimus enim quando Silius ex provincia Romam redierit. Quamquam probabile est eum paulo ante decessisse quam accuSatus est ac Sic solemus de omnium reorum causis iudicare; sed faciamus id non esse solitum, quid iam de Silio reperitur 3 In duplici quasi provinciae genere commemoratur, primum anno 14, cum Germanicus universae Galliae praee8Set, quo tempore eum exercitui superiori quattuor legionum praefuisse ostendimus Tac. Ann. I, 31 , nec certe ipso tempore quo Augustus obiit, in provinciam pervenit, sed Superiore, OPinor, anno, postquam in consulatu Cal. Iul. anni 13 M. Aemilius Mamercus Scaurus et Cn. Firmus suffecti sunt. Deinde nominatur in bello Sacroviri, quod anno 21 gestum est, quo onsocio si continuo in urbem redisset, plus quam Octo annos in proVincia explesset, non Septem, qui a Tacito numerantur. Necesso igitur est, hi septem anni aliter efficiantur deductoque illo tempore, quo Germanicus Galliis praeerat Siliusque quia non Tiberii, sed Germanici legatus erat, superiorem quattuor legionum exercitum regere minus recte dici poterat, hi

SEARCH

MENU NAVIGATION