Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana sive de selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 로마

141쪽

De Gallia Romanorum pro in in.

tantum anni intelligantur, quibus Germanico Romam revorso Tiborii togatione functus est. Atque ab anno 16 p. Chr., quo Germanicum a Tiberio revocatum esse scimus, ad nnnum 24, quo Silius accusatus est, ipsi septem anni efficiuntur, unde duo haec iam aperta sunt, primum, quod supra ullis argumentis demonstratum est, cum Germanicu8 Gallias regeret, nullum in iis provinciis suisse legatum Tiberii, deinde, continuo po8tquam Germanicus decessit, Germanias et inferiorem et superiorem a Tiberio osse institutas. Memorabile automest, quantopere Tacitus, quan Vis Septem annos nil morando duas C. Silii togationes discernat, in rebita eiUS gestis utrumque permisceat; nam triumphalia ornamenta moruerat fideque legionum continonda Tiberii imporium stabiliverat in legations Germanici, Sacrovirum vicerat in logatione Tiberii. At enim cum tempus, quo Germaniae institutae sint, in- Venerimus, de natura earum provinciarum pauca disputanda sunt redeundumque ad Fochtori ot Mommsenti opiniones, quas supra commemoravimus. In quibus quid cum universa republica Romana pugnare videatur, exposuimus, diximus Ptiam de Ammiano Marcellino XV, is , apud quem quae leguntur, aut pugnare cum historia aut Iovi transpositione verborum emendanda esse ostendimus. Sed adversari videtur otiam

Ptolemaei libr. ΙΙ, 6 auctoritas, qui Galliam ΚελτοIαλαettetu pellatin in quattuor provincias, Aquitaniam, Lugdunensem, Belgicam, Narbonensem, dividens deinceps uno capite Belgicam cum Germania inferiore et superiore complectitur: qua illi auctoritate sic utuntur, ut Germanias Ullas omnino provincias fuisse neget Fochterus, Momingenius ex alio quodam genere fuisse existimet. Ae solet sane reliqua η provincias singulas singulis capitibus illustrare, velut Raetiam et utramque Pannoniam et utramque Moesiam; cur igitur Germanias annectit Belgicao 3 Primum, opinor, quod fines Gormaniarum Sanctexigui erant neque ii, quos geographus propter artem Suam magnopere reserendos esse putaret, ut, qui imperium Romanum flumine Rhono describeret, facile ad Germanias communiter cum Belgica recensendas adduceretur. Nam quod Gallias quadrifariam dividit, nonne tradit rectissime 3 Siquidem Diqiitreo by Corale

142쪽

De Gallia Romanorum pro inein.

Germanos non complectitur Galliae nomen, de quibus simillimo omnino Ptolemaeus statuit ac Dio Cassius L III, 12, quem locum supra citavimus, qui distinguens Germanos Gallorumque quasi colonos quosdam appellans Galliae tamen adiungit.

Denique unde tandem constat, nisi quae suum caput apud Ptolemaeum compleat, non esse provinciam 8 Nam ut Orientis provincias, quarum ratio certissime illam normam redarguit, hoc loco praetermittam, nec Numidia nec Asturia, quas suis

tamen praesidibus paruisse infra demonstrabimus, peculiaribus capitibus a Ptolemaeo illustratur, sed illa Asricae, haec Tarraconensi Hispaniae adiungitur. Reliqua, quibus Mommsenius nullam provinciam, quae proprie dici pos8et, Germaniam fuisse demonstrabat, sunt sane Iovi Ora. Nam quod Tacitus hist. I, 8, ubi totum imperium quale initio belli civilis fuerit recenset,

exercitus tantum Germanicos, non provincias Germanias commemorat, tacit ideo, quod omnis potentia sita erat in exercitu ac legionibus, nulla in populis ipsis, apud quos legiones versabantur, ac saltantur certe, qui, quod ibi una Hispania, unum Illyricum, duo in Asia exercitus nominantur, nullaS praeterea provincias suisse colligant. Deinde, etsi in multis monumentis ot a multis scriptoribus Germaniae saepe appellentur provinciae, nullam tamen e8se ait provinciam, cui tam raro provinciae nomen addatur quam Germaniis. In quo moleste gane sero, Omnem rationem ad numerum revocari. Nam si bis appellentur provinciae, quater non appellentur, quid officiatur 3 Nihil hercle nisi parum constantem usum fuisse, siquidem et casu accidit, ut ii quos habemus tituli supersint, et alia aliorum est natura, cum multi privatim ab hominibus parum peritis, alii publico illi quidem, sed vel in civitatibus obscuris vel in provinciis parum Latinitate excultis, pauci omnino et publice et ab iis, quos accurate dicere volui Age sciamus, positi sint, in quibus ipsis rursus casu sculptorumque arbitrio multa administrata sunt. Quare quod in ingigni sano titulo Praenestino

apud Marin. Arv. p. 793) C. Caesonii Rufiniani Africa et

Lusitania et Achaia et Asia et Baetica et Narbonensis dicuntur ProVinciae, una Germania superior non dicitur, quid ostendit nisi aut errorem sculptoris aut aliquem alium casumi Neque

143쪽

Do Gallia Romanorum provincia.

illud magni iaciendum e88e censeo, quod Momingenius vetustissimas inscriptiones, in quibus provinciae Germaniae appellentur, sibi videri dicit esse ex Hadriani tompore, A. Platorii

Pollionis 'reli. n. 822, et Q. Lollii Urbici. Sit hoc ita neque

enim tanti hanc rem exi Stimavi, ut quaerendi laborem susciperem), certe simul docendum orat, Inultas esse prioris aetatis, in quibus provinciae nomen deesset, tum significandum, quid in Germaniarum natura mutatum e88e Videretur, ut quo nomine anica caruissent, id Hadriano imperante acciperent. Neque

eiusmodi quicquam afferri poterit. Equidem tantam in nomine provinciae vel omittendo vel addendo inconstantiam invenio, ut nihil prorsus ex eo colligi posse existimem. Veluti quis dubitat, quin Syria fuerit provincia 3 At in ἀκνρά is inscriptionis fragmento, quod cum aetatis Augusteae sit, Sentio Saturnino tribuendum egge docuimus in Comment. epigraph. IIp. 125, etsi Asia dicitur provincia, Syria et Phoenice eo nomine caret, itemque carot in celebri titulo M. Ciceronis filii apud Mouamsen. Inscr. Neap. n. 4320, qui leg imp. Caes. Aug. in Syria appellatur. Ac ne quia hoc ideo factum esse putet, quod principio Augusti provinciarum ratio minus certo constituta suerit, in C. Ummidii Quadrati inscriptiono repud eund.

Mommson. n. 4234 est leg. Ti. Caesaris Aug. Prov. Lusit., tum procos. provinc. Cypri, ut leg. divi Gaudi in lilyrico, eiusdem et Jeronis Caesaris Aug. in Syris. Quo quid potest esse inconstantius 3 Vctustissima certe erat provincia Asia eaque saepissime etiam in inscriptionibus sic appellatur, at in nobilissimo titulo apud Mommsen. l. t. n. 3601 Eprius Marcellus dicitur procos. Asiae III, quamvis in eodem provincia Cypros commemoretur. Quare cum inutile esse videatur, haec, quae ab libidino vel sculptorum Vel eorum, qui titulos posuerunt, prosccta sunt, pluribus persequi, nihil ea ad naturam Germaniarum desiniondam valere censemus. Nec magis moveor, quod, cum tot reperiantur legati Germaniae inferioris vel superioris, semel

apud Mur. p. 763, 2 in fragmento inscriptionis, quod parum

certam explicationem admittit, leg. pr. pr. exerc. Germ. in M. commemoratur, et apud Κellerm. Vig. n. 247 C. Popilius Pedo legulus in . Caesaris Antonini Aug. Hi pro pr. Germaniae super. Diqitigod by Corale

144쪽

De Gallia Romanorum provineta.

et exercitus in ea tendentis dicitur, quo tempore nescimus an

propter bella aliqua plures solito legiones in Germania suerint certaque de causa Germanici exercitus mentio lacienda fuerit. Nihil igitur in his causae est, cur singularem aliquam

Germaniarum rationem suisse statuamul, at multa et ab Momm- senio allata sunt et infra a nobis asserentur, quae certos earum provinciarum fines certosque incola8 suisse ostendant. Veruntamen quoniam Commemoravimu8 Numidiam, cuius

exemplo qui Germaniam provincium fuisse negant, maxime utuntur, faciendum Videtur esse, ut de hae quoque pauca disputemus erroreque, qui nuper irrepsit, sublato ne de Germania peccetur, provideamus. Statuit igitur Theod. Mommsen. in Bullet t. Inst. arch. ann. l852 p. l65 act. societ. litorar.

proconsulis potentiam minuere Vellet, mi 88um esse eo legatum,

qui eum proconsule ita imperium dividerot, ut ipse legionem III Augustam ot Numidiae partem solus obtineret ne praeterea in provincia proconsulari quicquid ad rem militarem pertinebat,

administraret, proconsuli suae provinciae administratio quasi civilis relinqueretur. Hanc certe eius Opinionem esse ex disputatione paulo minus subtiliter instituta coniicio; in qua coniectura etiamsi minus quod dixit, assequar, hoc plano intelligo et negari ab eo Numidiam proprie provinciam fuisse et commune quoddam proconsulis et legati imperatorii imperium statui. Non explicabo rursus, quod supra diat, per duo prima imporii Romani saecula nullam fuisse militaris et civilis administrationis disiunctionem, sed qui militibus praeesset, eundem populos, quos milites tuerentur, rexisse, ut ipsi etiam legionum legati praeter imperium militare iurisdictionem certarum dioecesium haberent. Sed in aliis provinciis, si fuisset ulla, ferri fortasse potuisset haec imperii divisio ae permixtio, in Africa vero nullo modo potest statui, Aiquidem consularis vir cum obtineret veterem provinciam, Caesaris legatum, qui praetorii ordinis erat, certe superioris imperio parere Oportebat, ut timor ille, quo motus Caligula provincias disiunxit, ea ratione nequaquam tolleretur. Argumenta autem suae opinionis Mommsenius primum assert ea, quae supra in Germaniis resu- Diqii tred by Corale

145쪽

Do Gallia Romanorum provincia.

tata sunt, quod et Ptolemaeus non singulari capite Numidiam recenseat, et Tac. hist. I, li provinciarum glatum, qui regnante Galba suerit persequens, Africam solam commemoret. Dicit enim sic: Africa et legiones in ea, interfecto Clodio Macro, contenta qualicunque principe post experimentum domini minoris,ox quibus qui non hoc intelliget, a Tacito legiones tantum numerari, provincius ipsas, quarum in bello civili nullum momentum Sit, Prorsus negligi, ac, quamvis divisa esset Asrica in proconsularem provinciam et Numidiam, nescio tamen qua fictiono sic enim loquitur Mommsen. in act. Lips. p. 214 unam retentam esse provinciam Africam colliget, certo non minus statuere debebit, cum Palaestina bellumque Iudaicum Vespasiano mandata essent, tamen quodammodo unam fuisse provinciam Syriam iisdem quibus antea finibus comprehensam nam unam Syriam nominat Tacitus, pro Palaestina bellum Iudaicum commemorans), similiterque de Hispania aliisquo provinciis iudicare cogetur. Quod si talibus argumentis uti liceret, imprimis quae Tacitus Hist. IV, 48 narrat, essent asserenda. Qui cum traditurum se profiteatur de divisione Africae, sic scribit: Legio in Urica auxiliaque tutandis imperii finibus sub diuo Augiasto Tiberioque principibus proconsuli parebunt. Moae C. Caesar turbidus animi ac M. Silanum obtinentem Uricam

metuens ablatam proconsuli legionem misso in eam rem legato 'tradidit. Aequatus inter duos beneficiorum numerus et mixtistitriusque mandatis discordia quaesita auctaque pravo certamin .

Nihil ibi do provincia disiuncta, nihil de populis divisis, milites tantum nominantur, quibuscum omnis civilis potestas coniuncta est. Quare idem Tacitus paulo post ait: Sed tum legionem in Urica regebat Valerius Festus. Quae possent nos in errorem quodammodo inducere, nisi superesset Dionis LIX, 20 testimonium: 'ΕΘειογὶ et2 Λουκto ς tuta sv δ της τε Ilλα7κινης καὶ etου Ι'ναίου Ileto ovoς υ υς αρξας es c 'Appiκἶς ετυχεν, ἐ*0-

146쪽

Da Gallia Romanorum provincia.

citavi, scito sublata est a Bart. BOrghes. in Annal. Inst. arch.

1849 p. 58. Docet enim ex Dione LVIII, 23, qui propter

inopiam senatorum ex Senatoriis proVinciis quasdam, quae consulares essent, per sex annos ab iisdem proconsulibus rectas

esse narrat, et ex titulo C. Maenii Bassi, qui M. Silarii praefectus labrum reato appellatur apud Κellerm. Vig. n. 2573,

M. Silanum, Cati Caesaris socerum, per sex annos ab anno 32 Asricae praesuisse, tum revocatum ae mori coactum esse anno 39

Dio LIX, 8; Suet. Calig. 23; Tac. Agric. 7). Tunc igitur statuit Caligula provinciam dividere, divisit paulo post L. Pisone in Africam misso, ut hic primu8 angustiorem, M. Silanus postremus veterem provinciam proconsule rexerit. Sed ut hoc, quod minus huc pertinet, mittamus, vere a Caligula in duas partes Africam disiunctam esse aperto ostendit Dio. Qui cum ait καὶ ἐξ ἐκεtvos καὶ 62υpo τουro revaetαι, hoc corto dicit, quod institutum sit a Caligula, usque ad Suam aetatem i. e. Saeculum tertium p. Chr. manere, quo tempore nemo est, qui Νumidiam ab Africa proconsulari prorsus seiunctam suisse neget; ipso enim Momingenius imperante Septimio Severo nomen praesidis Numidiae mutatum eamque quam postea extitisse putat provinciae divisionem accidi8se opinabatur. Insigne igitur hinc officitur documentum, quo moneamur, ne Scriptores

de legionibus solis, quae vires imperii efficiebant, dicentes malo intelligamus, sed illud utique teneamus, quod fundamentum quasi fuit imperii Ilomani, ut qui militibus praeesset,

eundem populos, quibus milites praeSidio erant, reXisse censeamus. Quare sui erant fines proconsuli Africae, sui togato Numidiae nec quicquam inter eos commune, nisi quod cum antiquitus una fuisset provincia Africa seiunctaque a ceteris provinciis mari, nonnunquam fortasse Acriptores, dum minus accurate loquuntur, etiam legato Asrieam tribuere possunt. Neque enim, quod via, quae ab imperatore Hadriano a Carthagine Thevesten munita est Marin. Act. fratr. Arv. p. 773; Letronn. Rev. archaeolog. 1844 p. 82bin, facta esse dicitur curante P. Metilio Secundo legato Augusti pr. pr. , docet Proconsulis et legati provincias non suisse divisas. Siquidem si via publice imperatoris iussu per legionem III Aug. Inunie-

147쪽

Do Gallia Romanorum provincia.

batur, muniendae Oportebat praeesse eundem, qui legioni praeerat, longeque diversum est exemplum Pompeii Paulini, Germaniae inserioris legati; qui cum inconsulto imperatore lassam per Bolgicam provinciam ducere pararet, iure prohibitus esta legato Holgicae Tae. Annal. XIII, 53ὶ. Nec magis titulus

illo, quem Q. Lollio Frontoni trio. mia. I g. III Are. praeffabr. fert. civitates XXoIIII ex proviri. Urica, quae sub eo censue sunt, posuerunt Kellem. Vig. n. 256), citari debuit a Mommson. Bulleti. l. l. p. 165, quem Tiberio imperante, nondum constituta Νumidia, scriptum esgo hinc intelligimus, quod pra0socius fabrum tertium dicitur. Νam eum secundum Ea, quae Borghesius in Annal. Inst. arch. ann. 1849 p. 47 disputavit, praesecti labrum ita sint non legionum, Sed imperatorum, ut quando imperatores imperio decedant, etiam ipsi praesectura decedant titulumque muneris totiens repetant, quotiens imperator ipse imperium, apparet legatorum Numidiae non potuiaso esse praefectum fabrum tertium, nisi sorte, id quod nunquam certe aecidit, eundem tribus diversis temporibus ab imperatore Numidiae praesectum eodemquo semper praesecto labrum usum esse putabimus; erat enim eorum imperium diuturnum, non annuum. At proconsules Asricae, qui si plus quam annum provinciam obtinerent, quotannis repetebant imperium, ubi per triennium eodem praesecto fabrum utebantur, praesectum labrum ter tam habebant. Quare Q. Lollium discemus proconsulia fuisse praesectum labrum et quidem eius, qui per triennium Africam tonuisset; nec si proconsuli fuerat praesectus. sub Iogato fuit tribunus militum, sed sub Eodem proconsule, qui legionem III Augustam regeret, consereturque recti Salme C.

Maenii Bassi inscriptio, quae supra citata est Κellerm. Vig. n. 25T , qui praefectus fabrum M. Silani M. in. sextum Ciar Ihaginis tr. mil. leg III Augustiae dicitur, item recto munerum militarium ordine, siquidem tribunatus post praefecturam dari solebat. Quae cum ita sint, nulla in illa inscriptione, quae imperunte Tiberio posita est, mentio fit legati, nulla provinciae Numidiae, provincia autem Asrica proprio dicitur vetus illa proconsularis, quae quicquid tunc in Africa Romanis parebat, complectebatur. Dubito autem an Q. Lollius praefectus

148쪽

Da Gallia Romanorum provincia.

fabrum morit L. Apronii illius, quem ab anno 20 p. Chr. per

triennium Asricao pracsuisse docent nummi apud Echhel. Doctr. numm. IV p. 140 et Tac. Annal. III, 20. Nec satis irecte Momingenius, cum OX iis quae modo resutavimus, legati Numidiao quoddam imperium in proconsulari provincia fuisse colligeret, quasi argumenti loco niseri, videri fortasse otium per Mauretanias pertinuisse legati imperium; nam D. Fonteium Frontinianum, legatum Numidine, narrari templum Nitifi, quod oppidum in Mauretania erat, dedicasso Hesner. in act. acad.

reg. Bavar. V, II p. l 95). Quod quidem ex alio quodam

genere est. Nam cum Mauretnnias, quae anno is p. Chr. informam provinciarum redactae Sunt, constet procuratoribus

equestris Ordinis esse rogendas traditas Τac. hist. I, is; II, 58; Plin. nai. hist. V, i, li), nc reliquiis, quibu8 procuratores praee 8Sent, provincias certum Sit imperio legatorum, qui proximos exercitus regerent, paruisse, velut Iuda am legato

Syriae, Raetiam togato Germaniae superioris, Noricum legato

Pannoniae, de quibus paulo supra demonstravimus, prorsus consentaneum erit, ut Mauretanias ei qui unus per Africam legatus Augusti erat, paruisse censeamus, tituloque Sitifensi quod per se ipsum probabile erat, confirmabitur. Ao sensit quodammodo ipse Monam senius, debiliorem osse suam opiniooem. Quam, cum sinibus proconsularis provinelao et Numidiae describendis demonstrare coepisget, quaedam rectissimo disputat, paeatas civitates ac Romanis moribus iam mitigatas paruisse proconguli, gentes barbaras, quae interiorem Africae partem incolerent, legato, tum ex iis, quae geographorum atque inscriptionum ope cognosceremus, hoc effici ait, ut nulla sit civitas, nulla gens, in qua et proconsulis et legati tituli reperiantur, sed alterutri omnes tribui. Quo nullum sane certius argumentum potest cogitari, quod suos et proconsuli et legato fines neque usquam mixtum quodammodo utriuSque imperium fuisse ostendat. Sed perturbat virum doctissimum imprimis nominis, quo legati imperatorii utuntur, ratio. De qua nunc, postquam inscriptiones Asricanae a Leon. Renter.

colligi coeptae sunt, longe rectius iudicari potest. Nam in Lambaesitanis, quas principio habet L. Renier., multo frequen-

149쪽

De Gallia Romanorum provincia.

tissimum est, ut leg. Aug. Pr. pr. appelletur, omisso nomine provinciae, quod, cum titulus in ipsa provincia poneretur, addi inutilo erat, ut quinquiens tantum nomen esse videatur leg.

Aug. pro pr. leg. III Aug. vel similiter addita legione. Mipsis autem illis quinque titulis primus, qui est n. li, ita scriptus est, ut nomen legionis etiam ad cohortem, quae a sequitur, possit pertinere, duo, nr. 46 et sit, mutili sunt parumque certam interpretationem admittunt, reliqui duo nr. 25 et 26) sunt M. Valerii Maximiani, qui semel leg. Aug. leg. III

Aug. pr. yr. consul, deinde leg. Aug. Pr. pr. leg. III Aug. cos. praeses rarissimus dicitur; sed uterque ex his titulis a militibus positus prorsus militarem morem Ostendit, ut in iis legionem potissimum nominatam esse mirum e88e non po88it. Verum, qui extra Numidiam positi sunt tituli, possent fortasse potestatem legati demonstrare, si essent aut plures aut emendatiores aut non singulari aliqua de causa a vulgari more diversi.

Nam duae illae inscriptiones sapud Mur. 69l, 7 et Griit. 498, 5),

in quibus leg. leg. III Aug. et leg. divi Traiani Parthici lex. III Atig dici videatur, adeo sunt vel corruptae vel incertae lectionis, ut nihil possint demonstrare. Aliae duae, L. Calpeiani Eanlii Quirinalis Valerii Festi Borgh. Bulleti. Neapol. IV p. 34) et C. Pinarii Cornelii Clementis sapud Cardinia. Dipl.

imper. n. 122) vix possunt admitti, quia Africae nomen, quod Mommsonius in iis invenire sibi videtur, in supplementis de

coniectura additis est neque ea coniectura quamvis a Bart. Borghesio proficiscatur, aut certa gatis aut ea existimanda est,

ex qua de provincia Numidia debeat colligi. Ita quattuor tituli relinquuntur apud Mommsenium, quorum ille A. Egnatii Proeuli, quem Grut. p. 404, 3 habet scs. Marin. Act. Datr.

Arv. p. 765 , in quo est leg. Aug. Prov. Vr. dioeces. Numid., cum alia quaedam habet mira iam a Marinio notata, tum, etiamsi et vero traditus et recte scriptus est, Singularem aliquam A. Egnatii causam fuisse ostendit. Etenim dioeceses constat appellari eas provinciae partes, quas proconsulum vel Augusti legatorum legati sub illorum quasi imperio atque auspiciis regere solent. Quare si hoc nomen in illa Numidia, quae a Caligula constituta est, quam legatus principis regere solebat, Diqiitreo by Corale

150쪽

Do Gallia Romanorum provincia.

admittemus, sequetur non tam hoo ut togatus Augusti per Procon Eularem provinciam militare quoddam imperium habuerit quam illud, ut proconsul quodammodo ei, quam proprie legatus tenebat, provinciae Numidiae prapsu orit, id quod non dixit quisquam nec ullo argumento demonstrari potegi nec cum consilio illo, quod Caligula in separanda Numidia minuendaque proconsulis potestate secutus esse sortur, convenit. Quid igitur faciamus 3 Hoc, opinor, ut dioecesim illam Νumidiam diversam esse statuamus ab provincia Numidia, cui legatus Praeerat, singulariquo aliqua de causa vol holli vel foditionis huic dioecesi, quam rursus ab Africa propria seiungi non pla- Ceret, non Solitum legatum proconsulis, sed Augusti legatum, qui copiis maioribus instructus res componeret, esse impositum. Quod quamquam intelligo me sino ulla alia auctoritate disputare ne ne tempus quidem, quo haec in Africa acciderint, accuratius posse definire, nondum enim in inscriptione illa temporis indicium inveni) non video tamon, qua alia ratione haec tanta difficultas possit superari. Verunt umon utut hoc est, illud arbitror constare, de Africao ot Numidiae imporio nihil illino posse colligi. Sic reliquae iam fiunt tres in Acriptiones, quarum duae incidunt in aetatem Vespasiani, cum Africa et Numidia bollo civili, quod antecesserat, Concussae

imprimis magna cura egerent: quo tempore laetum e8se, quod antea non factum esset, impositumque rectorem ab Caesare,

qui discordias componeret, nihil habere potest admirationis. Quaro quod Domitius Aser apud Grui. p. 403, i cs. Mar. Act. la. Arv. p. 756ὶ dicitur praetorius legatus provinciae M'.

P. Caes. Aug, non debet eo pertinere, ut Numidia cum Africa coniuncta suisso videatur, sed hoc significat, tota proconsulari potestate abolita univorsam Africam traditam esse legato Augusti, ad idemque prorsus tempus spectare censeo alterum

titulum apud Mur. 766, 5, quo Afri frater appellatur qui cum

esset candidatus Caesar. pr. des . missus est ab imp. Vespasiano Aug. legatus pro praetore ad exercitum qui est in Africa et absens inter praetorios relatus, ut tunc extra ordinem fratres

Domitios Asricae et Numidiae impositos esso existimem. Alio

ex genero est inscriptio P. Motilii Secundi apud Oreli. 33823,

SEARCH

MENU NAVIGATION