Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana sive de selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 로마

151쪽

De Gallia Romanorum pro in in.

legati imp. Caesaris Traiani Hadriani Aug. pr pr. leg. III Aug. et exercitias Ainri uni, qui cum in alio titulo apud Marin. Act. D. Arv. p. 773) solito more leg. Aug. pr. pr. appelletur, Numidiam tantum videtur rexisse, sod addita est in titulo log. III Aug. et exercitus Africanus, quia, quod scite animadvertit Marinius, propter motus Maurorum maior tune solito erateXercitus, auctus, Opinor, non legione noVa, sed auxiliis. Quare cum no hanc quidem inscriptionem, cuius singularis causa est, eo pertinere vid 'amus, ut illa, quam Monamsenius opinabatur, Asrione et Numidiae communio quasi significetur, eo deveniemus, quo constanti imperii Romani consuetudine ceterarumque provinciarum similitudino deducimur, ut Africam soli proconsuli, Numidiam cum exercitu legato imperatoris paruisgo existimemus neque eo exemplo ad salsam de Germaniis opinionem propagandam abutamur. Quod autem gub Hadriano acciderat, ut belli causa extra ordinem non proconSul, sed legatus Augusti Africae praoficeretur, idem factum ost imperante Pio propter seditiones Maurorum Pausan. VIII, 8, 3; Capit. Ant. Pio c. 5 . Nam in inscriptionibus Lambaesitanis a Loon. Renter. collectis n. l9 reperitur L. Novius Crispinus Martialis Saturninus eos. desse 98. Aug. pr. pr. provincius Vricae, qui idom n. li et i 8 appellatur Solito more leg. Aug. Pr. yr. Quare, cum inscriptio posita sit Lambaesi, quam in Numidia fuisse constat, faciendum nobis erit, ut proconsularem proVinciam tunc cum Numidia sub imperio legati coniunctam fuisse Statuamus, non per totum illud tempus, quo L. Novius legioni III Augustae praefuit nam et alios sub Antonino Asricae proconsules praefuisse scimus et imperator tanta suisse traditurconStantia, ut bonos praesides per septem et novem annos inprovinciis detineret), sed tamdiu, dum bellum a Mauris excitatum Componeretur. Novum autem hine deducetur argumentum, quo legati potestatem nihil ad proconsularem Africam pertinuisse videamus, in qua si illo militarem illam, quam Mommgenius putat, potestatem semper haberet, cum bellum ingrueret, non opus erat sublato proconsule Numidiam cum Africa uni subiungere. Superest Asturia et Gallaecia, quam a Ptolemaco diximus Diqiitreo by Corale

152쪽

De Gallia Romanornm provincia. 143

coniunctam cum Hispania citeriore uno capito ita commemorari , ut nomen tamen eius ab reliqua provincia E parotur.

Quid igitur hoc significat 3 Num Ptolemaei Aotate i. o. Hadriano et Pio imperantibus Asturia seiuncta ab Hispania citeriore suo legato paruit 3 An seiuncta illa quidem crat, sed

ita tamen rurAus coniuncia, Ut qui ei Praeesset, universae

Tarraconensis Hispaniae legato pareret 8 An doniquo ox Augusti instituto, cum unum quaSi provinciae Orpus, unus legatus morat, nihil tunc erat immutatum 3 Iam nihil ab Augusti tempore in Hispania Tarraconensi esse mutatum parum est probabile; nam ex omnibus, quae imperatoris propriae erant. Provinciis ViX una reperietur, quae non paulatim in plures partes divisa sit. Si quid autem est immutatum, non incommodo Asturia et Gallaccia nova provincia videbitur osso instituta. Id ago, paulo pluribus explicemus. Etenim ab Augusto

Hispanias universas constat in tres provincias osse divisas. quarum unam ulteriorem siVe Baeticum proconsul, alterum Tarragonongem legatus Caesaris consularis, tertiam Lusitaniam praetorius eiusdem legatus obtineret. Itaque in Haetica quidem sub Tiberio Vibius Serenus proconsul comm moratur

apud Tac. Annal. IV, 13, sub Nerone Alienus Caecina quaestor apud Tao. Hist. I, 53, sub Traiano P. Tullius Varro procons. apud Oreli. n. 649i, sub Hadriano C. Oppius procons. ibid.

n. 3306. Verum imperante M. Aurelio necesse est mutatio acciderit non tantum Baeticae provinciae, sed etiam Ta raconensis. Etenim de Septimio Severo Spartianus c. 2 sic

tradit: se essuram diligenter egit: Omnibus sortibus nutus mili uri post quaesturam sorte Baeticam accepit, atque inde Africam petiit, ut mortuo patre rem domesticam con oneret. Sed dwm in Africa est, pro Baetica Sardinia ei altributa est, quod Ba ticum Mauri populiabantur. Acla igitur quaestura Sardiniensi legationem proconsulis A icae accepit. Haec verba vitiosa esse omnes interpretes concedunt, sed quomodo omendanda sint, parum congiat nee recte emendari posse existimo sine codicum

ope. Illud certum est, nullam duplicem suisse Severi quaesturam, ut Primum Romae nescio quam egerit, deinde exacto magistratu in provinciam prosectus sit, qui mos cum olim in

153쪽

Da Gallia Romanorum provincia.

libertato suisset, tunc dudum erat abolitus. Sic igitur statuemus, sorte illum accepisse Baeticam, in quam cum per Asrieam proficisceretur, quia interim Maurorum bellum conflatum erat, mutata sorte accepisso Sardiniam. Hoc autem acciderit nocesse est anno circiter l72 p. Chr. Nam praeturam Severus gessit anno aetatis trigesimo nitero Spart. c. 3) i. e., cum anno 146 natus esset, anno 177; antea suerat tribunus plebis et togatus proconsulis Africae, quibus muneribus si quadriennium tribuemus, quaestura in eum, quem diXi, annum incidet; atque

ad idem tempus Maurorum bellum, quod Capitolinus Mareo

. 2l commemorat, reserendum erit. Nec tamen Severi tantum quaestoria sors tunc mutata est, sed Omnino tota pmvincia Baetica, quae in senatus potestate suerat, cum Sardinia, quam inde ab Vespasiano imperatoris esse conauevisse in Commentat.

epigraph. II p. 267 demonstravimus, commutata, mansitque aliquamdiu illa apud imperatorem, haec apud senatum. Nam L. Ragonius Urinatius Larcius Quintianus procos. prou Sardiniae Commodo imperante nominatur apud Oreli. n. 6492; Commodus igitur mutationem a patre factam imporii sui initio

conservavit. Sed idem tamen Commodus postea, cum Maurorum metus sublatus esset, reddita senatui Baetica ipse vidtitur

Sardiniam recepisse. Etenim circiter annum 197 p. Chr. positus est lapis miliarius apud Oreli. n. 519l, in quo Marcus Marcollus V. C. Sardinino procurator Septimii Soveri et Caracalli appellatur; est etiam alius titulus apud Oreli. 5494Ρ. Porcii optati Flammasi, qui anno 196 a senatu narratur

legatus mi saus esse ad imp. Septimium Severum et ante eam legationem non modo praetor, sed etiam quaestor provinciae

Baeticao suisse: quae quaestura in primum Severi vel, quod magis credo, in postremos Commodi annos incidet. Per viginti igitur sero annos ab anno 172 p. Chr. Hispaniam Baeticam imperatorum legatis, non proconsulibus ab senatu missis paruisse didicimus. Suscepta autem est hae mutatio, non ut onera provinciae levarentur, quae causa olim Tiberio fuerat, ut Achaiam ab senatu ad suam curam tran8serret, nec ut civitates leniore senatus imperio corruptae severiore legati disciplina componerentur, quam ob causam Plinium Diqiitreo by Corale

154쪽

De Gallia Romanorum provincia. 145

ab Traiano scimus Bithynino esse praefoctum, sed belli gorondicausa, ut Μauri, qui in Hispaniam invaserant, repellerentur. Ad quam rem non legato tantum opus orat, sed imprimis legionibus, quas cum senatoria esset provincia, nullas ad id tompus in Baetica suisse constat. At in Tarraconon si Hispania olim sub Augusto et Tiberio suerant tres logionos Strab.

III p. 106; Tae. Annal. IV, b), i. e. VI Victrix, X Gemina,

IV Macedonica, ex quibus cum paenin Videretur esse proVincia, quarta et decima paulatim translatae sunt, illa in Britanniam et Germaniam i Tac. IIist. Ι, 12 et l8ὶ, haoo ad aliud bellum, quod ignoramus: illud certum est, cum Galba imperium cnpeggeret, unam suisse in provincia legionem Vs Victri-

com Suet. Galb. o. 10; Tac. Hist. I, 16). Sed rediit paulo post quae abierat, decima legio Tac. IIist. II, 58) additaque erat I Adiutrix, quam ab Galba conscriptam Vitellius in Hispaniam reverti iusserat Tac. l. l. II, 62ὶ: quaro cum Vespasianus ad imperium perveniret, tres rursus logiones in Tarraconensi provincia suisse legimus Tac. I. I. HI, 4s). Sed ex iis sexta et decima non multo post sunt in Germaniam missae Tac. I. I. IV, 68 nequo unquam redierunt, item I ab Vespasiano in Germaniam videtur esse avocata interfuisse enim eam Suevorum bello sub Nerva tostatur titulus apud Orest. n. 5439) mansitquo in Germania et Pannonia. Eius loco ne tanta provincia legionum robore careret, missa OAt VII Gomina, quam unam in Hispania collocatam fuisso scribunt Ptolem. II, 6, 30 et DioLV, 24. Quid igitur ingruonte Maurorum bello Marcus faceret 8 In Africa universa unam constat suisse logionem III Augustam, quae si adhiberetur, a tergo potius in Mauros invadere debebat: proximae Galliarum provinciae legionibus vacabant nec quae Germanis oppositae omni legiones, propter

ingentem, qui tunc crat, Omnium Germanorum motum avocari poterant, praesertim cum Pestilentia per totum orbem terrarum propagata gelamus omnes exercitus adeo esse imminutos, ut imperator ad servos ad barbaros confugere cogeretur. Olim

per tempora belli V itolliani Cluvius Rufus, Hispaniae citerioris legatus, Τac. Hist. IV, 39 cum latrocinia Maurorum timerentur, unam eX tribus, quas regebat, legionibus in Baeticam

155쪽

Da Gallia Romanorum provincia

ad littora tutanda misorat Τac. Hist. II, 58 senatoriamque

provinciam haud dubie coniunxerat: sed id ot in copin legionum et in civili tumultu socorat, eum imperator aut nihil pra scribseret aut ei, cuius fidem semel probasset, quamvis ingentem provinciam committere non vereretur. Quare de M. AuroIio Sic existimo, eum, ut Mauros depelleret, legionem VII Gominam in Baeticam transtuli Age atque huic provinciae, qui lem

ab senatu acceperat, poculiarem legatum consularem praefecisse. Ut autem Tarraconensi provincia quid interim suctum sit cogno- soninus, iuridicorum, qui hoc maxime tempore Commomorantur, natura perspicienda erit.

De quibus cum alii antea, tum nuper disputarunt Thood. Momingenius seripi. gromat. II p. l92, Bart. Borgliosius in Annal. Inst. arch. l853 p. 195, nos ipsi in commentationibus

epigraphicis II p. 40 sq. Ac Borghcsius quidem hoc egorat, ut

numerum iuridicorum Italiae provinciarumque, quae cuique obvenire consuesset, fines describeret, nos hae ratione, quam aliis temporibus aliam fuisse putaremus, negieeta potestatem eorum qualis suisse videretur, expliciivimu8: quo in genere haec tria intelleximus, nihil prorgiis eos diversos fuisse a reliquarum provinciarum rectoribus, ipsiuS imperatoris, non alicuius, qui superiorem potestatem haberet, legati suisse legatos, denique, cum exercitibus carerent, praetorios fuisse. Inde etiam nominis ipsius quasi interpretatio petenda erit. Inerebruit cnim altero p. Chr. saeculo, ut praeter eos Caesarum legatos, qui imperatorum provinciis .praeficiebantur, alii multi ad varia negotia administranda mitterentur, qui ab hoc ipso, quod impositum erat, appellabantur, velut, qui ad census v cmiendos dicuntur sive censuum accipiendorum, et qui ad corrigendum stultim vol ad rationes putandus civitatum mittuntur, de quibus

Borghes. in Annal. Inst. arch. l853 p. 209 ot Renter. in Miscoll. epigraph. p. 47 disputarunt; nec diversus ost ille T. Caesernius Statius Quintius missus ad dilectum iuniorum a divo Hadriano in regionem TransPudunum apud Renter. Miso. epigraph.

p. 75 Inscript. Algor. n. 1817 . Quibus nonne simillimosesso putabimus eos, qui in provincias exercitibus vacuas mitterentur, quibus cum iurisdictio sola obveniret, recte iuridicorum Diqiitreo by Corale

156쪽

De Gallia Romanorum pro in ia.

nomen daretur 3 Inveniuntur autom praptor Italiam iuridicitantum in Britannia et Hispania; niam quem olim Pannoniae iuridicum reperiri putabat Borphes. Annal. Inst. arch. lΝ52 p. 23 in inscriptione Africana, is, postquam illa ab Leon. Ronior. Misc. epigraph. p. 37 emondata est, periit. Iam do Hispaniae iuridicis Borghesius i. c. et in epistola, quae I. Marquarditi commentationi de provinciis Romanis Lipsiae l854) p. 8 inserta est, sic statuit, ut in provinciis imperatoriis, si quae

maiores Ossent , rectoribus existimet additos esse assossores,

qui quod iuris dicundi causa fierent, iuridici appellarentur. Haeo Opinio nobis minus probatur. Nam et Italiao iuridi eos constat ab imperatore solo mandata accepisso et in Hispania Asturino et Gallacciao iuridici dicuntur togati Augusti, unde etiam Tarraconensis provinciae iuridicos, qui non appellantur,

suisso tamen coniicio Augusti nominisque brevitate usos esse, qualis in Romanorum mn istratuum nominibus saepissime reperitur. Qui autem Augustorum togati erant, assessorum tantum IOCO Sse non poterant conserendaque, quae supra p. ill delegatis legionum, qui Augusti dicuntur, exposuimus. Neque magis probamus, quod idem Borghosius iuridicatum Asturiao et Gallaeciae censet coniunctum fuisse cum legatione legionis VII Gominae nam haec legio, si erat in Tarraconencti Pro vincia, in Agiuria solebat esse collocata), ita quidem, ut iuridicus in legionis administratione uni principi, in iure dicendo legato imperatoris Tarraconensi pareret. In quo et unius hominis mira discorptio magnopere displicet, et exercitus iurisdictionisque divisio a more Romano, qui quidem tunc erat, videtur discrepare, et iuridici ad provinciam exercitu instructam translatio improbanda est, et deniquo hoc explicari non potest, quod eadem aetate et TarraconenEis provinciae et Asturias Galluociaequo iuridici commemorantur. Etenim illorum tria exempla nota sunt, Allius Maximus apud Mur. 250, 2, qui dicitur V. C. tur. prov. Tarraconens., tempore Heliogabali, M. Caecilius Novatillianus iurid. Hisp. cit. apud. MOmmSen. Inser. Neap. n. 1420, quem non solum quod praeses Prov. Moesiae suρ. , verum etiam quod allectus inter consulares dicitur, facile credo Borghesio imperante sere10. Diqiitreo by Corale

157쪽

De Gallia Romanorum proVincia.

Gordiano vixisse, denique T. Iulius Maximus πολυωνυμος apudoress. 6490 iuridicus Hisp. citerior. Tarraconens., qui M. Aurelii aetati tribuendus est. Totidem reporiuntur iuridici Asturino et Gallaeciae, nimirum L. Novius Crispinus Martialis Saturninus leg. Aug. iuridicus Astyriae et Gallaeciae apud Leon.

Renter. Inscr. Lambaesit. p. 5 n. 19, quom et ex ipso illo titulo et ex aliis ibid. n. 17 - 20 imporanio Pio in Hispania fuisse discimus, L. Banius optatus legatus Augusti et iuridicus Astyriae et Gallueciae apud Grut. p. 463, 4, qui M. Aurelii sere aetate vixit, Sex. Pedius ΙIirrutus Lucilius Pollio apud Oreli. n. 6489, quem Borghes. in Annal Inst. arch. anni 18b3 p. 205 appollari docet leg. Aug. iurid. Astur9 et Gallaec in iisdemque sero temporibus floruisse existimat. Quid igitur hine colligemus 3 Baeticam provinciam vidimus cum legione VII Gein. , ubi Mauri timerentur, ab M. Aurelio legato consulari esse traditam: Tarraconensis quomodo interim admini8trata esset, dubitabatur. Iam cum ipso illo tempore iuridici et Asturiae Gallaeciaeque set Tarraconensis provinciae cognoscantur, sic intelligemus Marcum, Baetica legato mandata, seiunxisse Tarraconensem eamquo in duas provincias divisisse, quarum unam Asturia et Gallaecia, alteram reliqua Tarraconensis efficeret. Atque hoc quidem constabit, Asturiam et Gallaeciam suo legato, qui ab imperatore mandata acciperet nec quicquain cum reliqua Tarraconensi aut cum Baetica Gmmune haberet, esse traditam; nam legati Augusti iuridici nominantur. Reliquas Tarraconensis incertior ratio est; nam iuriditus tantum, non legulus Augusti dicitur. Quare etsi rectissime statuere possumus, casu legatum Augusti esse omissum qui quo iuridicus appolletur, eum non minore iure suis8equam illum, tamen ne illud quidem cum testimoniis, quae extant, pugnabit, si praetor Asturiam et Gallaeciam Turraeonen Sem, quae Superesset, extatimemus coniunetam e8se eum

Baetica, cui qui praeesset, Tarracone suum legatum ad ius dicendum relinqueret. Ac titulus ille T. Iulii Maximi, qui iuridicus Ilisp. citerioris Tarracononsis dicitur, videtur diligenter esse scriptus; in legionum corte legationibus, quas gessit,

leg. IIII Flavias et I Adiutricis, Augusti nomen adiicitur

158쪽

Da Gallia Romanorum pro in ist.

idemque, qui scripsit, si liceret addere, videtur fuisse additurus. Sed errare tamen erat lacile Orratumque esse saope in similibus rebus omittendo plurimi quamvis accurato scripti tituli ostendunt. Quodsi iuridicus Tarraconensis legatus fuit non imperatoris, sed legati Baeticae, novum nuscetur iuridicorum genus, quale existimabat sere Borgliosius, sed ab reliquis quos novimus diversum. Adiungendi autem huc sunt, qui tantum leguli Iretisti Asturiae et Gallueciae appellantur, L. Coelius Festus leg. imp. An onini ΛΜ. Asturiae et Gallueritie apud Oreli. n. 77, L. Albinius Saturninus DA. Aug. Asturicis et Gallae me apud Momm-sen. Inscr. Neap. 4033, qui sub M. Aurelio vel paulo post praefuit, Q. Μamil. Capitolinus leg. Aug. per Asturium et GD lacium apud Mur. Tl6, 5, quem Borctosius, quod duae leg. VIIG. P. V. nominatur, post Alexandri aetatem vixisse censet, denique illo, qui in fragmento Praenestino apud Marin. Act. Datr. Arv. p. 34l Geg.9 Aug. provinciar. As turive et wallei ne dicitur, quem Borghesius apud Mariuardi. I. l. p. 9 coniectura non nimis certa eundem illum Festum, cuius unus titulus modo allatus est, fuisse existimat. Νovi ex his titulis nihil discimus nisi hoc, ut iuridici appellationem non necessariam suisse intelligamus, sed potuisse vel addi vel omitti; nam legatus Augusti et iuridicus, qui eadem aetate in eadem provincia comm morantur, quin idem ius atque eundem magistratum significent, dubitari vix potest. Sed cum depulsis Mauris Baetica senatui esset reddita, quid lactum osse putamus in Tarraconensi 8 Νum separatio Asturiae et Gallaeciae conservata est y an vero ad vetus institutum reditum 8 Nobis quidem hoc videtur, ut unius denuo legati iuri tota vetus Tarraconensis sit reddita, eoque reserimus

titulum apud Oreli. n. 298, quo Tib. Claudius Candidus, unus ex praecipuis Severi ducibus, dicitur leg. Areg. i. o. Severi et Caracalli) pr. pr. provincius V C. Hispaniae citerioris 3 et

in ea duae terra marique adverstis rebelles Η. H. P. R. i. e.

hostes populi Romani). Hostes autem populi Romani non Mauros ibi esso existimo, de quorum tumultu nihil illo tempore traditur, sed Albini, quocum Severus bellum civile gessit,

159쪽

Do Gallia Romanorum provinci .

copias: illud certe constat, non Gallista tantum ab Albino esse occupatas, sed etiam Hi Spaniae partem Spart. Sev. l2ὶ, nec veri dissimile est, Candido, qui in ceteris bellis civilibus So-

verum adiuvisset, hoc quoque Hi Spanicum e8se commissum. Quamquam nova haec provinciae coniunctio non diu constitit. Etenim ex titulo nuper reperto apud Orest. iis li) constat, ab Caracallo Asturiam et Gallaeciam ab Tarraconensi Hispania esse seiunctam nominaturque C. Iulius Cerealia leg. Aug. pr. pr. , qui primus post divisionem Hispaniam novam citeriorem Antoninianam rexerit. In quo titulo interpretando cavere debebimus, ne eorum opinionem probemus, qui ita prorsus disputant, quasi ante Caraealtum Asturia nunquam ab reliqua Tarraconensi fuerit seiuncta. Immo seiunctam fuisse certissime didicimus; sed Caracallus postquam Eub Severo rurSu8 COniuncta fuit, sine belli necessitate in perpetuum divisit. Atque in hanc aetatem plurimi iuridicorum ci legatorum Augusti, quos citavimus, incidunt, quorum rationes ultra persequi ab hoc loco alienum eSt. Quamquam etiam reliqua, quae de M. Aurelii et Severi et Caracalli temporibus disputavimus, minus huc pertinent: quae tantum praeparandi quasi causa attulimus. De Antonini Pii aetate quaeritur, num Asturia peculiarem provinciam esse-cerit. Atque illa commemoratur Aelius Marcianus, proconsul

Baeticae, ad quem Pius geripsi Age narratur in Dig. I, ii de his qui sui iuris sunt 2, et C. Iavolenus Calvinus apud Oreli. n. 2759, ne Tarraconensi provinciae universae paulo ante initio Hadriani praesuit Ti. Claudius Quartinus, cuius titulus est apud Boisa. Inser. Lugd. p. 284 cf. Nodi des Vergers. in Athon. Franco-Gall. anni 1856 p. 22 . Fuit igitur imperante

Pio Hispanicarum provinciarum administratio aliquamdiu eadem, quae fuerat ab Augusto instituta neque ulla Asturiae separatio. Nam procuratorum titulis ac iam sub Nerva proc.

provinc. Hispaniae citer. Asturiae et Callaeciarum commemoratur apud Grut. p. 193, 33 non utor, propterea quod illorum provincias cum iis, quas legati habent, saepe parum convenire intolligo. Sed sub eodem Pii imperio alioquin pacatissimo fuisse tamen scimus Maurorum seditionem, de qua Capitolinus

160쪽

De Gallia Romanorum provincia.

o. 5 ot Pausanias VIII, 43, 3 tradunt. Quid igitur 3 si ad

Omprimendam eam laeta sunt eadem quae postea M. Aurelius secit, ut Baetica senatui adempta Tarraconensis in duas provincias divideretur Τ Νonno hoc similo veri videbitur esse ΤAc confirmatur haec coniectura Prorsus inscriptionibus, quae

supra allatae sunt, L. Ranii, qui legatus Augusti et iuridicus Astyriae et Gallaeciae nomitantur, et L. Coelii Festi, legati imp. Antonini Aug. Asturiae et Gallaeciae, cuius titulum Plia tnte scriptum osse etiam Borghesius iudicavit. Efficitur, ut Antoninus Piua primus Maurorum causa Asturiam et Gallaeciam per breve tempus peculiari legato tradiderit, tum M. Aurelius eadem de causa iterum in viginti fere annos, denique Caraeullus in perpetuum separarii. Ac quod primus Pius

propter certam Oceactionem, Cuius tempus esset pinoteriturum,

seiunxerat, ideo Ptolemaeus Separatim illam quidem, sed non sub suo capite Asturiam recensuisse videtur: ut dioecesim tantum mixtaeque quodammodo cum reliqua Tarraconensi administrationis suisse existimemus, facere certe nullo modo debebimus. Quare, cum et Asturiam et Numidiam cum Gormaniis comparari non posse ostenderimus, cumque reliqua, quae allata sunt, cum more Romano vel cum titulorum consuetudine pugnare docuerimus, maneat, quod supra dictum est, eum Germanicus Caesar ex Galliis revocaretur, a Tiberio, ne uni tot populorum regimen committere EOgeretur, Germaniarum duas

provincias osse institutas, inferiorique impositum C. Visellium Varronem, superiori C. Silium; hunc deinde Silium anno 24

ex provincia revocatum maiestatisque condemnatum voluntaria

morte obisse. De Visellio Varrone quamdiu provinciae prae-suerit, nihil traditur; nam quod Tac. Annal. IV, l9 C. Visellium Varronem, cos. anni 2i, narrat paternas inimicitias obtendentem C. Silio diem dixisse, dubium est, num patrem, qui Germanias inseriori praefuerat, tunc supervixisae significet; equidem paulo ante in ipga provincia decessisse existimo. Neque illud narratur, quis ei successerit, sed non multo post anno 28 p. Chr. in Frisiorum soditions a Tac. Ann. IV, 71 commemoratur L. Apronius, Germaniae inferioris legatus, idem,

SEARCH

MENU NAVIGATION