Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana sive de selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 로마

181쪽

Da Gallia Romanorum provincia appendix.

esse ait, ut absen8 et retinens exercitum peteret, quod imperium fuisset decem annorum. At in qua voce illius causae significatio, quae aperta esse, putatur, latet 3 in particula enim 'At ea Attici cum dissimulatione quadam respondentis est et ad sententiam, quae cogitatione supplenda eat, pertinet. Serio enim et pleno loquentis haec erant: At ne absentis quidem rationem haberi, quod et contra logea est et vi perlatum, placere tibi potest. Num enim annorum decem imporium tibi placet 3 Perit igitur coniunctio petitionis et decem annorum, perit quam eius coniunctionis rationem sibi invenire videtur Hosmannus, perit deniquo argumentum, ut potitionem ad annum 50 pertinuisse credamus. Neque omnino satis verum est, quod ubsens

et exercitiam retinens idem significare ait; dirimit enim Cicero, dirimebant sortasse etiam cavillantos Pompeiani; nam hoc sa-ello Hosmanno concedo.

Quamquam inest in hoo loco quaedam difficultas, quam

nos in superiore commontatione cum de imperio Caesaris disputreremus, quamvis intelligeremus, minus tamen sorta8se explicavimus. Movet enim me non quod idem sed quod divergum esse Cicero significat ubesse et retinere exercitum. Etenim, ut supra dixi, cum absenti Caesari petitio secundi consulatus data egi, data est rotinenti provinciam neque aliud quicquam valet abesse, quum habere provinciam. Scio equidem, omnes auctores, Dionem XL, 56, Appianum bell. civ. II, 25, Ciceronem ad Att. VIII, 3 et Phil. II, 10, hoc unum narrare, absenti datam esse petitionem, sed dicunt hoc ipsum retinenti provinciam. Id et ex re ipsa et ex Caesaris historia apertissime intelligitur. Quid enim, quaego, vetus mos vel leX, quae candidatos praesentes profiteri iubebat, sequebatur 3 Num dignitatem nescio quam populi Romani spectans vetabat Candidatos, si eorum rationes ita ferrent, ruri versari 3 Magnum videlicet hoc erat, quod non repulsa puniendum, sed lege sanciendum esse videretur. An hoc spectabat, quoniam cum imperio urbem intraro non licebat, ne continuarentur imperia spatiumque meu-

sandi, si quis quid admisisset ne adimeretur 3 Ipsi etiam legi

Pompeiae, quae de iure magistratuum lata est, scimus hoc propositum fuisse, ut intermissione quadam honorum atque -- Diqii tred by Corale

182쪽

Da Gallia Romanorum provincia appendix.

periorum et ambitio minueretur et libido magistratuum coerceretur. Itaque ut inter consulatum praeturamque et provinciarum sortitionem spatium imperio vacuum interesse iubebat, ita aliquid etiam intor provincias et novos honores interlici opo tebat, ne si quis proVinciam cum consulatu coniunxisset, nullum eius accusandi spatium relinquersetur. Idque facillimo lex, si gentes candidatos recipi Vetaret, assequebatur. Ipsa legis verba quae fuerint nescimus: sed si vo in ea una absentis vox

orat sive id quod magis credo provinciam aut munus habentis vel simile quid adiectum inveniebatur, scriptores, qui brevitatem acquerentur, ubSente8 tantum appellare satis orat. Abesse enim intelligitur, qui publice abest. Caesaris vero historia eand m rem clarissime demonstrat. Anno enim 52 in summa reipublicae perturbatione cum Cn. Pompeius solus crearetur,

tribuni plobis aliique amici Caesaris id agere coeperant, ut eum illi collegam adderent Sueton. Caes. c. 26, Dio Cass.

XL, Al et fiss). Nimirum ex consulatu apta erat Vel nOVa provincia vel veteris prorogatio, aptum novum imperium . quod cum Pompeio futurum esse viderent, Caesari quoque contingere

via ant. Sod ille cum a bello Gallico discedere nollet, si ulterius consulatus petitio absenti sibi daretur, contentus erat, et quidem legitimo suo anno i. e. 48 a. Chr; nam id ita latum esse et auctores tradunt et nos infra explicabimus. Quid igitur 3 Num eum imperio consulari et proconsulari, quod sperare certo po88et, hoc mutnfise putamus, ut liceret sibi per rura Italiae vaganti anno 49 consulatum petero 3 Absurdum illud quidem est. Sed plus ei datum osso saciamu8, ut liceret ei provinciam

usque ad comitia anni 49 retinere atque ita alterum consulatum potere. Num id satis est 3 Non videtur; ita enim totus ex senatu pendebat, quem sibi adversum esse suspicabatur. Quare necesse est decem tribunorum haec lex suerit, ut Caesar usque ad comitia anni 49 provinciam retineret atque ita absens provinciamque retinens alterum consulatum peteret. Hoc est illud

populi boneficium, quod Caesar ipso boli. civ. I, 9 sibi per contumeliam ab inimicis extorqueri queritur cs. Suet. Caes. 29),

quod non in consulatus tantum petitione, verum etiam in provinciae prorogatione situm est. Atque idem alia quadam ra- Diqii tred by Corale

183쪽

De Gallia Romanorum provincia appondix.

tione efficitur. Etenim Appianus heli. eiv. II, 25, cum ceteri

auctores de hac re taceant, Caegarem narrat anno fis ab senatu

petisso, ut sibi aliquid temporis ad quinquennium quod lege Pompota Licinia habebat, adiiceretur iv βουληv Oet χρονοv

μέρος αυτης Σπιλαδειν . Cur hoc petebat 3 quod est breve illud tempus, quod addi sibi volebat 3 Nimirum ipso illo tempore

M. Marcellus consul agere coeperat in Senatu, ut ante tempus Caesari succederotur et ne absentis in petendo consulatu ratio

haberetur, propterea quod tribuniciae legi Pompeius alia loge

de iure magistratuum serenda obrogasset. Quod ubi accepit Caesar, quoniam Provinciae prorogationem iure defendi non posse videbat, a senatu impetrare cupiebat, quod anton R PO-pulo datum erat, nimirum ut tamdiu imperium retineret, dum consul designaretur. Nec in hoc quod a senatu petebatur, illud defuisse existimo, ut liceret absentem consulem designari, sed Appianus unum nominavit, alterum intelligi voluit. Certum igitur esse debet, cum Caesari daretur, ut absens peteret con Sulatum, una datum esse, ut previnciam dum designaretur, retineret. Sed quomodo iam diversum osse potest abesse et retinere exercitum Z Nonne qui provinciam habet, idem habet exercitum 7 Certe, sed non tantum quantum Caesar. Accoporat illo lego Vatinia, ut magnum exercitum comparare liceret, nec lex Pompeia Licinia, cum modo consulibus magnae provinciae infinitaquo belli gerendi potestas tradita essent, minus ei concedere potuit. Sed cum haec quoque lex exisset atque alterum quinquennium completum esset, poterat ab Senatu sine dubio adimi exercitus, cuius sumptus publico Praeberetur, sed provincia relinqui: quo facto extitit illud, ut Caesar publice in regenda provincia abesset, exercitum autem non amplius retineret. Quamquam cum ille paululum temporis adprevinciam sibi adiici cuperet, vita operae pretium erat, SOP

rato ab provincia exercitu hunc dimitti iubere, illam relinqui;

sortasgo etiam contra morem Veterem erat, ut rector provinciae adempto eXercitu tamen remaneret. Itaque Cicero et exiguum potestatis discrimen et consuetudinem spectans metisSi me scripsit, eum unum datum esset, alterum una datum eSse; ne Diqii tred by Corale

184쪽

De GaIlia Romanorum provincia appendi .

minus tamen recte ius provinciae et Oxercitus distinxit. Quod autem de provinciae et exercitus separatione disputavimus, non esse a nobis excogitatum, sed multis multorum sermonibus tune agitatum ea, quae sub initium belli anno 49 acta sunt, Ostendunt. Etenim Caesar ipso c. 2 senatus consultum lactum esse scribit, uti ante certum diem Cnesar exercitum dimittat, sed plenius exequitur Dio XLI, 3 decretum esse, ut Caegar provinciam successoribus truderet et exercitum ante certam diem dimitteret. Id sic agi oportebat, ut exercitus prius dimitteretur quam sue essores in provinciam venirent; neque enim alienus exercitus in provincia, quae novo proconsuli pareret, romanere poterat. Quem diem senatus dimittondi exercitus praescripserit, nescitur; sed intra mensem fero dimitti poterant Caesaris legiones, tum praeeurrere novorum proconsulum legati, qui prO- vincias acciperent. Ipsi proconsules interim dilectibus novoque exercitu comparando occupabantur. Sed persequi haec, quae demonstrari non possunt bellique tumultu perturbata sunt, inutile est; illud certe apparet, quod inter provinciam et inter exercitum discrimen Cicero significat, de eo etiam aliis testimoniis ConStare.

Veruntamen ut ad Hosmannianas rationes locumque Ciceronis paululum revortamur, in iis quao sunt exercitum retia nemiis cum legis dies transierit, rationem haberi placet ' quaeritur

quae lex dicatur. Non dubie Pompeii et Crassi legem, qua alterum quinquennium Caesari datum est, intelligo. Probabilo id esse negans Hosmannus, prohibere, inquit, Caesarem petitione quae lege apertis verbis ei data erat, ea de causa, quod

ultra legitimum tempus exercitum retinuisset, num hoc est iure agere aut aequitatem conservare 3 Leviter inflectendo totam Ciceronis sententiam commutat; neque enim hercle causam, quare Caesaris ratio non habenda sit, Cicero eam esse ait,

quod dies legis transierit: id Hosmannus subiicit, ipse qui Caesarem cum legis dies transierit, exercitum retinentem sa-ciat, non ait. At ille, quasi certissima sit sua interpretatio, legem intelligit tribuniciam, qua Caesari alterius consulatuA Petitio data est, hac ipge qui annus vel dies petitioni praescriptus

185쪽

176 De Gallia Romanorum provineia apPendix.

fuerit, eum transisge, deniquo anno S0, non anno 49, ei consulatus petitionem concessam esse colligit. Sequitur altera ratio, qua tota prope Hosmanni commentatio nititur, quod Caesari lege tribunorum in comitia anni 50 petitionem datam esse putat, non anni 19, quae communis omnium virorum doctorum sententia est. Ac vulgaris huius sententiae argumenta videntur eage certissima. Quid enim planius est, quam Dionis XL, bl verba, qui Caesari illa lego

acto petore liceret, id quod anno 48 accidere omnes concedunt neque Hosmannus negat. Atque ipse Caesar bell. civ. 1, 32

ait se ritillum eatruordinarium honor appetisse, red expectu olegitimo tempore consulatus eo fuisse contentum, quod omnigus

civibus pateret, legitimum autem illum annum boli. civ. III, 1 fuisse ait annum 48. Deniquo Hirtius bell. Gall. VIII, 50 anno 50 narrat Caesarom colonias et municipia Galliae adisse,

ut se et honorem suum in sequentis anni i. e. anni 49, eum consules anni 48 creati sunt commentiaret petitione. His tantis testimoniis quid potest esse magis perspicuum 3 Sed non placent Hosmanno p. 27, imprimisque Dio improbatur, oui eX-ceptionem illam plano ac dilucido legi ascriptam fuisse, concedere se nullo modo posse. Scilicet nos Dione longe sapientiores nec, si quid nobis obscurius est, dubium potest esse, quin ille potius in re maxima errarit quam nos minus diligentes suo-rimus. At non erat illa exceptio, sed ipsa lex admodum simplex, quae in certum annum Caesari absenti consulatum daret. Sed fuerit exceptio, cur tandem Dioni concedi non potest 3Nimirum tribunos si anni 49 potitionem absenti darent, aut nihil omnino fuisse acturos aut eadem lege Caesaris imperium prorogare debuisse. Quorum hoc non socisse eos OOnStare, illud non fuisse Caesaris prudentiae relinquique, ut absenti anno 50 petere permiserint. At unde constat, nou Prorogatum esse lege tribunicia Caesaris imperium 8 Hoc frustra quaeras apud Hosmannum, quem cum tam prope ab eo quod verum est abfuerit, aliis tamen errorem obiicere quam sibi amplius quaerendi officium imposuisse mirere. Diqiitreo by Corale

186쪽

Do Gallia Romanorum provincia appendix. 177Sed in oo capite, quod peculiare instituit ad demonstrandum, qui annus Caesari ad consulatus petitionem praescriptus sit, Hosmannus p. 30 primum affert Caelii opistolam monso Octobri ann. bl scriptam apud Cic. opist. VIII, 8, 9: Itaqueram, tit video, alteram utram ad condicionem descendere vult Caesar, ut aut maneat neque hoc anno sua ratio habeatur, aut,

si designari poterit, decedat. Perspicue his verbis ostendi ait, voluisse Caesarem potore anno 50. Aliis sit perspicuum, nos quidem, si Latinitas spectetur, hunc annum intelligimus esse aut eum, quo scripta sit epistola, aut eum de quo agatur. Illum esse non posse facile concedet ipso Hosmannus; sin alius intelligendus sit, cur 50 a. Chr. potissimum dicatur, non Video. Sed etiam licuisse Caesari anno Au potere consulatum Honmannus demonstrare Vult ex alia Caelii epistola apud Cic. op. VIII, 13. Commomoratur Onim ibi relatio consulum mense Iunio anni 50 facta de provinciis Caesaris et petitione consulatua, do qua relatione senatus tribunis intercedentibus assenserat. Ille breviter admodum apparere nit, do comitiis anni 50 agi, nos et haec comitia tam propinqua suisse censemus, ut qui admittendi essent, constare deberet nee de comitiis solum, verum etiam de provinciis actum osse videmus, quarum dies si ipso illo anno 50 exibat, rectissime num adimendae e8Sent, mense Iunio consulebatur. Neque quicquam aliud, quod non iam resutatum sit, affertur, sed discedenti Hosmanno ab scriptorum

veterum auctoritate eorumque testimonia spernenti accidit necessario, ut multa viderentur obstare. Itaque longus esse cogitur in iis removendis, atque interpretatione uti parum simplici ac quasi naturali. Nam boli. civ. I, 9 Caesar doluisse se ait, quod populi Romani benescium sibi per contumeliam ab incmicis extorqueretur ereptoquo semenstri imperio in urbem retraheretur, cuius absentis rationem haberi prooemis comitiis popiatus iussisset. Tamen hanc iacturam honoris sui reipublicae causa aequo animo tulisse. Cum litteras ad senatum miserit, ut omnes

ab exerciti s discederent, ne id quidem impetravisse: in his si proxima comitia anni 49 intelligantur, Hosmannua p. 34 negat aequo animo tulisso iniuriam, sed Rubiconem transisse. Quasi vero ille se sua causa, non ad delandendum ius tribunicium arma

187쪽

178 De Gallia Romanorum provincia appendi .

sumpsisse diei itariti At retractum in urbem esse Caesarem a. d. VII Id. Ian., litteras missas Cal. Ian., ae debuisse ens iniurias inverso ordine commemorari. Quasi vero aut tomporis ordo

illo loco diligentissime servandus fuerit aut Pompeiani ante Cal. Ian. non conati sint Caesarem retraheret Nilii I igitur est in his difficultatis, at maxima hercle in Homanni ratione, qui semenstre imperium ereptum quam sibi sit molestum, ne ipse quidem satis dissimulat. Simillimoque de altero loco Caesarisbeli. civ. I, 32 iudicamus, qui si veteribua auctoribus credas nec ab epistola historiae secundum temporis ordinem compositae vel fastorum diligentiam requiras, sacillimum habet intollectum. Destruximus fere, nisi quid nos fugit, totius Hosmarinianae disputationis fundamenta idque ita nobis faciendum esse putavimus, ut singillatim quae asserrentur argumenta examinaremus perpetuitatemquo ipsam rationum diligentissime persequeremur. Reliquum commentarium minus curaro lieobit; quamvis enim et doctrina et subtilitato abundet, quia tamen in iis quae refutavimus, nititur, in multis et magnis rebus necesae est ubveritate abhorreat. Veluti quae p. ii7 de Cn. Pompeii litteris

ad senatum mi Agis exponuntur, certe parum probabilia videbuntur esse, quippe quae ab ea Opinione proficiscantur, Pompeium anni 50 comitia in Idus Novumbres differre voluisse, ut iis Caesar deposito imperio praesens peteret; caput autem nonum de comitiis anni 50 a p. 87 cadet totum, quo rationes

exponuntur, cur Caesar de consulatu anni 49 deiectus tamon ad arma ire noluerit. Quamquam etiam aliud incommodum in summa subtilitate viri doctissimi natum est ex eorum, a quibus proficiscitur, vanitate atque infirmitate. Deducitur enim necessario Eaepe eo, ut haereat in veterum scriptorum testimoniis,

quae cum semel in ipsis disputationis fundamentis iaciendis

contemnere coepisset, Rnimum ipsum nescio quo pacto assuefecit, ut, si quid displiceret, id spernore quam suam sententiam mutare mallet. Itaque praeter Ciceronem nemo est veterum scriptorum, qui non alicuius erroris arguatur. Ac Dio quidem totus despicitur nec subtiliore interpretatione dignus habetur,

velut p. 52 de difficillima intercalandi quaestione, quem si diligentius interpretere, videm non dicere, primam mentionem Diqiitreo by Corale

188쪽

De Gallia Romanorum provincia appendix. 179

intercalandi sactam osse ab Curione, nec pugnare cum Ciceronis testimoniis, quae iusseruntur, item p. 65, ubi in quibus rebus ab Appiano et Dione dissentiat, negat operae pretium es8e afferri, similique ratione utitur p. 98 et p. 108 et p. 1I 8 et sappe. Nec Graeci modo contemnuntur, sed etiam Latini, veluti p. 79, ubi subtilissima disputatio instituitur do morbo

Cn. Pompeii, quando coeperit aegrotare, quando convaluerit, reprehenditurque Velleius, qui biennio anto bollum civile Ρompeium narret gravigatina valetudine temptatum esse. Quasi vero morbus ille non eiusmodi esse potuerit, ut multo et ante ipsum discrimen et post langueret nec certi omnino dies et temptatae et restitutae valetudinis possint indicari. Sed quod iure mirere, etiam Caesar vituperatur P. illi, non quod causam suam excuset eamque iustiorem videri cupiat, sed quod bess. eiv. I, 2 et 3 eodem die, quo tribuni in senatu intercesserant, relatum esse de interce8sione scribit, qua in re, quantum equidem reperio, nec eum consuetudine nec cum ullo alio scriptoro pugnat. Quae cum ita essent, totum Hosmanni commentarium non putabamus esse perlustrandum; nihil enim magnopere quod ad Caesaris ot Pompeii ius explicandum pertineret, efficeretur. Sed duas res addo, parvas illas quidem et mentione sortasse minus dignas, sed quas nostrae defensionis causa commemorandas esse existimavimus. Quaeritur enim postquam anno 52 Iox Pompeia lata est, ut praetores consuleSque quinquennio post exactum magi8tratum provincias sortirentur, qua ratione interim provinciae mandatae sint. De ea quaestione breviter nos, sed abunde tamen diximus in comment. epigraph. Vol. II p. 204 sq. , disputat etiam Hosmannus p. 143, corrigens, ut opinatur, nostra et quae in iis salsa essent, refutans. Etenim qui omnino ad sortiendas provincias admittebantur eo tempore, quo ipsa lex Pompeia valere nondum poterat 3 Omnes ait HoLmannus, qui ante quinquennium Vel ultra gessissent magistratum. Nam in senatus auctoritate apud Ciceronem epiat.

VIII, 8, 8, quae auctoritas de provinciis anno post legem Pompeiam mandandis scripta est, haec sunt: si eae eo numero, suo ex Λ C. in provincius ire oporteret, ad numerum non essent,

189쪽

De Gallia Romanorum provincia appendix.

unius autem collegii praetoros, qui octo erant, novem provinciarum snam tot tunc erant, numerum eXaequare nullo modo potorant: hinc Hosmannus non uno anno qui praetorea fuissent, sed omnes Omnium annorum, qui ultra quinquennium essent, praetores Rd sortiendum admissos esse colligit, parum recta ratione. Plus quam unius anni admissos recte colligeret, ut de omnibus annis credamus, nulla causa est. Sed quis eos annos definiret, quibus qui praetores suissent, ad sortem accederent 8 Senatus, inquam, idque duobus argumentis certissimis demonstratur. Nam intercessisse senatus consultum, quo qui ad provincias admitterentur, quasi eligerontur, ostendit et illa, quam citavi, genRtus auctoritas, in qua est: quos eae S. C. in provincias ire oporteret, nec legis Pompeiae ulla mentio

fit, et Cicero opist. II, 15, 4, qui senatum voluisse ait eos provin iis praee88e, qui anten non praefuissent, legis non magi Aullam mentionsim iniicit. Sed etiam de sortitione ipsa, cum omnes, qui ultra quinquennium honores gessissent, admissos

esse censet, Hosmannus ab constanti Romanorum moro, quem

ipse fatetur, cogitur desciscere. Etenim sic fieri solebat, ut tot sortes delicerentur, quot essent proVinciae, sortique non utrum quia provinciam acciperet necne, sed quam quisque acciperet, permitteretur: in aliis rebus alium sortiondi modum suisso facile credo, sed in provinciis illa una erat eonsuetudo, quam diximus. Nec video ab Hosmanno ullum argumentum afferri, quo ab hac consuetudine tunc descitum egse doceat. Potuisse descisci demonstraro instituit ex Dione Cass. LIII, 14, qui postquam ab Augusto legem Pompeiam renovatam esse narravit, aliquamdiu addit omnes, qui ultra quinquennium honores gessi 8Sent, etiamgi plures essent quam proVinciae, SO titos eas egse, postea electos ab principe. De quo loco Vereor tamen ut recte sexistimarit Hosmannus. Vere enim tradit Dioprovincias ἔ iv quae regendae es8ent, plures suis8e quam praetorios qui sortirentur nam consularium quae ratio fuerit paulo po8t videbimus , sed praeter oas etiam praefectura aerarii Saturni et praefectura aerarii militaris et alia munera in

sortem coniiciebantur, ut sortium numstrua eorum, qui sortirentur, numerum aequaret. Alterum argumentum, quo docere Diqiitreo by Corale

190쪽

De Gallia Romanorum provincia appendiπ.

vult ex omnibus, qui ante quinque annos honorem gessissent, sorte electos esse ProVinciarum rectores, petit Hosmannus ex eo quod anno bl Cicero et M. Bibulus provincias consulares acceperunt, cum tot conSulares praeteritos esse ait, quot nisi sorte, praeteriri nequirent. At ut eorum numerus minueretur, senatus decrerat, ne admitteretur ad sortiendum, nisi qui provinciam nondum rexisset: quare ne ad consularem quidem

provinciam, qui iam praetoriam habuerat, admissus est. Cic. epist. II, Ib, 4; ad Att. VI, 6, 3). Hac ratione eorum, ad

quos proVinciae perVenire possent, numerus ita minuebatur, ut Cicerone et Bibulo eligendo nemini fierit iniuria idque, si Omnium, qui tune erant, magistratuum vitam ac rationes plane perspectas haberemus, pergequi etiam in singulis possemus. Nunc quae olim de provinciarum hac sortitione disputavimus, cum denuo examinarimus, Verissima esse deprehendimus, nimirum duo haec esse Observata, ut ex ordine annorum, quo quisque vel praeturam vel consulatum gessisset, ad sortiendum admitteretur, deindo ut tot admitterentur quot essent provinciae. Quibus duabus rebus demonstrandis cum tunc, quod apertae Viderentur esse, supersederi posse putarim, iam breviter duo argumenta certissima asseram, primum conSuetudinem imperatorum Romanorum, sub quibus revocata lege Pompeia cum inter honorem et inter provinciam quinque Vel decem vel plures anni interessent, hunc constat morem fuisse, de quo plura dicere inutile est, deinde illam, quae saepe citata est, Senatus

auctoritatem apud Cic. epist. VIII, 8, 8. Ea iubentur provincias Eortiri, primum ii, quos ex S. C. mitti oporteret, tum uti quodque collegium primum praetorum fuisset, denique proximi cuiusque collegii qui praetores suissent: unde uti quodque collegium aetate antece8sisset, ita eX eo qui nondum provincias reXissent, primos ad sortiendum esse admissos intelli gimus. Extrema autem quae Sunt, ut ex vetustissimo quoque collegio eligerentur, quoad is numerus effectus esset, quem adnumerum in provincias mitti oporteret, nonne totidem fuisse qui

Sortirentur, quot essent provinciae, luculente demonstrant 7 Sed cur anno 49 sortiti sunt provincias consulares L. Domitius et Q. Metellus Scipio, quorum neuter quinquennium Post exactum Diqii tred by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION