Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana sive de selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 로마

211쪽

De dictatoris Caesaria honoribus.

iuro 3 Scriptores enim, quamvis quid pro ea potestate egerit dicant, qualis potestas fuerit, non commemorant. Ac primum quidem senatus conaulto dandum erat, etsi urbem intraaget, ut imperium ne amitteret, quod utrum ita decretum sit, ut olim Q. Fulvio proconsuli decretum esse resert Livius XXVI, 9, ut ei par cum consulibus imperium esset, an alia aliqua ratione neScimus, sed decretum esse apparet. Extra urbem autem efficiendum erat, ut quod bellum Caesar goreret, id iuste ac legitime gerere videretur. Primum Sardiniam qui Pompeianis eriperet, misit C. Valerium legatum . tum C. Curionem in Siciliam Iogatum pro praetore Caes. boli. civ. I, 30), eas quas diu ipso rexerat Gallias item togatis divisit comment. epigraph. Vol. II p. 2243, denique Italiao M. Antonium, tum maxime tribunum plobis, praefecit, sed legati et pro praetoris iure praeditum. Proconsulis haec sunt, sed eius, qui omnibus provinciis imperet: quare non nova potestas Caesari delata est nam et proconsul fuerat et ex lege Vatinia tot quot ipsi placuisset legatis uti potuit), sed ea, quam habebat, ambitu ac provinciarum numero amplificata. Neque definitas esse existimo provincias, quibus Caesar imperaret: quam enim omittere aut poterat aut volebat 3 In Sardiniam, Siciliam, Africam legatos mittebat, Macedoniam Asiamque, in quam Pompeius invaserat, propediem erat liberaturus, Hispanias petebat: quid igitur ex imperio universo, quod non nominatum e88e putare pos8imus, relinquitur 3 Quae cum ita sint, ab M. Antonio et C. Cassio trib plob., iisdem, qui reliqua tunc agebant, legem latam esse existimabimus, in qua duae hae res continerentur, primum ut quod imperium Caesar haberet, id in urbe ipsa retineret, deinde ut praeter Gallias, quas habebat, Italia quoque reliquaeque provinciae ei permitterentur. Atque haec ita esse lata significat Dio Cass. XLI,

nominat, quae fuerit in lege, sed si scit de pecunia ad bellum necessaria, certe non minus de ipso belli imperio, quantum et quale esse oporteret, fuit, intelligemusque non illud modo, quod

212쪽

Dε dictatoria Caesaris honoribus.

narratur, non vi, sed lege lata CRogarem aerario potitum esse, sed universum bellum in Pompeium eiusque legatos iam legeae iure munitum gessisse. Notabilis autem est ipsa etiam pro Ongularis potestas, quae paulatim ita amplificata est, ut Caesarea ornatus toti orbi terrarum imperaret. Nam in vetere republica ea unius sere provinciae uniusque anni finibus continebatur, Sulla tempus produxit, Caesaris Pompeiique ambitio et tres pro una provincias et decem annos comprehendit, Caesaris denique consummata iam potentia, etiamsi sorte perpetuitatem nondum concupivit, inam anni haud scio an certi

sint praescripti, per quos Caesar imperium haberet in provinciis) provinciarum certe fines sustulit ad eamque amplitudinem pervenit, quam postea Augustus retinuit atque ad successores suos propagavit. Haec igitur est origo proconsularis illius potestatis, quam postea imperatores Romani habuerunt cs. Comment. Vol. II p. 793, quorum dominatio nihil novum, nihil insolitum adiecit. Atque hane ob causam, quod haec potestag ei, qua Caesar antea in Galliis regendis usus erat, prorsus similis fuit,

factum esse arbitror, ut ab eo tempore, quo eam accepit, anni principatus numerari non soleant. Etenim Veteres, qui accuratius de chronologia Acripserunt nam eos, qui crassiore ratione usi mensibus neglectis annos tantum numerant, velut Synoeli.

p. 574 ed. Bonn., praetermitto), regnum Caesaris suisse dicunt quattuor annorum et septem mensium vid. Euseb. Chronio. tom. I p. 194 Venet. , Chronio. Pasch. p. 354 ed. Bonn. , ut, cum Idib. Martiis anni 44 occisus sit, initium regni incidere oporteat in mensem Iulium vel Augustum anni 49. Iam proconsularis illa potestas quoniam senatus ille extra urbem, de

quo diximus, ipsis Kal. April. habitus est Cic. ad Att. IX, 17 ,

delata est Caesari initio mensis Aprilig, a qua si regnum eius inciperetur, quattuor anni et undecim certe menses efficerentur: quare alium honorem quaerendum esse intelligo, quo accepto et supra reliquos civitatis principes Caesar elatus sit et septem

tantum menses supra quattuor annos ViXerit, neque aliuS reperitur nisi dictatura, quae in fastis Capitolinis primo honorum Caesuria loco ponitur. Eam decretam esse anno 49 C. Claudio

213쪽

Do dietatoris Caesaris honoribus.

et L. Cornelio cos. tradunt ipsi lasti, sed quo anni tempore decreta sit, ita a viris doctis quaesitum est, ut ab eo quod verum est, recessisse videantur. Etenim Eckhel. doctr. numin. VI p. l4, etsi peccare intellexit, si qui ex scriptorum quibusdam minus cautis verbis initia dictaturarum et consulatuum eadem fuisse vellent colligere, minus tamen recte omnes dictaturas ab aestato sive Iulio sere mense repetendas esse putabat: qua in opinione et scriptorum testimonia neglexit et quid inter primam et inter reliquas dictaturas interesset, minus perspexit. Sed secutus tamen eandem rationem Letronnius Inscr. Aegypt. Vol. ΙΙ p. 133 confecit etiam tabulam, in qua consulatus Caesaris ot dictaturas ita dispoguit, ut illorum omnium principia a Kal. Ian., harum a KRl. Iul. repeteret. Ita nummi fortasse possint explicari, sed ea honorum conserendorum aequalitas efficitur, quam in dictaturis nunquam, in consulatibus certo Caesaris non Obtinuisse sciamus. Nos quidem nam ab dictatura Caesaris regnum numerari Pro certo ponimus) primum hoc colligemus, cum quattuor anni et septem menses regni fuisse dicantur usque ad Idus Mart. anni 44, non ineunte mense Iulio anni 49 sactum esse dictatorem Caesarem, sed exeunte; si enim ad quindecim dies, quos a Kal. usque ad Idus Martias regnavit, aliquot accessissent mensis Iulii anni 49, octo potius quam Septem men8es numerarentur. Nec magis in exeuntem Augustum dictaturae initium incidit; nam ita sex modo regni menses pleni praeter quattuor annos relinquerentur. Quare exeunte mense Iulio vel ineunte Augusto anniis Caesar dictator tactus sit necesse egi. Cum hac autem ratiocinatione quae ab scriptoribus traduntur, prorsus Congruunt, et ita congruunt, ut illa etiam accuratius definiatur. Sed illud prius quaerendum est, dictaturae regnique initium ab eo die, quo decreta est, an ab eo, quo Caesar recepit insigniaque eiuS usurpavit, numeretur; utrumque enim rectissime potest cogitari. Iam insignia dictaturae Caesar videtur sumpsisse non

prius quam Hispaniis Massiliaque victis ad urbem rediit. Nam et Appianus bell. civ. II, 48 de dictatura eius dicit, eam per undecim dies gestam esse tot autem se in urbe commoratum esse ipso est bell. civ. III, 22), nec dissimiliter Pluta

214쪽

De dictatoris Caesaris honoribus.

chus Caes. 37, qui eum intra undecim dies seso dictatura abdicasse narrat aperteque Dio XLI, 36: καὶ 8ς υπέσχη μὲvτην ἀρχην επεtθη πρωτον ἐς et v τελtu εἰ ηλθεν. Quare cum Caesar Docembri menso Roma ad bellum Pompeio ipsi inso- rendum in Graeciam profectus esse narretur App. II, 48ὶ, exeunte Novembri in urbem pervenit insigniaque dictaturaesumpsit, a quo tempore Si regnum numeraretur, nunquam septEm

menses et quattuor anni possent effici. Relinquitur, ut regnum ab eo tempore, quo dictatura lege oblata est, incipiatur, quod

tempu8 cum Septem mensibus prorgus convenire reperimus.

Narrat enim ipse bell. civ. II, 2 l, ad Μassiliam se cognosge legem de dictatore lutum seseque distratorem dictum ab AEI. Lepido praetore. Antequam autem Massiliam ad peragendam oppidi obsidionem pervenit, vicerat a. d. IV Non. Sext. legatos Pom-

poli in Hispania hic enim dies in veteribus halendariis notatur), ulteriorem provinciam habito Cordubas conventu occuparat, Gades adierat, navibus regressus Tarracone citerioris provinciae eonventum egerat, denique pedibus per Galliam

Narbonensem accesserat: quae omnia cum gumma celeritate peracta esse narrentur, necesse tamen est hanc moram attulerint, ut post medium demum men8em Sextilem Caesar ad Massiliam perveniret deque dictatura sibi delata cognosceret: ipsa igitur lex circa medium mensem Iata erat. Eodemque deducimur altera hac ratione. Etenim quis legem de dictatore latam esse putabit antequam de victoria Caesaris nuntiatum est 3 Tenuerat ille quidem iam antea urbem ac vi potuerat efficere, ut dictator diceretur, sed alieniores tamen ab eius causa plurimorum senatorum animi erant neque ad id quod iniustum esse putabant Cic. ad Att. IX, 15, 2), facile compellebantur. Paulo quidem ante victoriam cum inopia magna Caesar premeretur, narrat ipse bell. civ. I, 53, quanta Romae animorum commotio laeta sit quantaeque ad Pompeianos gratulationes. Itaque probabile est quod diximus, nuntiata demum Caesaris victoria senatum populumque de dictatore dicendo consensi 8Se, ac cum Afranius et Petreiua a. d. IV Non. Sex. victi sint victoriaeque nuntius decem fere diebus ex Hispania Romam peIvenire potuisse videatur, rursus ad medium fere

215쪽

Do dictatoris Caesaris honoribus.

monssem Sextilem deducimur, nec hercle multum n borrabimus,

si ipsis Idibus Sextilibus et Caesarom lege lata dictatorem

dictum esse ot septem mensos ac uratissima computatione offici statuemus: a quo tempore per quinque menses usque ad Decembrem si Caesar insignia dictaturae sumere noluit atque initi noro iaciendo, seditione militum componenda, tot rebus per provincias administrandis summa potestate caruit neque doliae re quicquam dubium Pote8t Superesse), Rpparet. Opinor, procon Eulare imperium, quo extra urbem uteretur, ei antequam in Hispaniam proficisceretur, quantopere sit amplificatum. Sod otiam de ipsa dictatura pauca dicenda sunt. Quam eum concupisceret Caesar, difficile esse videbat sactu, ut eam adipisceretur, siquidem propter auspicia antiquus mos erat, ut consul dictatorem diceret: consules autem cum Pompeio ex Italia abierant. Itaque etsi eam, quam Sulla habuerat, dictaturam rite obtinori posse dosperabat, ambigebat tamen maxime propter comitiorum consularium prOXimi anni rationem, quibus

ipse creari cupiebat Cic. ad Att. IX, 9, 33. Cui rei M. Lo-pidus praetor, tum urbi praesectus, subvenit, lege lata, ut ab eo, qui urbi praees8et, qualiacunque potestatem haberet, dictatorem dici liceret. Haec quin ita aeta gint ac primum genatus consultum, tum populi scitum, denique ipsius Lepidi olectio intercesserit, ex Caesaris Verbis, quae paulo Supra citavimus, perspicuum est. Ac Conveniunt sere geriptores. Nam ut Eutrop. VI, 20 et Flor. IV, 2, 1, qui leViores sane sunt, omittam, et Plut. Caes. 37 eum ab senatu dictatorem electum esse scribit, propterea quod senatus consultum primum factum est, et Dio XLI, 36 sic refert: 'Ε9 68 , oh ετ' ὀvet6ς αυettid Mαρκος Alμ λεος Λεπιδος, Ουτος ι καὶ εv τῆ τριαρχιη υτ ερον Ievo μενος, et Q et2 δ μ ρ συνεβουλευσε στραzMQv otκτάzωρα ethv Καίταρα προ- 'χεtptaetabat καὶ Eudbς ευtav αὐethv παρα τοι παrρια. At Appiano bell. civ. ΙΙ, 48 quid faciamus: 'O δὲ Καχαρ ες Ρω11ην παρῆλθε καὶ αυτ6v ὁ οἶμος πε*pinu,ς pateto ὀtκzαet opta, DUIS της δουλης si i*t ομένης Ουτε προχῖtpoetovouvetoc αρχοντος' ι δὲ ειτε επαρα t .aαμενος την ἀγχυ ἐπι ρθυνον, εἰτε Ου χρή tDv, αρξας ἐπὶ svoεκα μόνου ημ. ερας Aua Iάρ moi δοκεῖ υπαetους ἐς eth μέλλον ἀπέφηυε, cet. 8 Nonne omnino haec reliquorum quos cita-Diuitipod by Cooste

216쪽

Do dictatoris Caesaris honoribus.

vimus auctoritati videntur adversari 3 Qui cum fide dignioros

putarentur esse, Fic sere laetum egi, ut Appiani narratio tamquam salsa contemneretur. A qua equidem sententia longe discedo. Tot enim rebus quae Appianus narrat, ab iis quae reliqui differunt, ut diversa ea esse nece88e sit. Ille Caesarem creatum esse ait postquam in urbem advenit, hi cum esset in

itinere, ille sine senatu, hi ex SC., ille ex nullius magistratus auctoritate, hi a M. Lepido, ille vel quia invidiam fugeret vel

quia non opus haberet, quod oblatum erat, eum non accepisse, hi accepisse, ut de alia re necessario narret ille, de alia hi. Sed ea uti diversa, ita simili tamen ex genere erat; nam Appianus cum Caesarem dicat non accepta ea, quam populus deserret, potestate undecim tantum dies fuisse dictatorem, populum maius aliquod dictaturae genus ei obtulisso significat. Ac sie rem aetam esse debebimus statuere. Caesar, ut diximus, quoniam et in provinciis et in urbe satis potentiao habero sibi videbatur decreta illa proconsulari, de qua exposuimus, potegiate, una de re ambigebat, quo Paeto insequentis anni comitia haberet; quare post victoriam Ui8paniensem M. Lepidus legem tulit, ut comitiorum habendorum causa ab eo quitum urbi praeesset, praetore dictatorem dici liceret. Nam gessisso certe Caesarem hoc levius quodammodo dictaturae genus vel illud est argumento, quod nullum magistrum equitum habuit: quo carere dictatorem cum nec liceret Dionys. V, 75 et sine exemplo historiae sit, nisi eum, qui non rei gerendae, sed certi unius negotii administrandi causa factus sit Liv. XXΙΙΙ, 22), ne Caesarem quidem existimabimus ob aliam rem accepisse dictaturam nisi ut rite consules crearet. At populus, ubi illo urbem introiit, postulare coepit, ut maiorem illam dictaturam, qua L. Sulla olim ad rempublicam constituendam usus

erat, deferri sibi pateretur. Qua recusata nam id Appiani

quam Dio hoc loco commemorat, a senatu delata omnium rerum Diuitipod by Cooste

217쪽

De dictatoris Caesaris honoribus.

urbanarum potestas videtur illa fuisse, qua Caesarem cum primum Pompeio Italia pulso Romam intraret, Ornatum csae supra dixi: quae cum in plures annos, ut opinor, delata osset, etiam postea, si quando aliis honoribus vacaret, sufficiebat. Quao cuin ita sint, et Appianum non modo Vere, verum etiam reliquis auctoribus copiosius tradidisse, et recte versum illum fastorum Capitolinorum a viris doctis expleri intelligemus sic:

nam has ab eo celebratas esse constat aliosque Ob eam causam dictatores saetos), sed spatium, quod vacuum e8t, non videtur tot verba capere. Successit alter Caesaris consulatus, is, de quo omnis bellorum civilium contentio exarsorat, ipsis decem Postquam primum gessit, annis susceptus, quemadmodum Caesar bell. civ. III, 1 ait: illo anno se per leges consulem fieri licuisse. Pertinet eo versus quartus fragmenti Capitolini:

C. IVLIVS. C. F. C. N. CAESAR II P. SER VILIUS. P. F. C. N. VATI A. ISAURICUS

Quamquam eum non in urbe iniit Caesar, sed Brundisii; nam App. bess. civ. II, 48 eum Decembri menso et Dio XLI, 39 antequam consulatum Ruspicaretur, Roma exisse scribunt, Bru disio autem prid. Non. Ian. naves se solvisse ipse narrat bess. civ. III, 6. Totum igitur consulatum gessit ab8ens, cum Servilius, qui unus ab Dion. XLII, 12 in rebus urbanis huius temporis narrandis commemoratur, Omnia munera golus obiret. Tenuit tamen dignitatem consulis Caesar etiam absens; nam cum extremo anno 48 Alexandriam venisset, scribit bell. civ. III, 107 pro consulatu quem gereret, se regum Aegyptiacorum controversias ad suum iudicium vocasse. Sed Romae post pugnam Pharsalicam senatus populusque multa in honorem Caesaris decrevit, do quibus Dio XLII, 18 sq. sic narrat, primum allato de victoria nuntio nihil aliud esse factum, nisi ut plebs Cn. Pompeii et L. Sullae statuas pro rostris positas everteret τας μhv εἰκονας τού eta Πομπηεου καὶ etου Συλλα etὰς ἐπὶ et ii ματι εστώσας ἀνειλον, αλλο oh oυθὶv toeti επραξαν ,

218쪽

Do dietatoris Caesaris honoribus.

quas statuas ipse postea Caesar rostituit Suet. Caes. 75; Plui. Caes. 57; Plui. de capicnd. ex hostib. utilit. p. 338 ed. Reisk. . Dio XLIII, 49γ; tum, ubi Pompeii mors nuntiata atque anulo

in urbem allato vulgo credita est, υπατος - ἔτη Eveta E ρεζης

γενέσθαι καὶ ὀ κetάτωρ Ουκ ἐς ἔκ11 rivo, ἀλλ' ἐς ἐνιαυτ/9 6λου λεχ-089αt ελαδε, ut Dio nit; reliquos enim honores simul decretos hie praetermitto. De duobus igitur magistratibus Cnosuri delatis dicit, do consulatu ci do dietatura, quorum tamen rationem diversam fuisse apparet. Etenim eonsulatus erat necessario annuus vel potius prid. Kal. Ian. finiebatur, quandocunquo erat coeptus; quare si Caesari dabatur, ut in quinquennium continuum con Eul fieret, hoc dabatur, quoniam usque ad prid. Kal. Ian. anni 48 consul suturus orat, ut in annum 47 usque ad annum ii consulatu ornaretur neque de eo ullis amplius

comitiis opus esset. Νoque dissentit Dio XLII, 20 intor ho

ἀυαδληθεῖ αι ἐπ' ἐξυο ρ του ετους ἐτελεα , αv i. e. cum Caesari omnia curulia oomitia permisissent, quia ille in bello Alexandrino, deinde Pontico aberat, ipga comitia in adventum eius i. e. in exeuntem annum 47, cum Pharnace victo in Italiam rediit, distulerunt. Nam etiam si Caesar decretum sibi consulatum anni 47 recepit, tamen et collega eius et reliqui curulea

magistratus creandi erant; sed etiam illud quaeritur, num consulatum tunc receperit, qua de re postea disputabimus. Dictaturae quidem diversa ah consulatu erat ratio. Eam tunc cum illos honores adipisceretur, non gerebat neque omnino Pa eius erat natura, ut aut exitu anni fini rotur aut certa diu susciperetur, poterat igitur statim postquam decreta erat, iniri. Aesic narrat Dio XLII, 21: lαυet' Ουv ouet u καὶ illo ρισὶ η καιέκυρωθη ' και ὀ eta Καισαρ triv δtκτατωρίαν παραχρVλα, καιΠzμεξω τῆς 'Ietαλiας ων, υπέγγη καt ethv 'Avet ou μηδε ἐπρα Πηκοτα

219쪽

De dictatoris Caesaris honoribus. 211

παυτα πατρiα λεχθηvαi Ivέγας, περὶ etod lettetrαρχου σκρiβολο- sol αεvot. Hic igitur Caesar παραχρη t dicitur dictaturaminisse, i. e. , ut arbitmr, statim postquam eam sibi decrotam esse cognovit, decretam autem esse ex Dionis loco, qui citatus

Est, intelleximus, postquam anulus Pompeii Oecisi Romam alia latus est. Quo igitur tempore Caesar dictator II tactus est 3 Pompeium mortuum esse ait Vellei. II, 53 pridie natalos suos,

Dio XLII, 5 oodem die quo olim triumphum de Mithridato

et piratis egisset; natum autem esse scimus prid. Kal. Octobr.

Plin. nai. hist. XXXVII, 2, la), triumphasse per biduum velloi. II, 40) eodem et proximo antocodonti die Plin. VII,

26 , ut eum interfectum esse constet a. d. III Kal. Oct. Iam quo dis post occisum Pompeium Caesar Λlexandriam pervenerit anulumque occisi inimici acceperit, non plane liquet, siquidom dubium videri debot, an quod in Livii epit. CXII est,

Caesarem post diem tertium insecutum esse, potius ad nnvigationem Rhodo Alexandriam versus tribus diebus consectam pertineat, sed aio tamen existimandum erit, celerrime Caesarem atque ineunte certe mense Octobri advenisae. Itaque per temporum ne spatiorum rationem fieri potuit, ut circa medium mensem Octobrem anulus Pompeii Romam apportaretur exeuntequo eodem mense vel ineunte proximo nuntius de dictatura decreta ad Caesarem referretur isque insignia alterius dietaturne sumeret. Atque hanc rationem, ut ipso anno 48haeo dictatura esset inita, videbatur confirmare quod Dio adiicit καὶ Ei Eeto αυet i, ὁ υπατος, in quo non mediocrem difficultatem interpretes invenerunt. Nam Xylandor et Leunclavius cum emendarent η υπατος i. e. consularis dignitas, de ordine honorum Antonii intelligebant: successisse enim magisterio equitum, quod tunc gereret, postea consulatum. Sod Fabricius

quoniam quae sequuntur, parum cum ea Sententia convenire

iudicabat, sic explicare maluit, cessisse ei consulem i. e. P. Servilium, postquam Μ. Antonius magister equitum dictus est, abdicato magistratu illi qui dictatoris vicem gereret, obedisse, nec sententia meliore et verbi επεσ: cit significatione inusitata, ut Sturgius sic interpretaretur, consulem Servilium huius, i. e. CaeSaris, iudicium secutum esse, huic assensisse de Antonio

220쪽

Da dictatoris Caesaris honoribus.

magistro equitum. Quasi Vero non semper dictator quom maxime probasset, magistrum equitum dixerit, aut Caesari, universae reipublicae tunc domino, consulem non potui gae assentiri probabile siti Μedetur autem prorsus his incommodis eximia praestantissimi codicis Medicet lectio, qui non ε πεetu

αυτ o b υπατος. sed Ebra καὶ τουzov θ υπατος habet, qua, si praeterea ante Antonii nomen particula deleatur, totius loci sententia praeclare constituitur. Antiqua enim lex erat, ut dictator ab consule, magister equitum ab dictatore diceretur, quare sine dubio P. Servilius, cum senatus populusque di fatorem fieri iussisset, dictatorem dixerat, quo Alexandriam nuntiato et ille munus sibi dolatum iniit et magistrum ipse sumere debuit: quae rei administratio cum longa videretur, Servilius consul non minus magistrum equitum quam diotatorem dixit, et quidem item in annum, quod lege, qua de dictatore annuo scriptum erat, etiam de magistro annuo praecipi putabat. Utrumque Omnino erat contra morem, sed illud quia ex auctoritate ac nomine Caesaris fieri dicebatur, minus reprehendi poterat, hoc cum religionis causa vituperaretur, non minus tamen valebat. Ac novimus M. Antonium non Alexandriae ab ipso Caesaro, sed Romae esse factum. Etenim Cicero Phil. II, 2b sic de eius magisterio equitum narrat: Accedit ut Caesare ignaro ctim esset ille Alexandriae, benescio amicorum eius magister equitum constitueretur Auxerit invidiose ita rom Cicero, ut Caesarem ignarum fuisse diceret nam nee Caesarem non ante scripsisse probabile est, quia, si casus ita ferret, rebus urbanis praeficeretur, nec amici eius, quem illi displicere nos-gent, constituera ausi essent , sed quomodo ita mentiri potuit, ut Antonium, si Alexandriae ab ipso Caesare conatitutus esset, ignaro eo factum esse scriberet 8 Sed ut ad tempus dictaturae delatae revertamur, quod in mongem Octobrem incidero intelleximus, parum huc videtur Dio XLII, 35 pertinere, qui Caesarem ait in contione Aeguptiorum dixi Age, pro dictatura, quam gereret, regni Aegyptiaci tutelam ad se pertinere. Etsi enim oratio illa initio tumultus Alexandrini, quem paulo postquam

Caesar advenit, coeptum esse novimus, finitum egae recepta

Alexandria a. d. VI Kal. Apr. vetera kalendaria docent, Vi-

SEARCH

MENU NAVIGATION