장음표시 사용
271쪽
De dietatoris Caesaris honoribus.
pendebat enim ex ea non modo tota maiestatis lex, verum saepe etiam imperatores eo quod eius insigne erat, subsellio tribunicio utebantur, cum aliis locis publicis, volui do theatro supra diximus, tum in senatu. Claudium quidem Suet. c. 23 de maiore negotio acturum in curia medium inter consulum sellas tribunicio subsellio sedere consuevisse narrat cs. Dion.
LX, l6 , atque etiam Pertinacis et Caracalli aetato illa imperatoris sedea maxime putabatur esse popularis Dio LXXIII, 3 et LXXVII, 3). Quare apud Suet. Tib. c. 17, ubi Tiberium
ex Germania reducem in contione medium inter duos consules cum Augusto simul sedisse scribit, subsellio tribunicio usos esse imperatores coniicio itemque interpretor nummos quosdam C. Sulpicii Platorini apud Echhel. Doctr. num. V p. 3 si, nomine Augusti et M. Agrippae inscriptos. In quibus qui sunt duo hominos togati in subselliis sedentes, quod Eokholius Augustum et Agrippam intelligi posse negabat propterea quod
id esset infra eorum maiestatem, minus recte iudicabat. Superest ad explendam nostram quaeStionem una res, quae mentione digna esse videatur. Diximu8 enim ex quattuor legibus quasi conflatam esse imperatoris potestatem tribuniciam: prima commune tribunorum plebis ius detulerat, reliquae tres privilegia quaedam de sanctitate corporis, de iure intercedendi et agendi in senatu addiderant. Erat igitur tota potegias ita una, ut ex diversis partibus constaret fierique poterat, ut ex iis una aliqua gine ceteris deserretur. Nec dubium est quinita factum sit. Erat enim Augustus ex altera illa lege, quam de Caesare latam esse diXimus, sacrosanctus ubique per imperium Romanum et omnibus in rebus privatis publicisque, idque ita interpretabatur, ut etiam liberos suos saerosanetOS esse diceret ac Iuliae filiae adulteros, quasi ipsum se laesissent, maiestatis lege puniret Tac. Annal. III, 24). Eodem iuro reliqui qui in domo eius erant, utebantur, sed tamen anno 35 a. Chr. Liviae uxori et Octaviae sorori decernendum curavit ἀοεὲς καὶ eth ανύδριπιον ἐκ του ιμ tuu etotc oημα ρχ 0tς ei, Dio XLIX, 38), ut sacrosanctae essent, non Romae modo, opinor, sed ubique omnibusque in rebus; iam enim hoc ius in Caesare inventum atque ad Augustum translatum erat. Diuitipod by Cooste
272쪽
Da dictatoris Caesaris honoribus.
Unam igitur tribuniciae potestatis partom sine rotiquis tributam esse apparet. Sed postea Augustus collegas tribuniciae potestatis assumpsisse narratur. Etenim primum M. Agrippae anno l9 a. Clir. αλλα τε εξ ἴσου πη εαυτο, καὶ et iv εξουσε αυ την δημαρχtκγ v ἐς τυν αυetou χρ svov εδωκε, ut Dio LIV, i 2 scribit, eamque tribuniciam potestatem anno 13 in aliud quinquennium prorogavit. Tum Tiberio privigno anno 6 a. Chr. tribuniciam potestatem in quinquennium concessit Dio LV, 9; Suet. Tib. c. 9 , eundemque anno 4 p. Chr. eadem potestate in docem annos DioLV, 13ὶ, anno 13 in alteros dedem annos ornavit Dio LVI, 28; Suet. Tib. c. 16ὶ. Haec igitur quae heredibus imperii dabatur, tribunicia potestas quaeritur, num eadem suerit, quam ipse imperator habebat. Nobis non videtur, non quod unquam minorem eam appellari videamus, sed quod maxime ius poenae remittendae iudicandique de appellationibus ex eo genere es8e existimamus, quod unus tantum tenere possit. Nam cum alter eodem iure ornatur, nova naScitur proVOentio unumque utique eAge
oportet principem, in cuius iudicio acquiescatur. Neque opus est tantum heredi tribui, cui ubi fidem habet imperator, et appellation a non minus quam praefecto urbi delegare potest et oratione8 suas in senatu recitandas tradore. Quae cum ita sint, non Romanae, sed omnis omnino reipublicae ratione ad ad eam coniecturam deducimur, ut minus ius Agrippae et Tiberio et aliis imperii heredibus datum esse censeamuS quam Augustus imperatoresquo ipsi habebant. Etenim, si ab duabus rebus, quas diximus, discedamus, relinquitur tota illa potestas, quam dictator Caesar habuit, ut imperii heres commune omnium tribunorum plebis ius, sed perpetuum, et corporis gesturitatem amplissimam illam quam exposuimus Reeiperet. Ac conveniunt cum coniectura nOAtra, quas de Tiborio traduntur. Nam quod Suet. o. 11 eum narrat, cum Rhodi a quodam laesus esset convicio, pro iuro tribuniciae potestatis conviciatorem rapi ius-Sisse in carcerem, aperte ad securitatem sanctitatis pertinet
Quod Tacitus Annal. I, 7 extincto Augusto Tiberium ait edictum quo genatum cogebat, tribuniciae potestatis praescriptione Proposuisse, cuivis tribuno plebis idem sacere licebat, quodque idem c. 13 eum significat relationi consulum iure tribuniciae
273쪽
De dictatoris Capsaris honoribus.
potestatis potuisse intercedere, id habuisse indicat quod quivis tribunorum habebat. Neque horole illa verborum quasi magnificentia dccipiemur, qua scriptores de his rebus utuntur. Ueluti cum Suetonius Aug. c. 27 de Augusto scribit: Tribun clam potestu tem perpetuo recepit, in qua 1emel atque iterum per singula lustra collegam sibi adoptuvit, et cum Vellei. II, 90 Agrippam ait in collegium tribuniciae potestatis evectum, ot II, 99 Tiberium tribraniciae potestatis consortione iaequatum Augusto es. II, 10 M ot cum Tacitus Annal. I, 3 eundem Tiberium consortem tribuniciae potestatis appellat, totam tribuniciam potestatem non necesse est exi Stimemus esse communicatam.
Multo autem minus nos movebit Tiberii apud Tno. Annal. III, L6 oratio, qui Druso filio seandem potestatem a senatu petebat, quo loco cum origo tribuniciae potestatig imperatorum loviter adumbretur, iam supra ab initio huius quaeationis usi
sumuS. Socium eius potestatis, inquit. Augustus Tiberium N ronem delegit, ne successor in incerto foret. Sic cohiberi pravas aliorum spes rebatur; simul modestiue Neronis et suae magnitudini silebat. Ac paulo post: Quo tunc exemplo Tiberius
Drusum summas rei admovet, ctim incolumi Germanico integrum inter duos iudicium tenuisset. - Neque nunc propere, ted per Octo annos capto experimento, compressis seditionibus, compositis
bellis, triti halem et bis consulem, noti laboris participem sumi. In quibus omnibus nihil est, quod non nostram de minore quadam tribunicia potestate, qua qui successores imperii destinabantur, usi sint, sontentiam admittat. Quod autem exemplum priores imperatores dederant, secuti sunt reliqui. Nam Vespasianus, ut rerum potitus est, Titum filium collegam et in triabtinicia potestate et in septem consulatibus agoivit Suet. Tit. o. ii), Hadrianus Antoninum Pium, quem successorem elegerni, COLlegam et in imperio consulari et in tribunicia potestate Capit. Ant. c. 4), Μ. Aurelius Commodum filium collegam in tribu-nseia potestate sibi adiunxit Capit. M. Aurol. c. 27γ. Quae igitur imperio consuetudo fuerit, intelligimus. Quamquam prosecto coniectum haec, quae de minore tribunicia potestate disputavimus, niti incertaque esse lacile ipEt con dimus, quae si aliis argumentis confirmabuntur, ad multas res Diuitipod by Cooste
274쪽
De dictatoria Caesaris honoribus.
rootius intelligendas valebunt, sin resutabuntur, insignem atquoa nostra aetate diversam imperii Romani rationem ostendent. Secuti enim nos sumus unum illud, quod summa potestas principis non videtur posse communicari, ne cum eo quidem qui heres ac successor electus sit; vidimus etiam originem potestatis ex pluribuA partibus coalitae, denique mulieribus certe domus imperatoriae partem aliquam eluadem potestatis tributam esse constat, quibus qui totam illam, qua ipsi imperatores
utebantur, Conce88nm esse exi Stimabit, Omnem morem Romanum mutabit. Alio etiam ex genere censemus egse procon Sularem potestatem, quae inter imperatorem ipsum eiusque successorem communicari golebat: quae eum in eo posita sit, ut imperator in senatoriis provinciis superiore iure esset, quum
qui quamque rogeret, facilius inter duo videtur potuisse dividi. Veruntamen, ut ut de line successorum imperii potestate iudicabitur, quod proprie nobis erat propositum, ut originem
tribunicii iuris, quo imperatorum potentia Conficiebatur, exponeremus, Et aliqua ratione effecerimus locumque antiquitatis Romanae maximum eundemque obscurissimum illustraverimus, satis asaeculi esse, ae dum ab dictatore Caesare proficiscimur, quod ad omnes imperatores Romanos magnopere pertineM, explicasse videbimur. Diuitigod by Coosl
275쪽
276쪽
De dietatoris Caesaris honoribus.
rectius intelligendas valebunt, Ain resutabuntur, insignem atqucta nostra aetate diversam imperii Romani rationem ostendent. Socuti enim nos sumus unum illud, quod summa potestas principis non videtur pO88e communicari, ne cum eo quidem qui heres sto successor electu A Bit; vidimus etiam Originem potestatis ex pluribus partibus coalitae, denique mulieribus certe domus imperatoriae partem aliquam eiusdem potestatis tributam esse oonstat, quibus qui totam illam, qua ipsi imperatores
utebantur, concessam e8Se existimabit, Omnem morem Romanum mutabit. Alio etiam ex genere censemus e8Se proe DBularem potestatem, quae inter imperatorem ipsum eiu8que Successorem communicari solebat: quae cum in eo posita sit, Ut imperator in senatoriis provinciis superiore iure esset, quam
qui quamque regeret, lacilius inter duo videtur potuisso dividi. Veruntamen, ut ut de hac successorum imperii poteAtate iudicabitur, quod proprie nobis erat propositum, ut originem
tribunicii iuris, quo imperatorum potontia conficiebatur, exponeremus, si aliqua ratione effecerimus locumque antiquitatis Romanae maximum eundemque Obscurissimum illustraverimus, satis assecuti esse, ae dum ab dictatore Caesare proficiscimur, quod ad omnes imperatores Romanos magnopere pertineat, explicasse videbimur. Diuili od by Cooste
277쪽
279쪽
duod in antiquitatis scientia magnopere optandum e8t, ut non modo quae fortunae quodam beneficio extant, emendentur atque explicentur, verum etiam, ut nova monumenta, quibus cognitio nostra augeatur, in lucem oculosque nostros prodeant,
id in nullo gonere facilius et potest fieri et fit quam in epigraphico. Quod eum sero non ex codicibus librisque manu scriptis, quorum studium vetustissimum est, pendeat, sed partim ex casu, quo quae in terra latuerunt eruta proferuntur, partim ex industria humana, qua partes imperii Romani diu ignotae paulatim explorantur, multa saepe inveniuntur, quae novis subsidiis subministrandis ipsos litterarum nostrarum fines amplificent. Itaque et in Italia plurimae inscriptiones novae innotescunt, quarum vix ulla est, quae si diligenter explicetur, non ad aliquam antiquitatis partem rectius constituendam adiuvot, et in Africa aliisque regionibus olim barbaris, nunc paulatim humanitati nostrae perviis, ea existunt, quae insignem ac prope insperatam rerum Romanarum Ggnitionem afferant. Quamquam plurima huiusmodi minora sunt, ex quibus qui quod ad antiquitatem cognoAcendam prosit, elicere velit, tanta uti debeat et interpretandi sagacitate et similia colligendi industria, ut ipsi plus quam monumentis debeatur. Sed nonnunquam etiam ea subito existunt, quae ipsa nullo eruditionis adiumento scientiam nostram augeant, quae sero eo pluris sa-cienda sunt, quod non per librariorum imperitiam corrupta, sed qualia scripta erant, nec aliorum opinionibus immutata,
sed publiea quasi fide tradita ad nos pervenerunt. Ex quo genere nihil est, quod conserri possit cum duabus inscriptio-
280쪽
De lethus municipalibus Hispanicis.
nibus Hispanicis, Salpensana et Malacitana, quas ante paucos annos ne8cio quo casu repertas primus laudabili cum cura
odidit Ictus Hispanus, Don Manuel Rod rigueet de Berlanga, Malamo l853, deinde in Germania repetivit commentarioquo utilissimo instruxit Theod. Momm senius Lipsiae l8l 5. Earum
et amplitudo est tanta, ut ex Latinis ingeriptionibus una tantum possit. cum iis Contendere, et ea rerum gravitas, ut locum a seriptoribus relictum eximie suppleant longeque Omnium titulorum Latinorum utilitatem vincant, et tanta denique copia atque ubertas, ut multorum Etudiis in multos annos sufficiant. Quas cum proprio de iuro duorum municipiorum Hispaniao Baeticae sint, non 8olum universam rem municipalem, quae antea ex disiecta plurimorum titulorum multitudine cum magno labore colligenda erat, Elara duorum monumentorum luce illustrant, sed etiam, quoniam omnes imperii partes intima quadam coniunctione cohaerent, ad summam rempublicam pertinent muliaque nova et de imperatorum consuetudine et de iure
civili ot de aerarii administratione et de aliis rebus maximis
Sed in omni hoc genere monumentorum, quae novitatis specie animos nostros alliciunt, magna quaedam cautio adhibenda est. Vetera enim illa quoniaem multorum studiis ex minata sunt, in artis cuiusdam rationem redacta sere inter se congruunt, ut vix ullus in iis locus sit, qui quamvis discrepare videatur, non explicatione quasi mollitus atque in reliquorum seriem insertus sit, haec nova si quid docere videantur, quod iis quae adhuc credidimus repugnet, ne novitatis specie capti minus quaeramuS, an utraque conciliari possint, sed temere nova pro veteribus aecipiamus, Vehementer providendum est. Qua in ro hanc quasi regulam Atatuemus, ne quae recenS exhiberi videantur prius credamus, quam quae ex longo tempore ab viris doctis cum multo labore disputata sunt, cum iis comparavimus artisque nostrae perpetuitMem servarimus. In tabulis autem illis Hispanicis una maxime res animum no8trum advertit, quae quod diximus praeclare videretur demonstram. Continent enim legum municipalium fragmenta, una municipii
Flavii Salpensani, altera municipii Flavii Malacitani: sic saepius