장음표시 사용
291쪽
De legibus municipalibus Hispanicis.
isset, nihil omnino tale caveri opus erat, si Latinorum tantum civium suisset, potuit sane ita scribi, ut 8criptum est, ut quae causae cives Romanos ab curia prohiberent, eae ad Latinos transferrentur; sed si partim cives Romani partim Latini essent, nonne item recte scribebatur, ne cuius ratio haberetur, qui in
earum qua causa esset, Propter quain Si civis Romanus esset, in numero decurionum Conscriptorumve eum esse non liceret 8
Efficitur hinc, cum cives Romanos utique Malacae suisse constet, ut nihil hinc colligatur nisi quod ipsa ratio ostendit, in Latinis oppidis fuisse partim cives Romanos partim Latinos, utrum maior pars HVium, minor Latinorum an contra suerit, intelligi nullo modo posait. Sed redoundum est ad aeris Salpensani, cuius unum locum supra exposuimus, caput ultimum, quod est do tutorum datione, quod si quis totum explicet longam requirat disputationem. In eo enim insigne exhibetur eXemplum, quo confirmatur, quod
Ulpianus docet in Dig. XXVI, 5 de tutor.) 3, suo tempore
licuisse omnibus magistratibus municipalibus tutores dare, cum Postea eorum potestas imminuta esse videatur Inst. I, 20 de Atil. tui. 4). omnes municipes municipii Salpensani tutores petero iubentur a IIviris et decurionibus ac ne illud quidem cavetur, quod Paulus Dig. XXVI, 5, 24 ait a IIviris municipos sui tantum municipii posse dari. Quamquam hoc etsi non scribitur, intelligendum tamen esse puto. Quomodo enim IIvirum aut decurionum, qui sui municipii finibus coercentur, ulla sit in alios municipes potestas 3 Sed ut haec praetermittamu8, eXtrema in hoo capite sunt haec: Qui tutor hDG Megest
tus erit, is ei cui datus erit, quo ne ab iusto tutore tutelas beat, tam itistus tutor esto quam si is C. R et a natus proximus C. R. tutor esset. Hinc iugium tutorem, quod nomen non memini me apud alios iuris Romani auctores invenisse, eum existimatum esse discimus, si cui civi Romano agnatus proximus civis Romanus tutor esset, cui iure aequatur, qui ex hac lege municipibus Salpensanis, sive cives sunt sive Latinae
condicionis neque enim hoc discernituri a municipibus Salpensanis vel decreto decurionum tutor datur. Quare cum duo sint in iusto tutore, ut et cui datur, sit civis Romanus et tutor Diuitipod by Cooste
292쪽
282 De legibus municipalibus Hispanicis.
ipse agnatus proximus civisque Romanus, si municipes Salpensani omnes civitatem haberent, apparet prius debuisse omitti, quippe quod esset supervacaneum; si fuissent omnes iuris Latini, optimo sane dicebatur. Sed cum duo utique hominum genera in municipio suisse intellexerimus, num quod ad alteram tantum partem pertineret, minus recte dicebatur 3 Aut quae hinc deducitur significatio, ut aut Latinorum aut civium Romanorum maiorem partem suisse intelligamus 3 Atque haee quidem sunt de iur ipsorum municipum;
reliqui sunt duo loci do decurionibus et de incolis, qui quid
de universi municipii iuro doceant, videndum est. Nam aeris Salpensani cap. XXV de praesecto scribitur, qui a IIviro loco
suo relinquitur, in quo duae res caventur, primum ne minor sit quam annorum XXXV, deinde ut ex decurionibus conscriptisque eligatur. De iure autem eius haec leguntur: Et qui ita prae crus relictus erit, donec in id municipium alteruter ex IIviris adierit, in omnibus rebus id ius es que potestas esto Praeterquam de praefecto relinquendo et de crevitate9 R omana
consequenda, quod ius quaeque potestas Λ ego IIviscis qui iure dicundo praeerunt datur. Civitatem igitur Romanam, quam reliqui magistratus Salpensani si ante non habuerunt, honore gorendo accipiunt, soli illi praesecti pro IIviris non consequuntur:
qua in re certissimum testimonium est, eum praefecti ex decurionibus fiant, partem decurionum civitate Romana caruisse. Erant igitur decurionum duo genera, prius eorum, qui honores gesserant, qui sive origine cives Romani erant, Sive non erant, civitato tamen Romana uterentur, alterum eorum, qui honoreS
non gesserant, qui pedarii appellantur Comment. epigraph. ΙΡ. lm); ex his alii origine cives Romani erant, alii carebant civitate, quos Latini iuris fuisse sane probabile est. Quot
autem suerint cives, quot non fuerint, definiri nequit. Tum de incolis aperta est in aero Malacitano significatio; nam cap. LIII qui comitia magistratibus creandis habet, iubetur ex curiis ducere unam, in qua incolae qui cives Rcomano Latinive cives erunt, 3 ragidum ierant, quibus in ea curia suffragii latio sit: ex quibus verbis elucet, quae confusio in reliquis reipublicae Malacitanae partibus sit, eandem in incolis reperiri.
293쪽
De legibus municipalibus Hispanicis.
Mixta igitur omnino est ratio municipiorum et Malacitantot Salpensani, duoque hominum genera sunt in ipsis decurionibus, duo in municipibus, duo in incolis: quomodo autem mixta sit, nulla ex re potest intelligi fallaturque magnopere, qui aut cives Romanos aut Latinos plures in iis fuisso ex ullo horum monumentorum loco velit colligere. Iam in Latina ci-Vitate, in qua et qui honores gesserant civitatem Romanam consequebantur et ab initio fere complures familiae civitato
Romana Ornatae admisceri solebant, consuetam prorsus suisse hane duorum generum mixtionem supra expositum est neque
cum ipsis monumentis pugnabit, qui cum omnia municipia esse potuisse tum Malaeam Salpensamque suisse Latini iuris statuet. Sed pugnabit cum omni antiquitate Romana et dum
harum tabularum testimonia non violat, praegiantissimorum scriptorum auctoritates evertet. Quodsi nos illam civitatis Romanae et Latinitatis confusionem etiam in iis, quae civitate Romana Ornatae erant rebus publicis, quas proprie municipia appellari adhuc credidimus, reperiri docuerimus, con Servata Hispanicarum tabularum auctoritate ne reliqua quidem testimonia laedemus sublataque omni dissensione ipsam illam veterem de municipiorum iure sententiam praeclare confirmabimus. Ut autem ab incolis proficiscamur, eos congiat appellatosesso incolas, qui in qua republica commorarentur, eiu8 non
essunt cives. Hoc aperte indicat Gaius in Dig. L, 1 ad municipalem) 29: Incola et his magistratibus parere debet, apud
quos incola est, et illis, apud quos civis est, nec tantum muniacipali iurisdictioni in utroque municipio subiectus est, verum
etiam omnibus publicis muneribus intingi debet, similiterque est in Iust. Cod. X, 39 de incolis) 7: Cives quidem Origo, manu missio, allectio vel adoptio, incolas vero Dicut et divus Hadrianus edicto suo manifestissime declaruvio domicilium iacit. Quare si cuius oppidi ager latius patet ac praeter oppidum ipsum sora, conciliabula, vicos complectitur, qui ea incolunt, dummodo eandem habeant originem, non incolae eius oppidi sunt, sed cives idque testatur Ulpianus Dig. L, I, 30: qui eae vico Ortus
est, eam patriam intelligitur habere, cui reipublieae victis ille respondet. Efficitur, ut, qui Malacae mercaturae, quam in eo Diuitigod by Cooste
294쪽
De legibus municipalibus Hispanicis.
oppido amplam ac copiosam suilse scimus, faciendae causa commorarentur, si non essent Oriundi ex agro Malacitano,
fuerint incolas. Quorum qui cives Romani aut Latini erant, iis hac lego hoc ius datur, ut unam curiam, in qua de magistratibus creandis suffragia ferant, ac ipiant: reliqui mercatores, qui peregrinae condicionis erant, si qui ex Hispania vel Asrica vel Gallia advenerant, hoc iure carebant. Duo hic quaeruntur, Primum utrum commune id fuerit municipiorum an proprium Malacitanae civitatis. Equidem otsi nihil certi affirmari posse video, hoc tamen potius credo propterea quod, si omnino illud cum civitate aut Latinitate coniunctum suisset, ut ea qui uterentur, in omnibus municipiis ad suffragia serenda admitterentur, nec proprie hac lege sanciri opus fuisset et ad dissolvendas respublicas pertinuisset. Itaque in lege municipali Salpensana dubitandum est num idem morit scriptum; at in eo oppido, quod mereatura alienorumque hominum
commorcio imprimis florebat, si qui divitiores erant incolae atque ii sero aut cives Romani aut Latini erant), eos ad aliquam certe reipublicae regendae partem PerVenire non Surdum erat, neque ab veri similitudine abhorret etiam antequam
Malacitanis civitas data est, simile aliquid in eorum legibus
suisse. Veruntamen cum suffragia communicata sint cum incolis, num etiam ipsi honores Malacitanorum communicati sunt 3 Nihil enim in ipsa lege superest, cuius generis ingenuorum hominum comitiis ratio habenda sit. Iam scio equidem, Saepe in pluribus civitatibus eosdem homines honoribus iunctos esse exemplaque eiusmodi attuli in comment. I p. t 36, sed magnam tamen cautionem adhibendam esse intellexi, ne quod aliquando in aliqua civitate et aliquo homine lactum est, id semper et ubique et in omnibus licuisse existimemus. Etenim et alia erat apud alios lex et ipsorum hominum quoddam discrimen, siquidem qui senatoriam in urbe Roma adipiscuntur dignitatem, munerum in patria sua sungendorum necessitate solvuntur Hermogen. in Dig. L, 1, 23 . Plurimarum autem civitatum haec videtur suisse condicio, ut nisi cum quibus vel vicinitatis vel affinitatis vinculis tenerentur, alienis hominibus
honores mandari non liceret; nam munerum quidem incolas Diuitipod by Cooste
295쪽
De legibus municipalibus Hispanicis.
non expertes suisse Gnius, cuius verba supra citavimus, dicit. Sio igitur de Malacitanorum Salpensarumque incolis statuemus, eos, quamvis suffragia de magistratibus ferrent, ad honores ipsos non esSe admi88OS. Quorum cum haec, quam exposuimus, suerit ratio, numquid habet, quod municipes aut civitate Romana aut Latinitate usos esse doceat 3 Si hac ute- Tentur, quoniam incolis partem aliquam reipublicae tradi semel Plaeuerat, nequum erat non iis modo tradi, qui pari, sed iis etiam qui meliore iure essent i. e. civitatem Romanam haberent. Sin civitatem municipiis tribuemus, cur incolae qui cives Romani essent ad suffragium admissi Aint, apparet, do Latinis possit dubitari, sed quoniam sic partem ipsorum municipum Latino tantum iure suisse statuendum erit, incolas eodem quo illa inserior pars municipum erat iure praeditos non contemni oportebat. Redit igitur omnis nostrae quaestionis difficultas huc, ut de municipibus disputemus, quorum Salpensae et Malacae duo genera suisse cognovimus, unum civium Romanorum, alterum Latinorum. Hanc rationem cum ea opinione, qua municipia Latini iuris esse potuisse Salpensamque et Malacam fuisse
statuunt, Supra demonstravimus optime convenire: num cum civitate Romana eorum conveniat, dubium esse posse Videatur.
Sint enim sortasse viri docti, qui municipia ita definiant, ut neminem in iis esse putent nisi qui civis Romanus sit. Qui non solum his tabulis, in quibus Latini inter municipes commemorentur, refellantur, sed etiam coloniarum ratione, quae a nobis in comment. epigr. I p. 470 satis exposita est. Nihil enim magnopere inter municipia et inter colonias intererat, Praeter nominis inanem quandam speciem, qua coloniae ante- Cedere videbantur, et originem, qua coloniae ex urbe Roma Propregatae, municipia aliunde ascita erant: quare si in illis,
quas civitate Romana u8as egae omnes concedunt, non unum
erat genus hominum, sed plura iure diversa, quid est, quod in municipiis, quamvis civitatem haberent, unum hominum genus e8se oportuisse dicamus 3 Νon loquimur de illis coloniarum partibus, cum diversis temporibus in idem oppidum coloni deducti sunt, unde hominum genera existebant, quae Diuili od by Cooste
296쪽
Do logibus municipalibus Hispanicis.
cum loci atque etiam saepse univorsae reipublicae sociotato coniungerentur, ita tamen videntur diversa suisso, ut suam quaeque pars quasi interiorem quandam rempublicam esse rei,
de quo coloniarum genere diximus l. l. p. 466 sq. Sed accedebat ad hasio etiam iuris diversitas. Velut in Tergestinam
coloniam contributae erant Inalpinae quRedam gentes, quae certe civitate Romana carebant, quibus ab imperatore demum Antonino Pio datum est, ut aedilitate in colonia gerenda et incuriam allog rentur et civitatem Romanam assequerentur. Hi incolae Tergestini non erant; perpetuo enim ibi commorabantur eamque originem ac sedem habebant; prospici igitur iis debebat lege municipali, qua Tergostinorum respublica constituebatur, et cum carebant prorgus civitate Romana et cum Latinitato impotrata hanc enim iis ab Antonino Pio datam esse puto in communionem civitatis ndmissi orant. Quare si in lege Tergestina sic scriptum inveniremus, si quis qui Latinus esset, sorvum apud IIviros manumisisset, is servus Latinus esset, vel similitor do aliis rebus, num recte hinc colligeremus, suisse Antonino imperante colonias, quae Latinitato
uterentur 3 Noe dispar fuit in Gallia Narbonensi Nemausensium ratio, in quorum rempublicam viginti quattuor oppida ignobiliora, post etiam gentos quasdam Inalpinas contributa fuissoscimus. Ipsi ante Hadrianum Latinitatem, tum civitatem Ι - manam habebant, quo eodem tempore universae Galliae Narbonensi ius Latii datum esso probabile est: quo facto iam
Nemaugensium pars civitate Romana, para Latinitate utebatur, legeque eorum municipali et civibus Romanis et Latinis consuli oportebat, unde si quis de ipsorum colonorum civitate Secus statueret, a Vero longe aberraret. Atque etiam in ipsa
Hispania Baetica simillimi iuris fuit colonia Romulensis Hispalis, de qua diximus in comment. I p. 3l0, cuius diu fuerunt partes duae, una civitate Romana, altera Latii iure praedita, quarum una videtur suisse respublica, unus decurionum ordo, uni magistratus. Haec pauca quaedam attulimus exempla eX magna copia, quam olim in commentationibus nostris Ioco, qui citatus est, collegimus atque explicavimus. Secundum
quae quis potest dubitare, quin, si quo in municipio Latini
297쪽
municipes eommemorentur, non officiatur, nec misso quaedam
municipia Latinitate tantum praedita nec in ipso illo nullum fuisse quasi corpus quod ab initio statim civitato Romana uteretur 3 Quamquam uno in genere paulo dcterior est coloniarum ratio. Quoniam enim coloni dicuntur, qui vol deductivol ad pos, qui doducebantur, nscripti sunt, quomodo qui in coloniae rempublicam contributi erant, appoliarentur 3 Corte non coloni, sed poterant municipes vel similiter. atque hi noquoque accidit, quod in comment. I p. 476 tetigimus, ut cum ipsa colonia nunquam municipii nomen haberet, qui tamen in
cipiorum id est nomen, ut nihil obstet, quominus quicunque eorum reipublicae participes sunt, municipes dicantur. Veruntamen quod in coloniis intelleximus, idem in municipiis potest domonstrari et in iis municipiis, quas civitatem Romanam habuisse constet. Nam in Italia superiore sive in Gallia Cisalpina non modo coloniae multae cum republica Sua coniunctas habebant gentes Inalpinas, sod otiam municipia. Commemorat Plin. nai. hist. III, 20, 134 Dettini turis Luganeas
gentes - eae iis Triumpilinos, venalem eum agris suis Puraitim, dein Camunos compliares=ue similes snitimis attributos muniemiis.
Idem i. 138 Cottianas civitatos XII attributas esse ait municipiis lege Pompeia, quas paulo ante Latio praeditas esse dixerat. En id, quod quaerimus: municipia quae quin civitatem habuerint, non est dubium nam nullum tuno in Italia orat
oppidum nisi civium Romanorum), coniunctas cum republica sua habent civitates Latinitate praeditas, duo ius in iis municipiis sunt hominum gonera, civium Romanorum et Latinorum, quibus lege municipali aequaliter cavendum ost. Hoc iure VerOnam fuisse, quam Traiani domum aetate coloniae ius accepisse
probabile est Comment. I p. 403 , eamque ob causam Raetorum et Euganeorum oppidum apud Plin. III, 130 appellari arbitror, hoc eodem alia non pauca Galliae Cisalpinae municipia usa esse iudico. Sed quod in Italia primum extitit, idem deinde ad provincias translatum est. Velut in Africa nobile imprimis oppidum suit Utica, quod cum a Punicorum bellorum tempore de Romano imperio bene meruisset, praemii loco Diuitipod by Cooste
298쪽
Do legibus munieipalibus Hispanicis.
donatum est agro, qui inter Carthaginem et Hipponem erat App. Punic. c. 13b : in quo qui habitabant, non existimo ab Caesare Augusto, cum civitatem Romanam Uticensibus daret Dio Cass. XLIX, 16), item lactos esse cives Romanos. Nam etiamsi de dictatore Caesares bellum cum Iuba gerente bene meruisset, non tantum recentibus Uticensium beneficiis, sed etiam veteri in populum Romanam fidei civitatis praemium datum est: movebat etiam Augustum, ut civitatem Romanam ipsis
Uticensibus tribueret, quod hi iam antea liberi fuerant Rudori. de leg. agr. Thoria in Annal. Iurisprud. hist. X, i p. l0 l);
quibus qui attributi sunt, quia Romanorum arma non adiuverant, nullo praecipuo iure utebantur. Quae cum ita fuisse videantur, Utica non modo civium Romanorum appellatur a
Plinio nat. hist. V, 3, 24, sed etiam municipium a Gellio XVI, i 3, antequam quidem ab Hadriano coloniae ius impetravit Comment. I p. 421 . Nonno igitur duplex hominum
genus in municipio erat 3 quorum uni civitato Romana utebantur, alteri ea carebant, quos paulatim cum populia vicinis Latinitate donatos esse arbitror. Sed constitit haec in eodem municipio iuris divorsitas etiam postea. Nam Uticenses, P08t quam ab Hadriano, ut dixi, coloniae dignitatem acceperunt, ab Septimio Severo ius Italicum consecuti sunt Comment. l. l. p. 490 , in quo maxima omnium rerum immunita8 inerat, quam quia putabit non Veteribus tantum incolis, qui doinceps libertatem, civitatem Romanam, coloniae nomen acceperant, Verum
etiam illis agri Uticensis aratoribus, qui poenae causa attributi erant, e88e concessam 3 Mansit igitur quoddam hominum discrimen Uticae etiam postquam ab Caracallo omnibus ingenuis civitas ipsa Romana data est, similiterque alias iuris Italici colonias institutas suisse novimus. Similis autem in ipsa Hispania Tarraconensi Sagunti erat condicio, quod et civitate Romana usum esse constat Plin. nai. Ust. III, 20 et saepenppellari municipium. In eius enim potestato ab bello Punico Secundo eae Turdetanorum erant gentes, a quibus Hannibalia boIlum ortum erat, legatosque Saguntinorum senatui Romano gratiua egisse narrat Liv. XXVIII, 29, quod Ox hostium olim suorum agro vectigal caperent. Iam nescimus nos quidem, quis illo
299쪽
De Iegibus municipalibus Hispanicis. 289
ager lacrit et quo iure cum Saguntinorum republica coniunctus, sed hoc nemo, opinor, credet, quo8 Victos poenae causa Romani Saguntinis subiecerant, eos ad beneficia, quae fidelibus Eociis tribuebantur, ac postremo ad ipsam civitatem Romanam esse admissos. Qui tamen Turdetani cum Vespasianus universae Hispaniac ius Latii tribuisset, non minus quam reliqui, ad societatem aliquam reipublicae Saguntinae pervenerunt; ager enim ipse etiam postea stipendium penderet, homines quidem iam eo iure erant, ut honoribus municipalibus gerendis civitatem Rom. sedemque inter decuriones consequerentur. Hoc cum ita esset Sagunti, nonne in Hispania Baetica Malacae et Salpensae, quamvis et civitate Romana uterentur et municipia rite appellarentur, ita potuit instituta esse respublica, ut eius non modo cives Romani,
sed etiam Latini iuris hominos essent participes 3 Etenim quod in tribus municipiis persecuti sumus, id potest in multis cogitari, Omninoque sic censeo, praeter Italiam quidem, in qua qui habitabant, prope omnes lege Iulia civitatem Romanam acceperant, pauca fuisse per provincias municipia, in quibus unum civium Romanorum genus inveniretur: in plurimis vel peregrinae condicionis homines vel Latini ita admiscebantur, ut omnes una municipii republica continerentur, idque si plurium
leges extarent, non coniicere tantum ex quorundam similitudine,
sed certissimis testimoniis persequi liceret. Neque enim illo erat imperii Romani mos, qui placeat nunc fortasse multis, ut
subita mutatione ex una norma Omne8 reipublicae partes constituerent: antiquitatem maxime Sequebantur, vetera, quantum
fieri poterat, retinebant, si qua vitiosa orant, emendabant, omnia deinque in eam formam redegerunt, ut in summa imperii coniunctione tanta existeret iuris diversitas, quantam paucis vestigiis expressam indagare pos8umus.
At, inquisit aliquis, si municipia non habent hoc, ut omnes municipes cives Romani sint, quid tandem habent 8 Quid est illud, quo reliquis provinciarum oppidis antecellant 7 Nam etiam Latina oppida necessario intelleximus non uno hominum genere contineri, sed certe duobus. Quid igitur est proprium municipii 3 quando municipium appellatur 7 Nimirum municipium existit, cum genus aliquod hominum atque hoc ipso
300쪽
Do Iogibus munieipalibus Hispanicis.
vocabulo Festus s. v. utitur in definitione municipii), quod
suam rempublieam hubobiit, univorsum civitato Romana don tur. Ad hoc doindo alia hominum genera possunt nocedere civitate carentia, quae cum priore illo in certam aliquam rot- publicae communionem ustniunt, ut vel regantur tantum illinc Vol ipsa aliquam civitatis partem sustineant. Contra in Latinis
oppidis quod genus hominum rempublicam condit, Latii ius habet: cui vel ab ipsa origine principes quidam civitato Romana ornati inseruntur, vel certe paulatim honoribus gerendis quasi innascuntur, OOque Plures, quo plures ex plebeiis hominibus ad magistratus admittuntur. Ita sit, ut qui Oppida Latina et civitato Romana praedita intuentur non nascentia, sed tamquam adulta atque aucta, ea vix possit discern re. Etenim et illa, dum civitas propagatur, et listoc dum Latini asciscuntur. duo hominum genera hab0nt, quorum utrum sit origine sup rius, nisi ex nomino, cognosci non potest. Etenim ne illud quidem satis videtur esse certum, quod fortasse aliquis existimet, tibi cives Romani numero superiores fuerint, ibi municipium, ubi
Latini, ibi civitatom Latinam misso. Quid enim 3 In Latina quidem civitate facile credo plerumque Latinorum numerum fui Sse maiorem, propterea quod plebeii homines raro ad honores nil- mittebantur nec multo saepius, opinor, quam Romae in votore republica novi hominos honorum imagines nobilitatemque consecuti sunt: at municipiorum reipublicae, imprimis magnorum atque antiquitus nobilium, nonne fieri poterat, ut multae gentes oppidulaque attribuerentur 3 Quorum omnis multitudo quoniam carebat civitate Romana, vincere poterant numero Latini. Quare, otiam si Malacae Salpensaeque maiorom partem hominum Latinitate tantum praeditam fuisse ex his tabulis intolligeremus, id quod nullo modo intolligimus, nequaquam tamen esseeretur, fuisse ea Latina oppida. Velut Nemausensibus, de quibus supra dictum est, cum ab Hadriano civitatem Romanam coloniaseque ius impetrarent, non adempta esse puto viginti quattuor oppida, quae Augustus contribuerat, nec gentes Inalpinas, quas Galba iis subiecerat: quae iactura si facienda e8SQt, civitas ipsa Romana vix pro praemio haberi poterat: sed illa vetera oppida, quae eodem tempore Latinitate donata esle pro-Diuili od by Cooste