Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana sive de selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 로마

281쪽

De logi ius munieipalibus Hispanicis.

appellantur nec quicquam potest esse dubium, quin imperatoris Domitiani tempore snam hoc scriptae sunt) Salpensa et Malaca

municipia suorint. Iain hoc municipiorum genus quis non virorum doctorum existimavit civitate Romana fuisse praeditum ΘNe de veteribus reipublieac Romanae temporibus ac civitatis tamquam propagatione dicam, quis non, ex quo imperium conditum est, consuit in Italia cum omnibua data esset civitaη, duo suisse oppidorum genera, coloniarum, quas qui efficiebant, militari modo deducti ac publice agris donati erant, et municipiorum, quod reliquorum, quae Civitato utercntur, nomen orat, in provinciis autem cum Latinae et peregrinae condicionis fuisse civitates, variis vel fi oderis vel libertatis vol immunitatis generibus praeditas, tum cusdem illas colonias eademque municipia, quae sola civitatem Romanam haberent 3 Haec quasi landamenta quaedam erant, in quibus quae de antiquitato roperissemus, constituere solebamus, haec principia, unde proficiscebamur, haec denique perfugia, quo si quando opiniones noatrae cvagari Vellent, rediremus. At evertit ea Monam senius,

qui cum in inscriptionibus illis Hispanicis quaedam invenisset,

quae cum iis, quae adhuc ab omnibus credebantur, pugnare opinaretur, non modo salsam esse iudicavit veterem sententiam,

Verum etiam quasi res esset cortissima, in titulo libri sui ipso Salpensam et Malacam tamquam Latina oppida inscripsit. Quid igitur nunc laciamus 3 Νum veteribus continuo abiectis id

studebimus, ut quae antea credebamus, mutemus 3 An Vero illud imprimis laciendum esse existimabimus, ut novae inscriptiones quid doceant, diligenti Agime quaeramus perpensis- quo omnibus rationibus si novis monumentis aliter de municipiis tradi invenerimus, tum demum, quomodo ea cum reliqua nostra cognitione concilianda sint, examinemus 3 Itaque hoc agere congiituimus: quaeretur a nobis, cuius generis civitates

fuerint Salpensa et Malaca quaeque in tabulis Hispanicis leguntur, quid de universo municipiorum iure doceant. Ita et eorum, qui his monumentis ad scientiam nostram amplificandam uti volent, temeritati occurromus, ne quicquid statuerint, non examinatum prorsus rationibusque confirmatum statuisse videantur, et, Si veterem sententiam ne novis quidem his in-Diuili od by Cooste

282쪽

De legibus municipalibus Hispanicis.

scriptionibus everti ostenderimus, ne magna quaedam Opinionum confusio existat providebimus: stabiliemus etiam vetera, si, quibus ea certissime refelli videbantur, ea minus ipsa constare docuerimus. Iam si novam tantum sententiam refellere vellemus, perpauca dicere satis urat. Brevius enim aliquanto ΜOmmsenius

disputavit , qui quod in omnium prope oculos incurrere putabat, tamquam de tribunali pronuntiavit paucaque quaedam

in annotatione adiecit, quibus, quasi secundum tantorum monumentorum auctoritatem dubitari amplius non pOSSet, probabilitatis aliquam tenuem speciem ei quod novum inveni RSet, circumdaret. Quam brevitatem etsi non vituperamus neque enim omnia ubique possumus persequi neque ille erat locus ad municipiorum rationum Oxplicandam constitutus , ideo tamen prope aegre serimus, quod ita nobis Dorum etiam quae refellenda sint inveniendorum cura iniungitur. CupimuS enim persua-dore viris doctis, nihil esse in tabulis Hispanicis, quod vetoride municipiis sententiae repugnet , cupimus etiam dubitationibus tollendis providere, ne multis accidat, quod Εd. Laboulato, Icto Francogallico, accidit, qui cum non pauca in his egae

videret, quae ab communibus opinionibus discreparent, vel quia vetera novis praeferebat vel ut aliorum studia eliceret, de universorum monumentorum fide dubitare coepit. Quodsi in refutando disputatio nostra contineatur, veremur, ne diacordia, quam perire cupimus, alatur temeritatique eorum, quinOVas qua8que res minime adamare solent, minus subveniatur.

Duplex igitur nostra oratio erit: prior pars ad novam de municipiis opinionem resutandam pertinebit, altera in Salpensae Malacaeque iure explicando versabitur. Illa erit certissimaneo quicquam dubitationis relinquet, haec si non veritatem ipsam, sed probabilitatem aliquam assequetur, id non in nostra culpa, sed in testimoniorum inopia positum erit. Veruntamen ut causa quae sit perspiciatur, ea fuit adhuc virorum doctorum sententia, ut municipia esse existimarent ea oppida, quae civitate Romana uterentur: quas eum lege Iulia data esset Italiae, omnia oppida universae Italiae in ius municipiorum esse translata: tum propagatam esse civitatem pau-Diuili od by Cooste

283쪽

De legibus munieipalibus Hispanieis. 273latim per provincias, in quibus si quae bene meruissent urbes, civitate donatas item municipiorum nomen accepisse; itaque quo pluribus daretur civitas, eo plura extitisse municipia, tandemque huc esse deventum, ut cum ab Caracallo omnibus ingenuis hominibus per imperium Romanum impertita esset civitas, nullum superesset oppidum, quod non municipium et osset et rito diceretur. Nam de coiqniis earumque ab municipiis discrimine, quod qualo fuerit praeter nominis honorisque

inanem quandam speciem neque alius quisquam invenire potuit neque nos invenimus in comment. I p. 474 sq. , hoc loco non disputamus. Νunc autem municipiorum nomen ae ratio paulo latius Oxtenditur. Sic onim statuunt duo suisse municipiorum genera, unum illud, quod dudum omnes existimarunt, quod civitate Romana utebatur, sed accedere alterum insoriors illud quidem iure praeditum, sed quod tamen non minus municipii Domine Ornaretur. Etenim etiam ea oppida, quae Latinitatem haberent, municipia esse appellata, ut, si quod dioeretur municipium, incertum osset, utrum civitate Romana an Latino tantum iuro uteretur. ΝObis quidem, ut Salpensam Malacamque et municipia vocari et pro Latinis civitatibus haberi intelleximus, non hoc videbatur esse faciendum, ut, quae origo, quae ratio municipiorum antiquitus suis8et, explicaremus. Longaea quaestio est neque ad hanc rem quae agitur utilis. Quodcunque enim municipiorum ius fuit, cum parva orat Roma

multique ac potentes populi per Italiam imperitabant, id et

potuit certe tanto annorum spatio mutari et mutatum esse constat, nee si quid initiis libertatis Romanae fuit, quamvis semina eorum, quae postea saeta sunt, contineat, idem usque ad Domitiani tempora servatum esse probabile est. Quamquam illud merito poterat postulari, si quod in provinciis ius reporiri vi- dorsitur, ut id alicubi in adulta republica, cum unum iam aepotentissimum esset imperium Romanum, extiti Age Ostenderetur. Nihil enim novi in hoc quidem genere excogitarunt imperatores, sed quae ab maioribus tradita acceperant, definiverunt, auxerunt, amplificarunt. Iam tot olim fuerant in Italia civitates Latinae, tot postea conditae sunt per provincias, tot Supersunt rerum Romanarum auctores amplissimi, tam frequens

284쪽

Do legibus municipialbus Hispanicis.

in iis et Latinitatis et municipiorum mentio: num igitur unum afferri potest oppidum, quod et Latinum suisse et municipium appellari constet, ante Iuliam quidem legem, qua civitas Italiae data est 3 Immo post eam ipsae illae, quae Olim coloniae Latinae suerant, quia civitate utebantur, saepct a multis RPpellantur municipia neque Latinitatem quisquam putabit ita illo

tempore esse mutatam, ut eam quae haberent oppida, antea

non possent appellari municipia, Postea possent. Quo argu mento quid potest cogitstri certius atque ad persuadendum aptius 8 Vorum nolumus haec tempora explicare, quibus siquis duplicem illam municipiorum naturam, ut aut Latina aut civitato Romana suerint nam quin antiquissimis temporibus etiam qui cives non essent municipum tamen iure usi sint, non negamus idque ex alio quodam genere esse intelligimus - sed si quis duplicem illam municipiorum rationem florente libertate deprehendore sibi videatur, maximis argumentis refellipotorii. Nunc cum in imperatoris Domitiani aetate versar mur, imprimis Plinii auctoritatem putabamus esse pXaminandam, quippe qui et Hispanicorum horum monumentorum Prope aequalis fuisset ot ex publicarum tabularum fido universi imperii Romani descriptionem instituisset; meminoramus etiam eum in ipsa Hispania enarranda magna usum esse diligentia, qui

si consentiret, gravem novae opinioni commendationem conciliari, sin dissentiret, ne in illorum interpretntione Erratum esset,

Vehementer verendum esse videbamus. Quid igitur habet Plinius 3 In Hispaniae Baeticas enarratione nat. hist. III, T) sic ait: Oppida omniti numero CLXXV, in iis coloniae re, munceipia VIII, Latio anti νυittis donatu AX X, libertate VI, ioedere III, stipendiaria CXX. Ipsa haec magnam suspicionem moVere debent, ut municipia divorsa esse censeamus ab oppidis Latio antiquitus donatis i. o. ab oppidis Latinis; nam Plinius, qui imperatoris Augusti Agrippaeque tabulas sequitur atque universae Hispanias Latinitatem ab Vespasiano datam esse in extrema descriptione adiicit, antiquitus Latina dicit ea oppida, quae ante Vespasianum eo iure suerant, dato olim ab Augusto maxime, post cuius tempora nihil in Hispanias condicione videtur esse mutatum, neque quicquam hinc debet colligi, quo

285쪽

Do legibus munieipalthns Hispanieis.

voterem Latinitntem peculiarem aliquam fuisse opinemur. Quis igitur in divisiono, ubi oppidorum genera distingusenda sunt, municipia et Latina oppida ita iuxta poneret, si illa non modo civium Romanorum, verum etiam Latinorum esse possent 3 Hoc quidem contra omnem rationem est, primaque dividendi lex haec est, ut, quas totum complecti possint, ea ne tamquam in partibus constituas. Corium igitur hinc est, municipia et Latina oppida ita fuisse diversa, ut quae Latii ius haberent, nullo modo esgent municipia, quae municipia, Latinitate non uterentur. Quo aut m iuro fuerint municipia, si hinc relinquitur dubium, ex Tarraconensis Hispaniase enarratione intelligitur, oui Plin. III, 18 haec praemittit: Continet oppida CLXXIX, in iis colonias XII. Omidis civium Romanorum XIII, Latinorum veterum X VIII, foederatorum unum, stipendiaria CXXX T. Quinque hie oppidorum genora enum Orantur; nam libera nulla vi-dontur fuisso in Tarraconensi. Sod eodem loco, quo Baetica habet municipia, i. e. post colonias ot anto Latina Oppida, Tarraconensis habet oppida civium Romanorum nequo ullum in antiquitato Romana notum est oppidorum genus, quod iure ac dignitate coloniis cesserit, Latinitati praestiterit, praeter ipsa municipia, ut constare arbitrer, quae in Baetica appellentur municipia, ea in Tarraconensi diei oppida civium Romanorum, suppleaturque quod supra de iure municipiorum relinqui diximus. Sed hac ratione si quid superesset dubii nec quicquam superesse cens mus , id totum tolleretur torito loco, quo Plinius IV, 1lT Lusitaniae oppida recenset, in qua esse ait coloniras quinque, municipium civium Romanorum unum, Glii antiqui tria, stipendiaria XXXVL. Ibi enim nomen ipsum municipii cum genero hominum coniungitur. Quae cum consideraremus, non putabamus fieri posse, ut eadem aetate praestantissimus scriptor in parto Operis secundum publicarum tabularum fidem instituta et monumenta nobilissima de re et gravissima et omnibus tunc notissima inter se tantopere discreparent aegreque serebamus, non haec potius esse inter se conciliata quam novam opinionem, qua incredibilis quaedam dissensio statueretur, introductam. At enim urguetur ipse Plinii locus, quem postremo nitulimus, quo

286쪽

De leobna municipalibus Hispanieis.

municipium civium Romanorum appellatur: illo senim genitivo addito significari, non modo civium Romanorum suisse municipia, sed alia quaedam etiam, quae non civium Romanorum, sed Latina essent. Quasi vero genitivus explicandi causa, quod

hominum genus in municipiis lacrit, addi non possit quaequo vel adiectivo vel genitivo illustrantur haec enim ex simili

genero sunt significent esse oportere sui diversa quaedam genera. Sed laetamus, quod credi non potest, ex genitivo adiecto de municipiis quae civitate Romana careant, necessario esse colligendum: num consequetur, Ut imperatorum Domitianique tempore municipia, quae Latinitatem haberent, sint appellata 3 Certe non videtur. Nam quaecunque fuit origo novetustissima ratio municipiorum, qua de ro hoc loco disputari nihil attinet, omnes concedent viri docti fuisse aliquando municipia, non quae Latinitate uterentur haec enim nunquam suerunt , sed quae civitatem non haberent, quae existimant paulatim civitato per Italiam propagata evanuisse ac lege Iulia, qua omnibus Italiae populis civitas impertita est, ita esse extincta, ut deinceps quod municipium vocaretur, civium Romanorum esse intelligeretur. Quamquam re mutata nomen congerVari potuit, nec, quod Domitiano imperante municipia civium Romanorum dicebantur, efficitur, ut tunc etiam Latini

iuris municipia suerint. Quid enim 3 Coloniae si imperatorum

aetate dicantur civium Romanorum ae dicantur lane, neque enim eiusmodi locos, si qui sunt, conquirendos esse putavimus , num quis etiam Latinas colonias fuisse recte colligat 3 Sed certe fuerant olim, inde natum est generis nominisque discrimen, quo sublato mansit tamen vetus appellatio. Asfinis autem prorsus eat municipiorum ratio. At alia monumenta prioris aetatis non minus de duobus municipiorum generibus

significant; nam quod in lege Thoria agraria est us. 3s promotnicipi is col onteis civium Romanorum n ominisve Latini,

nonne item ad municipia Latina pertinet 3 Nobis quidem coloniarum tantum duo genera, quae tune erant, significari, municipiorum ratio nullo pacto tangi videtur. At in lege Iulia municipali, quae dicitur, multiplex est testimonium. Num tab. II, 9 est queiquomque in munici eis coloneis praefectureis foreis

287쪽

De legibus municipalibus Hispanieis. 2TTeonciliabuleis C. R. II vir Im vir ertint, et vf. 34 quae municipia colonia praefectura inora conciliabula C. R. sunt erunt etvs. 68 quae municipiu coloniae praeuecturae C. R. in nulla sunt erunt. Quae tantum abest, ut municipia Latina fuisse doceant, ut loci Pliniani explicationem a nobis institutam apertissimo demonstroni. Nam cum Caesare dictatore, qui illam legem videtur tulisse, nullum sere constet in Italia fuisse oppidum, quod civitate Romana careret, tumen non modo municipia, sed etiam coloniae praesecturaeque genitivo illo civium Romanorum, ex quo hominum genere lacrint, explicantur, unde si quis in Italia tunc atque ipsum Italiae nomen apponitur) et municipia et colonias et praesecturas, quae Latinitatem tantum haberent, fuisse colligat, totam certe hi gloriam pervertat: de municipiis vero solis nihil ex lege Iulia cognoscitur. Denique Frontinus do controv. agror. II Gromat. ed. Lachm. p. 36, 2)citari omnino non debuit, qui cum dixit habent autem provinciae et municipales agros aut civitatium peregrinarum, nec omnia agri genera, quae in proVinciis e8Sent, comprehendere voluit et eam quae municipiorum ngris erat cum civitatum peregrinarum agris diversitas, recte significavit. Atque haec quidem ex aliis scriptoribus monumentisque asseruntur, quae asserri non debuisse docuimus; sed in ipsis illis tabulis Hispanicis num quid est, quod Salpensam Mala- eamque et municipia suisse et Latinitate tantum usas e88e ostendat 3 De municipii nomino ac iure constat, non magis eX aliis inscriptionibus, quae infra citabuntur, quam ex his ipsis: de Latinitate illud imprimis tenendum erit, ne, si qui vel Sal pensae vel Malacae reperiantur suisse Latini homines, ideo omnes municipes eodem iure fuisse Latinitatemquo omnino eum municipii ratione congruere existimemus. Qua de re infra copiosius disputabimus, nune hoc commemoramus, ne in

Latina quidem civitate omnes homines fuisse iuris Latini. Quidonim 3 Cum hoc Latinitatis ius esset, ut qui in sua quisque

republica magistratum gessisset, civitatem Romanam conseque retur, nonne quotanniS neces8e erat si qui novi homines ad honores accederent, civium Romanorum numerus augeretur 3 Iam habuerint Salpensa et Malaca, quamvis municipia appel-Diuitipod by Cooste

288쪽

De legitius municipalibus Hispanicis.

lentur, tantum Latinitatem, Verumque sit, quod salso statuitur, municipia esse posse Latini iuris: certe acceperant Latinitatem anno Tl p. Chr. , quo uni Versam Hispaniam ab Vespasiano in

Latii ius traductam esse conStat: a quo anno usque ad annum 83, quo hae tabulae scriptae Sunt, praeterierant undecim anni.

Nonne igitur, cum bini quotannis IIviri, bini aediles, hini

quaestores fierent, certe triginta familiae in civitatem Romanam iam transierant 3 Qua in computatione, ne quid quod paulo incertius esset Statueremus, non existimavimus, cum Latinitas roliquis daretur, simul nobilioribus quibusdam samiliis datam esse civitatem. Id enim fieri solebat eam ipsam, opinor, ob cauSam, ut essent, ex quibus sine civitatis largitione magistratus orearentur, exemploque potest eSSe NOVO Omensium colonia, quam Caesar dictator cum conderet, quingentis familiis Graecis, quas deducebat, civitatem imperiisse dicitur Comment. I p. 308 . Foeerit id illo ambitiose et ultra praescriptum sic enim eius inimici criminabantur): quibusdam eum civitatem largiri et debuisse et potuisse constat. Quare sive Latini iuris erant SH- pensa Malaeaque sive civitate Romana praeditae, esse in iis oportebat cives Romanos, quibus legibus municipalibus, quarum fragmenta gupersunt, praescriberetur. Quas si haberemus integras, vel si initia certe legum iud nos pervenissent, certa invenirentur testimonia, quae cives Romanos in illis municipiis suisse ostenderent; nune nullum est. Nam in aeris Salpensani cap. XXII et XXIII de iis tantum, qui consecuti erunt civitatem, non de ita, qui iam consecuti sunt, scribitur. Ueruntamen si Latina oppida non minus quam civitate Romana praedita habebant et cives Romanos et Latinos homines, unde tandem, utrius generis quaequo civitas fuerit discetur 3 Nimirum ex maiore, ut videatur, hominum parte, quae ubi Latinum ius habeat, Latinum sit oppidum, ubi civitate Romana utatur, id habeatur, quod adhuc credidimus esge municipium. Iam in aeris Salpensani cap. XXVIII haec sunt: Si quis municem municipi Flavi Salpensani qui Latinus erit apud IIviros qui

iure dicundo praeerunt eius municipi, servom suom servamve suam eae servitute in libertate m manumiserit liberum liberamve esse iusserit - qui ita manumissus liberve esse iuratis erit, liber Diuitipod by Cooste

289쪽

De Iegibus municipalibus Hispanicis.

esto qtiaeque ita manumissa liberave feras iussa erit, libera esto,

viti qui Ultimo ture Latini libertini liberi sunt erunt. Quid ex his efficitur, nisi Latinos quosdam municipes suisse Salpensae 3 Quot fuerint, nemo potest intelligere, neque ulla deducetur

necessitas, ut univergum municipium aut Latinitato aut civitate Romana praeditum fuisse exi Stimemus. Quamvis enim pauci essent Latini, non minus iis prospiciendum erat lege quam si vol multi essent vel prope universi. Illud etiam animadverto, quod sortasse alicui in mentem Veniat, quod Latinis tantum permittatur manumittere Rpud IIvirOS servosque suos Latinitate donare, non sequi, ut IIviri Salpensani minore iure suerint quam aliorum municipiorum magistratus. Dubito enim, quod postea iuris erat, ut etiam apud municipales quosdam magistratus manumittere liceret Iust. Cod. VII, 1, 4 , num idem iam hoc tempore fuerit, cum civitas Romana in maiore honoreae praemio esset; multa certe, quae magi8tratus Romanos velut Plin. epist. VII, 16), nulla exempla, quae municipales eam potestatem habuisse ostendant, asserri possunt. Quare sic statuemus, si civis Romanu8 Salpensae vel Malacae servum suum vindicta liberaro cumque in civitatem asserere Vellet, adeundum fuisse proconsulem, si qui Latinus es8et, manumitteret, qui Latinitatem tantum scrvo impertire posset, IIvirum eam potestatem fuisse.

Difficilior est alter locus, aeris Malacitani cap. LIV, quo praescribitur, quorum hominum comitiis rationem haberi opor-inat. Ibi haec sunt: uui comitia habere debebit, is primum

IIvir ω9, qui iure dicundo praesic t, eae eo genere ingenuorum hominum, de quo Λ6 c l ego cautum comprehensumque est, deinde proa imo quoque tempore aediles, item quaestores ea eo genere ingentiorum hominum, de quo Λ ego cautum conprehensum- qua est, creandoso curreto, dum ne milus comitis rationem habeat, qui IIviratum pet et , qui minor annorum XXV erit quine intra quinquennium in eo honore fuerint, item qui aedilitatem quaesturumve petet, qui minor quam annor umJ XXV erit quive

in earum qua causa erit, propter quam si C. R. esset, in numero decurionum conscriptorumus eum esse non liceret. Enumerantur

hoc loco causae quattuor, in quibus qui sint, honores petere

290쪽

De legibus municipalibus Hispanicis.

vetantur. Earum prima est libertini generis; nam et vetus lex suerat et denuo anno 24 p. Chr. lege Visellia diligentius cautum erat, ne qui libertinus egget, honores municipalea consequeretur Cominent. I p. 1223. Quod autem genus ingenuorum hominum admitteretur i. e. num municipes soli an etiam qui aliorum oppidorum ciVes essent, qui eX quaque parte municipii, denique utrum cives Romani an etiam Latinae condicionis homines, haec omnia in superiore aliquo capite perscripta erant, quod periit. Altera causa erat aetatis, si quis minor annorum viginti quinque esset, de qua diximus in comment. I p. 120, tertia, ne IIVir fieret, qui proximo quinquennio eum honorem gessisset, quae cum item vetus lex suisset, saepe multisque in urbibus neglecta est Comment. I p. 68 et 136), sed hac in tabula accurate cavetur. Ad quartam denique

causam pertinent, quae extremo loco fiunt: quive in earum qua causa erit, propter quam si C. R. esset, in numero decurionum conscriptorumve eum esse non liceret. Haec merito reseruntur

ad legem Iuliam municipalem, quae appellatur, vel potius ad odietum illud, quod dictator Caesar cum praefectus morum esset, de civitatum Italicarum curiis edixit Comment. I p. 823 quod cxtat in tabulis Heracleensibus. Eo cavetur, ne qui iudieio infami condemnatus sit quive eum quaestum, eX quo aut infamia contrahatur aut in Odia hominum incurratur, exercent, in curiis eorum oppidorum sit, quae civitatem Romanam habeant. Nam cum in reliquis edicti capitibus Italiae nomen apponatur, unde quod praecipitur, ad hanc solam pertinere discamus, in hoc, quo de decurionibus agitur, municipia, coloniae, praesecturae, sora, conciliabula C. R. nulla Italiae mentione adiecta appellantur. Quod gi quis casu laetum esse putabit, nihil erit quod amplius disputetur; nos quidem cum in eo consilium quoddam legis cognoscamus, gio statuimus, Omnibus omnino civium robus publicis, quae et in Italia et in provinciis essent, illud do decurionibus esse praescriptum. Servatumque est quod Caesar edixerat, ab imperatoribus, qui siqua condebant civium oppida, ea hoc legis Iuliae capite tenobantur, sin Latina erant, idem tamen in legem municipalem recipi par erat. Quare si Malaca solos cives Romanos habu-Diuitipod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION