장음표시 사용
321쪽
Da legibus municipalibus Hispanicis.
sequenda patria potestas ne solvatur, ius libertorum ne amittatur, si ea iam ante accidi 88ent, nonne sic scribi Oportuit, ut ii, qui ante Domitiani edictum civitatem Romanam acceperant, comprehenderentur neque Summa in simillima causa inaoqualitas admitteretur 3 Sed legitur: Uui quaeque - civitatem Ro
manum consecratus consecuta erit. non legitur consecutus est erit,
ut suturo tantum tempori consulatur, non praeterito. Neque hercle recte faciat, qui errorem illum fuisse putet sculptoris, atque ut ipse verum invenisse Videatur, alios peccasse Velit; neque his eadem ratione peccatum esse probabile est. Quare ne sto quidem duo illa edicta possunt intolligi. Tertium est, ut Vespasianus nescio quid aliud Salpensanis, Domitianus Latinitatem tribuerit. Quod non magis simile est vero, cum reliqua Hispania Latinitate augeretur, Salpensam Malacamque sine ullo honore esse relictas tandemque idom accepisse, quod ceteri, quorum maiori parti adeo vetere dignitate praestarent, dudum habuerant. Quid igitur, quaeso, relinquitur, nisi id, quo deventuri sumus, ut ab Vespasiano Latinitatem frustra oblatam, ab Domitiano civitatem Romanam datam esse existimemus 3
Sed universa haec res quomodo gesta sit, ut intelligatur, disputandum est et de iure Hispaniae reliquae et de Salpensanis Malacitanisque, quam disputationem longo uberius ac diligentius posgemus instituere, si plura scriptores nobis traderent. Nunc iis contenti esse debebimus, quae Plinius in naturali historia refert. Quae ipsa tam manca sunt, ut de multis oppidis quo iure suerint parum constet. Etenim in Baetica Hispania esse ait colonias IX, municipia VIII, Latio antiquitus donata XXIX, libertate VI, foedere III, stipendiaria
CXX, ex quibus nominat tantum colonias novem, eas, quae recensitae sunt a nobis in comment. epigraph. I p. 364; municipia autem tantum duo, Gades et Reginam, libera duo, Aatio et ostipponem, foederata item duo, Malacam et Eporam, Latina quattuor, Laepiam, Uliam, Carigam Aureliam, Urgiam, ut longe maior pars oppidorum quo iure suerit, non addatur ac magnopere erret, qui ea, quae iuris significatione careant, stipendiaria fuisse coniiciat. In Tarraconensi provincia paulo
322쪽
De legibus municipalibus Hispanicis.
diligentior est Plinius. Etsi enim colonias non omnes nominat Comment. I p. 3663, ex tredecim quae municipia esse ait, nominat duodecim, Saguntum, Baetulonem, Iluronem, Blandas, Emporias, Doriosam, Bisgargi, Belli, CRlagurri, Ilerdam, Oscam, Turiasonem, ex oppidis Latinis, quae duodeviginti esse ait,
quindecim, Lucentum, Ansam, Cerretam, Edetam, Gerundam, Gessoriam, Tearos, Cageantum, Ergavicam, Gracures, Leonicam, Osicerdam, Castulonem, Saetabim, Valeriam, ut tria tantum ad numerum explendum desint, foederatam denique civitatem, quam unam esse dicit, Tarragam. Accuratam autem ac plenam notitiam exhibet Lusitaniae, in qua non modo quinque colonias, sed etiam unum, quod in provincia suit, municipium, Osiliponem, item tria oppida Latina, Eboram, Myrtili, Salaciam nominat. Maxima igitur cautio in ea provincia, quam in hac quidem disputatione plenissimo explicari vellemus, est adhibenda. Accodit autem aliud. Etenim Plinium in describendo imperio pendere ex Agrippae vel Augusti commentariis congiat Comment. I p. l98 , quos ita sequitur, ut quae ab illorum
aetate ad guam mutata erant, silentio praetermittat, ideo opinor, quod scriptoribus tantum utebatur, monumenta atque acta publica, quibus solis iuris mutationea continebantur, negligebat. Ita fit, ut quae de iure oppidorum Hispanicorum tradit, ad initia Augusti, cum Hispaniae ab eo compositae
sunt, pertineant, de reliquorum imperatorum Retate non vera sint. Id exemplis certissimis potest demonatrari. Nam Cascantum, Ergavica, Osicerda a Plinio libr. III, l8 sq. recensentur inter Latina oppida, at nummi Tiberii et Ergavicenses quidem adeo Augusti Εckhel. Doctr. numm. I p. 44 et 50) municipia
ea fuisse ostendunt, ut Augustus ipse ea post id tempus, quo Agrippae commentarii confecti sunt, civitate Romana donasse
videatur; certum enim esse statuimus, quod universa hac commentatione demonstraturi sumus, municipium non esse nisi civium Romanorum. Praeterea autem in nummis tria Tarraconensis Hispaniae municipia commemorantur Echhel. D. N. IV p. 466), quae quia nummis produntur, ne esse eSt Rnte Caligulam esse facta; nam huius aetate nummi Hispaniae desierunt, Bilbilis, Ilercavonia, Visontium. Eorum vel nulla Diuit Corale
323쪽
De legibus municipalibus Hispanicis.
prorsus memoria est apud Plinium vel iuris significatio omissa. Ex quibus si unum statuamus esse illud municipium civium
Romanorum, duo relinquuntur, quae cum ineunte Augusti imperio nondum civitatem Romanam haberent, eXeunte accepisso
probabilo sit. Simillimaque in Lusitania Eborae est ratio, quae eum ab Plinio inter Latina oppida, ut diximus, reseratur, ab Augusto civitatem Romanam ac ius municipii accepit, id quodox nummis apud Eckhel. D. N. I p. li intelligitur. In B tica quidem singularem hane Plinii prope dixerim negligentiam
deprehendi non licet. In qua provincia quoniam ex octo municipiis, quae fuisse ait, duo tantum nominat, quae praeter Cognoscuntur ex nummis municipia Arva, Italica, obulco, in sex illis, quae ab eo non nominantur, possunt esse idque est eo probabilius, quod Tarraconensis iura cur ab Augusto tantopere mutata sint, idonea causa intelligitur; gravissima enim cum Asturibus et Cantabris bella gesta erant, quibus finitis multi praemiis stfficiendi ac multa constituenda erant. At Baetica, quae quieti8sima fuerat, nec praemiorum nec poenarum Occasionem praebebat.
Hoc igitur cum esset Hispaniarum ius, quod ex Plinii
recensione quamvis leviter cognoscitur, Vespasianus universis Latium tribuit, iactatus illo quidem, ut Plinius ait, procellis rei publicus i. e. coactus bellis civilibus, quae antecesserant. Nolebat enim beneficia imperii iam celeriter ae tam late propagari, sed eum Galba ex Tarraconensi, Otho ex Lusitanica legatione ad imperium pervenissent multaque, ut par erat, iis proVinciis, unde profecti erant, et gratiae referendae et studii excitandi causa tribuissent, adimi ea non posse intelligebat invitusque, cum censuram Tito collega suscepisset, eo descendit, ut Latinitatem omnibus concederet. Sed diversa oppidorum genera iam antea suerant. Quid enim coloniis et civium Romanorum oppidis Latinitas proderat 3 Num his nihil tributum est ipsique cum reliqui tanto beneficio digni esse Viderentur, nihil acooperunt 3 Primum si quod summum erat in imperio Romano adepti erant, nihil potuit tribui novi iuris, quo ex genere erant paucae illae coloniae iuris Italici, quae in Hispania inveniuntur. Deinde quamvis 'civitatem Romanum haberent, Diuit Corale
324쪽
De legibus municipalihus Hispanicis
poterant alia dari, veluti ius honorum, ut in senatum Romanum pervenire ibique honores consequi liceret, velut vectigalia, cognomina, alia multa. Ac talia eAge data ab Vespasiano ostendit exemplum Arvae in Baeti ea. Nam id suisse municipium ante Vespasianum docent nummi apud Echhel. D. N. I p. 14, sed tamen auctum aliqua ratione ab Vespasiano intolligimus ex cognomino Flavii, quod inscriptiones exhibent apud Oroll.
n. 164, Grut. p. 476, 1, Massi Mus. Ver. p. 422, 3 et 423, 1.
At oppidis antiquitus Latinis quid factum est, cum omnibu8 Hispanis Latinitas concederetur 3 Id in Hispania quidem certis vestigiis persequi non licet, ged olim in comment. Opigraph. Ιp. 412, cum Galli ac Narbonensis colonias ab Hadriano doductas
explicaremus, quoniam, quae a Plinio Latina Oppida appellantur, ea praeter unum Omnia a Ptolemaeo colonias appellari videbamus, sic coniecimus, ad id exemplum, quo Vespasianus Hispaniae, Hadrianum Narbonensi provinciae universae Latium dedisse simulque eos, qui antiquitus Latini fuerant, ne nihil impetrasge viderentur, coloniarum iure donasse. Simile igitur aliquid in Hispania tune laetum esse censeo, sed non ut coloniae fierent ex oppidis Latinis, sed ut civitate Romana donata ius nomenque municipiorum acciperent. Nam coloniarum Hispanicarum praeter eas, quae ab Plinio nominantur, nulla prope fit montio, unamque Italicam coloniae ius ab Hadriano
accepisse probabile est. At municipiorum incredibilis est in Hispaniis multitudo, quorum historiam etsi persequi non pos-
SumuS, quia raro commemorantur ac ne cognominibus quidem
originem indicantibus distinguuntur, magnam tamen partem hoc tempore, reliqua deinceps, cum imperatores Hispanias novis boneficiis ornarunt propiusque ad Italiae dignitatem admo-Verunt, orta eg8o Censeo. Nam, si ab Sicilia recedas, quae
prope pro parte Italiae habita est, nulla fuit provincia, quae tam celeriter in ius ac mores Italias transierit quam Hispania idque vel inde coniiciamus, quod prima exterarum nationum imperatorem orbi Romano dedit. Sed ne illa quidem quae Flavia appellantur municipia indicaro satis licet, quibus dignitatis gradibus eo pervenerint, ut ab Vespasiano vel Domitiano
civitatem Romanam adipiscerentur. Etenim unum municipium Diuit Corale
325쪽
De logibus munieipiathus Hispanicis
Flavium Laminitanum, quod apud Cean-Bemudez. do antiquitatibus Hispaniae Μadrid. l8323 p. 42 citatur, a Plin. III,
25 intor stipondiaria oppida recensetur, quod ab ipso Augusto Latinitate, ab Uespasiano civitate Romana donatum esse existimo. Reliqua, quae in Baetica nominantur, municipium LM- Dium Auri tantim Casin-Hermudeg. l. l. p. 316), municipium Flavium Axaretanum sibi d. p. 2683, municipium Fluvium Canamen se ibid. p. 293 , municipium Flavium Mianwtiense ibid. p. 273 , municipium Flavium Aeacuniense ibid. p. 30l , nimnicipium Flauium Singiliense Ioann. Franc. de Magdeu. histor. erit. Hispan. , Madrid. 1789, Tom. VI p. 484), municipium Flavium Sosonegitanorum Mur. p. li 08, 13, tum in Tarraco
vel tacentur prorsus apud Plinium vel, si commemorantur,
volui Canama et Singili Plin. IV, 10 et il), quo iure fuerint,
non additur. Horum partem iam initiis Augusti, quae Plinius retulit, Latini iuris suisso, reliqua postea eo donata atque ita a Vespasiano vel Domitiano ad civitatem Romanam translata esse existimamus. Ac ne cui tot oppidorum iura tam celeriter mutata esse mirum videatur, a Plinio in Lusitaniae descriptione unum municipium, tria oppida Latina referri diximus, at in inscriptione apud oreti. n. l62 initiis Traiani posita undecim alia municipia in eadem regione prope sita commemorantur, ut civitatem Romanam ab imporatoribus passim cum summa liberalitate per Hispanias propagatam esse intelligamus. Quae cum ita sint, quid datum esse putamus duobus reliquis oppidorum generibus, quae ab stipendiariis dignitate discrepant 7 Supersunt enim foederatae civitates, quaa tres Plinius habot in Baetica, unam in Tarraconensi, nullam in Lusitania, et liberae, quas sex ait esae in Baetica. Ao libera quidem oppida, Astygi vetus et Ostippo, ita non commemorantur, ut quomodo paulatim ad civitatem Romanam admota sint, dicere non audeam, foederatorum autem video singulareno rarissimum fuisse ius, quippe quo ex tanta multitudine per totam Hispaniam quattuor tantum oppida usa sint. Neque in aliis provinciis plura sunt; nam Sicilia habet duo, Mamertinos Diuit Corale
326쪽
De legibus munieipalibus Hispmicis.
et Tauromenitanos, siquidem Νetinos deteriore aliquo iure suisse ostendit patruus Car. Tim. ad Cie. Vere. libr. III, 6, Narbonensis Massilienses, Gallia Comata quattuor populos Lingones, Remos, Aeduos, Carnutos, Aquitania et Africa nullum;
reliquas enim provincias, quae quia Graeca origine erant, neque mores Romanos lacile admiserunt neque pariter cum ceteris provinciis ad civitatem Romanam acce8Serunt, praetereo. Sed
ex his, quae nominavi, foederatis oppidis nullum fuisse dico, quod foederis sui libertatem Latinitate mutare vellet; omnia si iure mutarentur, omisso Latio continuo in ipsam civitatem Romanam transierunt. Itaque Messana a Plinio III, 88 appollatur civium Romanorum, Tauromenium colonia; item Massilia ut foedus deponeret, nisi civitate data non videtur esse mota. Lingonibus autem cum imperator Otho gratificari vellet, num Latinitatem obtulit 3 Immo civitatem Romanam, quam principes porum iam ante habuerant Tac. Hist. I, 78 . Sod idem ex antiquioribus exemplis intelligitur. Foederata olim suprat Gaditana civitas Cic. p. Biab. c. l4 sq. , nec laedere nequo: num igitur Caesar cum beneficium deserre vellet, Latinitatem obtulit 3 Eam sprevissent certe: obtulit civitatem Romanam,
qua Rccepta municipes extiterunt. Foederatum item suerat
antiquitus Saguntum Cic. p. Biab. 223, quod civitate Romana, non Latii iure foedus mutasse diximus. Quid 3 In ipsa Italia
nonne olim foedera fuerant Sabinorum, Volscorum, Hernicorum Cic. p. Biab. 13), nonne Tarenti, Heracleae Cic. p. Balb. 22) multarumque urbium Graecarum Italiae 3 Ex quibus nullum fuit, quod unquam Medus suum Latinitate mutarit. Ipsam etiam civitatem Romanam fuerunt qui aegre ac prope inviti acciperent: siquidem lege Iulia eum civitas omnibus populis Italicis offerretur, Cic. p. Balb. c. 8 magnam ait contentionem
Heracleensium et Neapolitanorum e88e ortam, cum magna Pars
in iis civitatibus laederis sui libertatem civitati anteferret. Quare cum nunquam factum esse videamus, ut qui foederati fuissent, deinde Latini forent, ne Vespasianum quidem aut Domitianum putabimus Hispaniae civitatibus foederatis Latinitatem obtulisse. Neque ratio inveniri non potest, cur nunquam foedera Latinitate mutata sint. ere enim si iudicare Diuit Corale
327쪽
Do legibus municipalibus Hispanicia.
volumus, ipsa Latinitas ex foedere quodam nascitur, quod etsi propius coniunctum erat cum civitate Romana quam alia foedera, ideo tamen inserius quodammodo est, quod hoc propter auxilia ex sormula praebenda magnum sustinet onus, quo illa soro vacant. Mutatio igitur foederia susciperetur, si qui ex foederata civitate in Latii ius transferrentur, non beneficium conferretur. Sed explicare hanc rationem nisi qui Latinitatis originem ac decursum persequetur non poterit: nobis quidem hoc loco significasse rem quidque factum esset demonstrasse
Iam si discedamus a laederatia, a liberis populis, qui quo
iuro donati sint incertum esse diximus, a coloniis denique et civium Romanorum urbibus, relinquuntur nimirum stipondiaria oppida, quibus consuluerit Vespasianus, cum compositurus Hispanias belli civilis tompestate perturbatas in censura, quam cum Tito filio gessit, edicto omnibus Latium offerret. Etenim hoo tenere dobebimus oblatam esse Latinitatem, non impositam nolentibus; siquidem contra morem Romanum est invitos beneficio afficere atque, ut et singulos et uniVersos populos constat ipsos eius legis qua in civitatem reciperentur quasi
fundos esso factos Cic. p. Balb. 13 sq. , item Vespasiani
edicto intelligemus diem esse constitutam, ante quam qui beneficio uti vellent, profiterentur aliaque iniuncta, quibus Latinitas acciperetur. Neque tamen dubium est quin cupide omnes expetierint, edicti leges explerint, municipales denique leges mutandas vel constituendas curarint. Ita Latinitatem adeptae sunt omnes stipendiariae civitates nec minus ii, qui contributi erant in colonias, in municipia, in urbes antiquitus Latinas; at illae, quae foedere cum imperio Romano coniunctae erant tres civitates, dubium est, num, quos stipendiarios contributos in suam rempublicam habobant, Latinos seri voluerint, quare discerperetur sua urbs. Mansitque quaedam inaequ litas, dum Domitianua novo edicto, ne quid quod externum esset, in provincia relinqueret, foederatis etiam urbibus civi tatem Romanam obtulit. Sic certe haec res et potuit fieri et gesta est, si parva quaedam, quae nunc coniectura assequi non licet, omittamus. Velut, si quis iam a Vespasiano foederatis Diuit Corale
328쪽
De logibus municipalibus Hisp ieis.
urbibus civitatem oblatam esse putet, sed eam iis datam condicionibus, quas illae quia accipere nollent, ne civitatem quidem petiverunt, non hercle equidem contra dicam: sed illud constare iudico, a Vespasiano iis qui vellent oblatam Latinitatem , a Domitiano foederatia urbibus civitatem Romanam. Cuius quidem rei argumentum non dubium nobis videtur ease in legis Salpensanae rubr. XXIV, qua praeeipitur, si imperator
Domitianus II viratum civitatis Salpenganae recepisset suoque loco praese tum quem esse iugaisset, ut is praefectus Oo iure e88et, quo esset, si eum II virum solum creari oportuisset isque solus IIvir creatus esset. Diximus de hoc praesectorum genere, ut de reliquis, in comment. epigraph. I p. ni et ita diximus, ut nune non poeniteat; illud enim unum genus, quod omisimus, cum IIvir ex urbe proficiscens suo loco praesectum
relinquit, quod quale fuerit ex lege demum Salpensana rubr. XXV cognoscitur, excugabimur quod tunc ignorabamus. Dixit de eadem re Momnigenius in disputatione de tabulis Hispanicis p. 447, qui quod unum addit, praefectos non modo hoc praesectorum nomine appellari, sed etiam IIviros vel Imviros,
minus credo. Est enim Ontra rationem atquo unum illud
exemplum, quod ex inscript. Neapol. p. 480 citat, alio potius modo videtur esse explicandum. Nam M. Alleius Luccius Libella cum IIuir praef. quinq. appelletur in Inser. Neap. n. 2350, non necesse est unus honos intelligatur; possunt etiam duo recteque in alio titulo n. 2267ὶ IIvir i. d. qui . vocabitur. Sed hoc quia minus huc pertinet non persequemur; illud enim quod agitur apparet, insolitum prorsus honorem ab Salpensanis tribui Domitiano, cum prassectus eius solus iubetur e88e pro IIviris. Idem num aliquando aliis imperatoribus datum Sit, nescimus, sed non consuevisso seri vi domus; illud otiam
intelligimus uni id dari Domitiano, ut si Salpensani eundem
honorem alii imperatori habere vellent, mutanda esset lex municipalis. Quid igitur 3 Num errore hoo ita do Domitiani
praefecto scriptum esse putabimus 3 Fuit onim, qui ita sculptoris vel nescio cuius errore scriptum esse existimaret legemque hanc fuisse, ut omnium imperatorum praesecti singuli essent pro binis IIuiris. Tum omnis disputatio tollitur; nam errandi Diuit Coral
329쪽
De legibus muniet palibus Hispanicia.
probabilis ratio reddi non potest. Nos vero, quamvis in multis saepe litteris ac vocabulis sculptores harum legum peccasse videamus, in tanta tamen re, de qua peculiaris sit rubrica, peccari potuisse negabimus statuemusque eximii honoris ab Salpensanis habiti causam fuisse imprimis in Domitiani immoderata ambitione, quippe qui praeter omnes imperatores ur- rogantia atque incredibili honorum cupiditate excelluerit Suet. Domit. c. 13). Accedere tamen, ut tanto honore ornaretur, oportebat beneficii accepti occasionem, quod Salpensant eum tamquam civitatis Romanae, quam adepti erant, auctorem venerari volebant. Quod autem in Salpensanos valebat, id ad omnes Hispanias foederata8 civitates transferre posse videmur. Etenim iam redeundum egi ad Malacitanos et Salpensanos, de quibus vellemus plura no certiora tradere liceret. Nunc hoc unum docet Plin. nat. litat. III, 8 Malacam esse foederatorum, quod ius cum fuisset principiis Augusti nam haec a Plinio referri diximus , idem manaisse censemus usque ad Domitianum, qui civitatem Romanam tribuit. De Salpensa autem quid statuemus i Ea sane commomoratur a Plin. I, 14, sed nulla iuris significatione adiecta. Unde qui stipendiariam fuisse colligit, dicit, quod demonstrari nequit tantundemque probabilitatis habet, cum Plinius foederatas et Latinas et liberas civitates, quas in Baetica e88e ait, non nominet, suisse eam ex illis generibus, idque adeo longe similius est veri; nam si stipendiaria fuisset, non intelligeretur, quid tantum subito meruisset, ut Latinitatis quasi gradu omisso municipii honore digna esse videretur. Quare foedoratam fuisge credimus non minus quam Malacam in eaque similitudine umbram quasi quandam causae deprehendere nobis videmur, cur haec tabularum fragmenta, quae leges duarum satis inter se distantium urbium continent, uno loco inventa esse dicantur, cuiua rei nondum ullum causam, quae non ab omni similitudine veri abhorreret, inveniri potuisse video. Epora quidem Dum haec reliqua est ex tribus Baeticae Oppidis laedoratis, Plin. I, l0 item municipium factum ost eodemque, ut coniicio, tempore, quamvis in titulo apud Cean. Bermudeg. l. l. p. 369 nullo Diuit Corale
330쪽
Dε legibus municipalibus Hispanicis.
cognomine auctorem civitatis significet. De vicis aut pagis in respublicas aut Malacitanorum aut Salpensanorum contributis nihil traditur, neque id in hoo et scriptorum ot monumentorum silentio mirum est, sed aliorum municipiorum similitudo lacit, ut suisse aliquos contributos eosque inferiore tur USOS esse sit probabile. Tota igitur res sio acta est; paucis enim complecti iuvat, quae supra diffusius disputata sunt. Cum Malacitani sit Sal-ponsani foederatam civitatem haberent coniunctosque cum republica sua populos nonnullos, ex quibus vectigal caperent, haec fuerat eorum olim ratio, ut antiquas suas i ges haberent,
ex quibus, qui contributi erant, in nullam reipublicae partem venirent, solique qui cives vel Malacitani vel Salpensani erant, et comitia haberent et magistratus gereroni. Iisdemque in legibus scriptum erat quid Romanis ex foedere praestarent, naves, Opinor, vel pecuniam. Tum accidit bello civili, ut imperator Vespasianus Latinitatem stipendiariis Hispanis osterret. Eam ipsi Malacitani et Salponsani contempserunt nimirum, populi iis attributi utrum acceperint necne parum interest; nam etiamsi no- ceperunt, tamen, quia nullam Malacitanae et Salpensanae reipublicae partem habebant, neque ad honores pervenire neque civitatem Romanam consequi poterant. Quo tempore quae rerum publicarum illarum condicio fuerit, apparet. Nam quae in iis divorsa hominum genera suerant, manebant iure disiuncta. Veterea cives omnem civitatis potestatem pertinaciter retinebant, reliqui, quoniam Latinitate accepta ad civitatem Romanam prope admoti erant, privatim multa se commoda habere intelligebant eoquo magis omni reipublicae communione se prohiberi indignabantur. Atque erat quod irascerentur imperatoremque precibus adirent. Quare paulo post Domitianus, ut inaequalitatem quae extiterat tolleret, civitatem Romanam obtulit iis qui foederati fuerant; nam eos qui modo Latinitatem Receperant, denuo praemio affici inutile erat. Ita oppida
et quia quod praecipuum in iis erat hominum genus civitate
Romana utebatur, municipia more Romana tacta sunt et duobus tamen hominum generibus constabant, quorum unum eXDiuit Corale