Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana sive de selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 로마

61쪽

Da Gallia Romanorum provinci .

iubebat anno 75 decornerentur Italia et Narbonensis Gallia. Ac Lucullo quidem Plutarchus Luc. c. b antequam conSulcrearetur, narrat sorte evenisse Galliam Cisalpinam i. e., ut didicimus, Italiam et Galliam; collegae eius quae obtigerit provincia non addit, sed suisse eam quam diximus probabile est. Verum cum casus ita tulisset, ut vel exeunte anno 2b vel ineunte 74 L. Octavius, Ciliciae rector, moreretur, L. Lucullus, quia Mithridaticum bellum imminebat neo ultra differri poterat, a populo, ut videtur, Ciliciam bellique administrationem accepit, collegaque eius, ne in minore provincia nihil gloriae pararet, precibus senatum permovit, ut is sibi classem bellumque mari gerendum permitteret. Quo facto ubi uterque consul urbem reliquit, vacua facta est et Narbonensis Gallia, quae vel praetori alicui data vel ei qui antea habuerat, quisquis suit neque enim L. Manlium, qui anno 76 obtinuerat, tunc amplius in ea fuisse arbitron prorogata est, et Italia, quam proconsulari imperio, ut par erat, C. Cotta rexit bellique ac triumphi occasionem accepit. Anno 73 a. Chr. quae consulares provinciae suerint notum est. Nam M. Lucullus Macedoniam habuit

Comment. epigraph. II p. 181), C. Cassius Varus Italiam. In

quo rur8us argumentum gatis certum deprehendimus, quo Italiam cum Gallia Cisalpina coniunctam consulta alterius imperio paruisse intelligamus. Etenim eum illo anno bellum gladiatorium exarsisset, primus ducum Romanorum a Spartaco victus est Clodius aliquis, de quo sic refert Plutarchus Crass. c. 9: ἔπεtΤα Κλωδιου στρατMoυ μεetis etptui λι ou πενυρbevetoc ἐκ ' Ρωμης, ac similiter Orosius V, 24 Clodii praetoris, qui servos obsidione cinxisset, castra expugnata esse scribit. Sed et Plutarchum Graecorum more στρατ nou intelligere eum, qui dux exercitus, non qui praetor sit, et Orosium parum vero tradidisse ostendit Livius epit. XCV; nam is Claudium Pulchrum legatum a Spartaco victum esse ait. Cuius igitur ille imperatoris legatus erat 3 Certe non praetoris alicuius nam post hanc cladem P. Varinium Glabrum praetorem eiusque legatum Furium a Spartaco victos esse tradit Plutarchus), nec imperatoris extra urbem in provincia aliqua collocati, sed tum ad urbem cum

exercitu commorantis; nam nec exercitum ullum tunc ad urbem Diuiti do by Coral

62쪽

Da Gallia Romanorum pro incia.

fuisse novimus et ex urbe Clodium legatum missum esse scribit Plutarchus. Necesse igitur est C. Cassii Vari legatum intelligamus atque huno Italiae praefuisse statuamus. Ipse quidem congia quo tempore Claudius superatus est, iam in Gallia Cisalpina videtur esse versatus; nam et Spartacus ne in Galliam erumperet metuebatur nec victo legato ipse, sed praetor fugitivOA aggressus est. Insequenti autem anno 72, quo L. Gellius Poplicola et Cn. Cornelius Lentulus Clodianus consulatum inierunt, quoniam magnum periculum a fugitivis timebatur, senatus trifariam Italiae tutelam divisit; nam Lentulus mediam

Italiam, Gellius inferiorem, Cassius prorogato imporio Galliam defendebat adiutoresque belli erant Q. Arrius et Cn. Manlius praetores Liv. epit. XCVI; App. bell. civ. I, 1l T). Quare quod Plutarchus Crass. 9 Cassium appellat της Θεοὶ ilαθου Γαλαζ ας aetγατ irtiv cs. Flor. III, 20, l0; Oros. V, 20), non

ita interpretabimur, ut ei Galliam vel Circumpadanam vel Cisalpinam tamquam peculiarem provinciam datam esse putemus, sed Prorogato eum imperio statuemus iussum esse illam maximo Italiae partem tueri. Ac quoniam more Romano imperium post consulatum prorogari non potest nisi iisdem locis, quibus in magistratu ipso imperium fuerat, sequitur, ut Cassius, qui consul Italiam provinciam sortitus erat, simul in Gallia imperarit. Veruntamen cum ne illi quidem, quos diximus, imperatores Spartacum fugitivosque extinguere potui88ent, res extracta est in annum Tl, quo P. Cornelius Lentulus Sura et

Cn. Aufidius Orestes consules fuerunt. Tum Spartaci bellum constat traditum esse M. Licinio Crasso praetori Plui. Crass. 9; App. bess. civ. I, 118). At ex consulibus unum P. Cornelium Suram scimus ab L. Gellio Cn. Lentulo censoribus, qui mense sere Iunio anni 70 inierunt, senatu esse motum Comment. epigraph. Vol. II p. 183ὶ, ut eum tunc nec in provincia nee in magistratu fuisse videamus. Rexit igitur Italiam cum Gallia, sed nomen eius et P. Crassi victoria et Cn. Pompeii ex Hispania revertentia gloria obscuravit; habuerit etiam aliquamdiu prorogatum imperium, dum P. Crasso obtinente Italiam deposuit. Collegam autem eius Cn. Aufidium, quia nusquam po8tea

commemoratur, in Comment. epigraph. l. l. coniecimus non Diuiti do by Corale

63쪽

Da Gallia Romanorum provincia.

multo post consulatum supervixi 88e. Neo tamen hoc impedit, quominus provinciam rexerit, Re Videtur rexisse, non propter

fragmentum illud Sallustianum, quod Priscian. VI, 1l, 61 ex libro II histor. II, 84 ed. Κritet. affert id enim cum in altero historiarum libro fuerit, ad illud potius imperium, quod Orestes

ex praetur' habuit, Videtur pertinere, quamquam certe non ad

praeturam Illyricam, ut Pictius Annal. III p. 293 volebat, siquidem nulla erat provincia Illyricum), sed propter consularium

provinciarum consuetudinem. Itaque cum Macedonia anno 21 ab M. Lucullo, tum a L. Culleolo, certe post tantas victorias nullo modo a consulari viro, Asia et Cilleia utroque anno ab L. Lucullo, Narbonengis Gallia anno Tl a. Μ. Fonteio administratae sint, eum in alterutram Hispaniam vel Cn. Pompeio vel Q. Metello successisse su8picor; nam alteram u8que ad annum 69 M. Pupius Piso ex praetura tenuit Ascon. p. 15Οress.; Cic. p. Flacc. o. 3 . Insequuntur anno 20 Cn. Pompeius Magnus et M. Licinius Crassus consules, quorum ille cum iurasset se in nullam provinciam ex consulatu iturum

idque servasset Veli. II, 31; Zonar. X, 2), quid tandem fecit

Crassus 3 Num idem iuravit quod Pompeius 3 At id neo tradit quisquam nec per se probabile est, quod nondum consularia

imperia, ut Pompeius, exercuerat. Nec minus tamen certum

est eum non exisse in provinciam. Quid igitur muneris gessit 3 Nimirum Pompeii iureiurando illa provincia, quae extra Italiam decerni solebat, sublata orat, ipsam Italiam cum Gallia Cisalpina accepit M. Crassus idque ita consentaneum erat. Etenim pacarat paulo ante bello civili extincto Italiam, quare, ut provinciam qui subegit, idem iure ac legibus componere solebat, ita Crasso concedendum erat, ut vastatam seditione Italiam restitueret provideretque, ne quod simile malum iterum existeret. De consulum, qui anno G successerunt, Q. Hortensii et Q. Μetelli, provinciis satis dictum est in Commentationibus epigraph. Vol. ΙΙ p. 186. Cum sors aliter constituisset, cessit Hortensius Metello Macedoniam et bellum Creticum, ipse Romae mansit i. e., ut coniicio nihil enim de ea re traditur , Italiam provinciam accepit Galliamque Cisalpinam cum ea coniunctam rexit. Eandemque haud scio an insequenti anno obtinuerit,

64쪽

Ds Gallia Romanorum provinci .

quo Q. Marcium Regem constat in Ciliciam osse prosectum Plui. Luc. 35; Liv. epit. XCVIII; Dio XXXV, 14), collegam eius L. Caecilium Metellum initio magistratus sui obisse nec Suecessorem accepi 8se narrat Dio Cass. XXXV, 4. Nisi forte tum, quia Hortensius belli minus cupidus erat resque urbanas praeserebat, praetori alicui Italiae cura mandata est. At anno 67 a. Chr. everti videtur illa, quae a nobis proposita est lex, ut consulum alter Italiam acciperet. Nequa enim modo M.' Acilium Glabrionem scimus sortitum esse Asiam

cum Bithynia Dio XXXV, l4), verum etiam collegam eius C. Calpurnium Pisonem idem Dio XXXVI, 20 rofert Narbonensem Galliam accepisse provinciam. Veruntamen singularis prorsus eius anni fuit ratio. Lata enim eo est lex Gabinia

qua Cn. Pompeio belli piratici gerendi causa infinita prope

potestas delata est, quae non tantum Omnem oram maritimam, in qua parem potestatem ac proVinciarum proconsules haberet, sed etiam Italiam universam complectebatur, quam in triennium cum procongulari potestate accepit. Id et Dio Cass. XXXVI, 20, quamvis mutilug sit locus, aperte tradit et necesse fuisse apparet ; etenim niSi ea potestate ornaretur, Satis magnum ille exercitum colligere non potuit; conscripsisse autem narratur viginti

milia peditum Plui. Pomp. c. 263. Peribat igitur hac lege

alterius consulis provincia prope tota nec Pompeio ipsi, qui tuno plurimum Romae valebat, gratum esse poterat, alterum eumque oongulem pari secum in Italia esse potestate. Ideo C. Pisoni eadem logo Gabinia extra ordinem Narbonensem Galliam redditam egse coniicio. Quam cum in ipso consulatu quamvis in urbe commoraretur, adisset, impedire Cn. Pompeii

in Gallia Narbonensi dilectus coepit Dio XXXVI, 2l; Plui.

Pomp. c. N), quam ob rem accugatus apud populum excidisset magistratu, nisi ipso Pompeio deprecante dimissus esset. Ex qua imperatorum contentione coniecturae nostrae satis validum argumentum repetimus. Cum enim nullus alius proconsulcum Pompeio de apparando bello dissensisse narretur, ne Pisonem quidem ut dissentiret sacturum suisse existimo, niSi, quod Italiae quasi supplendae causa acceperat Galliam, em ob rem se exemptam a Pompeii dilectu suam iam provinciam Diuitigod by Corale

65쪽

De Gallia Romanorum provinci .

habere arbitraretur. Accedit, quod in totidem annos accepit, in quot Pompeius imperium maritimum; tam diu enim eum Narbonensi Galliae praesuisse ex Cicerone p. Plano. 39 discimus, ubi a se consule Pisonem cum repetundarum Sall. Catil. c. 49 argueretur, ait esse defen8um; successi8se autem ei constat C. Pomptinium. Anno 66 quae consularium provinciarum divisio fuerit, est obscurius. Sed hoc tamen certum est M.' Aemilium Lepidum mansisse Romae, siquidem ab Ascon.

p. 60 Oreli. et Valer. Max. VIII, 5, 4 in causa C. Cornelii

maiestatis rei, quae insequenti anno acta est, testimonium dixisse narratur. Nullam igitur externam provinciam rexit, sed Italiae Galliaeque, postquam Pompeius consecto bello piratico adversus Mithridatem missus in Asiam abiit, solito more praefuit. Collega autem eius L. Volcatius Tullus videtur sane in provinciam esse profectus. Nam in causa illa Cornelii, quam modo .diximus, Ascon. l. l. et Valer. Max. l. l. testes nominant principes civitatis reo infestos, in quibus, si Romae ude88et, et esse et nominari oportebat L. Volcatium, quippe quem optimatium studiosissimum fuisse ex iis quae gessit intelligamus. Nam et in ipgo consulatu congilium publicum habuit, num Catilinae in petendo consulatu ratio habenda esget Ascon.

p. 90ὶ, et Ciceronis consulatum probavit Cic. Phil. II, 5, 123,

et in civili bello moderatissimum se exhibuit. Sed quam tandem provinciam habuit 3 Ciliciam anno 65 tenebat Pompeius, Narbonensem Galliam C. Calpurnius Piso, superioris anni consul, Asiam Q. Voconius Naso, Macedoniam Q. Metellus Creticus, Sicilia, Sardinia, Africa nunquam hac aetate fuerunt consularos. Relinquitur igitur Hispania ulterior; nam in

citeriorem cum is qui Aortitus erat, adire vel noluisset vel nequisSet, quaestor pro praetore missus est Cn. Calpurnius

Rediit autem L. Volcatius in urbem circa annum 63; nam de

sociorum Catilinae animadversione eum in senatu sententiam

dixisse narrat Cicero ad Att. XII, 21. Deinceps anno 65 L. Μanlium Torquatum cos. sortitum esse Macedoniam diximus in Comment. epigraph. Vol. II p. 192, alterum L. Aurelium

Cottam in Italia mansisge neque externam provinciam accepisse Dissiligod by Corale

66쪽

De Gallia Romanorum provincia. 57

hinc discimus, quod insequenti anno cum M.' Aellio Glabrione censuram gessit. Qui denique anno 64 a. Chr. secuti sunt consules, ambo in urbe remangerunt. Nam et C. Marcius Figulus in senatu contra Catilinam dixisse narratur Cic. ad

Att. XII, 2s; Phil. II, 5 et L. Iulius Caesar, idemque

duumvir in C. Rabirii causa iudicavit. Hoc quam ob rem acciderit, certo dici nequit, sed alterum tamen eorum statuere debebimus Italiao cum Gallia Cisalpina praefuisse, alterum cum Hispania citerior ei obtigi8set, urbem relinquere noluisse. Atque horum quidem, quos adhuc perlustravimus, annorum

tenuis sano supererat memoria, ut modo coniecturarum probabilitate utendum, modo aliorum temporum similitudo afferenda, modo denique ignoratio rerum auctorumque inopia confitenda esset. Eo plura iam de anno 63 a. Chr. traduntur, quo M. Cicero et C. Antonius consules fuerunt. Qui antequam anno 64 a. Chr. designati sunt, suturis consulibus ex lego Sempronia Macedonia et Italia decretae sunt cs. Comment. epigraph. Vol. II p. 1933, postquam magistratum inierunt, provincias sortiti sunt, in qua sortitiono Ciceroni Macedonia, Antonio Gallia evenit. Sed ille quoniam collegam Catilinae eiusque sociis savere animadvertebat, concedenda Μacedonia eum Perpulit, ut senatum bonosque adiuvaret, tum Galliam Cisalpinam, quam cum Antonii provincia mutarat, quamvis a senatu iam pecunia exercituque instructam deposuit. Refert haec satis

ouete δὲ ἐς ἐκεivriv et ρ zὰρ συναρχovri αυτης ῖtα τὴν περ t τας δεκας σπουδὴν ἐξέστη ouete ἐς et iv Γαλατια, et v πλησtou, 'vαυτελαμ, διὰ eta παροvetα ἐξήλασεν, ἀλλ' αbethς μὲν et iv πολtv δtαφυλακης ἐπotri σατο ' ἐς δὲ τὴν Γαλαettetv ethv Mετελλον, ὀπως μὴ καὶ ὁ Καetixtvας αυτ iv σφετερισηταt, μεμφε. Tres in his Ciceronis res distinguuntur, primum quod Μacedoniam Gallia mutavit, deinde quod Galliam deposuit, tum quod Metellum Celerem Galliae praeficiendum curavit. Primum autem illud secisse narratur ὀtis ethv περὶ τας δικας σπουδην i. e. quod iudicia, in quibus eloquentia praestabat, urbemque, in qua sola fiebant,

relinquere nolebat. Quid igitur 3 Si Gallia Cisalpina provincia, quam mutatione ab Antonio acceperat, eiusdem generis Diuiti do by Corale

67쪽

Ι e Gallia Romanorum pro in i .

erat ac Macedonia, i. e. si ab suo praeside, qui in ipsa pro-Vincia vergaretur, regi debebat, quid tandem Cicero Gallia accepta lucrabatur 3 Num minus oportebat relicta Roma relictisquo quae in urbe exercebantur iudiciis peregre abesse γHaboret abstinentiae et domerendi Antonii causam, cum Μacedoniam cederet, haberet etiam securiorem ac linei aptiorem provinciam, sed illud certe sequi non poterat quod Dio dicit, quod iudiciis vacare vellet. Apparet igitur ex alio prOVinciarum genere fuisse Macedoniam, ex alio Galliam Cisalpinam, item intelligitur hanc ab eo, qui Romae versaretur ac iudiciis

Occuparetur, potuisse regi. Cum autem supra documentis certissimis hanc ipsam Galliae citerioris rationem ante Sullae aetatem suisse ostenderimus, ut coniunctim cum Italia regeretur quique huic praeesset, idem illam administraret Romaeque Ver8aretur, nonne manife8tum est eandem eius naturam fuisse Cicerone consule 3 Neque alia similia documenta, quae idem ostendant, desunt. Proximo enim Dio I. l. hoc a Cicerone factum esse narrat, ut ipsam illam Galliam citeriorem, quam ab Antonio acceperat, deponeret. Pertinent ad eam rem quae Cicero in Pis. c. 2 habet: Ego provinciam Galliam, senatur

auctoritate exercitu et pecunia instructum et ornatum, quam cum Antonio communicavi, quod ita existimabam tempora reipublicae ferre, in contione deposui reclamante populo AOmano. Hunc

locum, qui in omnibus codicibus ita ut scripsimus legitur, non existimamus recto ab Garatonio esse explicatum, nec probamus nune, quod in comment. epigraph. Vol. II p. 194 Gallias Cisalpinae ratione nondum satis perspecta veram videri eius interpretationem significavimus. Etenim Garatonius hoc dicere Ciceronem putabat, Galliam, quae ad Antonium iure ac sorte spectabat, in illius gratiam ultro se suscepisse idque privata pactione, qua non fieret, ut ea minus Antonii esset, sed ut eam Cicero pro Antonio haberet ac regeret. In quibus primum privatam illam quam ait pactionem non intelligo. Solebant enim Omnino provinciae consulibus futuris sic decerni, ut aut sortiri aut comparare eas inter se iuberentur, comparatio autem illa, quam apparet non modo ante εortitionem, sed nonnunquam

etiam post eam fieri potuisse, quo pacto publico suscipi potuerit

68쪽

De Gallia Romanorum provinci

non intelligo: semper ea in privata quasi pactions erat posita

neque unquam Sequebatur, ut una Provincia duorum imperatorum esset communis. Deinde vereor, ut quod Garatonius

in verbo communicandi inease vult, significari eo possit. Etenim communicare nihil, opinor, aliud est, quam commune aliquid eum aliquo sacere, quare Cicero cum se Galliam cum Antonio communicasse dicit, hoc ait, se in Gallia, quam propriam sibi provinciam habuerit, Antonio quoque secum imperium conces8i88e. Quae cum ita sint, probanda utique est Ferratii interpretatio, qui quod Cicero passus sit adversus Catilinam cum exercitu C. Antonium mitti extra ordinem nam C. Antonius illum ad Pistolam devicit , ideo recte Galliam cum Antonio communicatam dici ait. At nemo alius hoc tradit. Nimirum

nee Omnia ab omnibus narrari opus est et Cicero per se ipse satis idoneus auctor ost et rei ipsa certissima est; nam cum

Antonius cum Catilina pugnarit, in ea parte Italiae imperiuma aenatu mandatum habuerit nece88e est. Quae autem contra

hane rationem Garatonius diaputat, partim ad imperium Μetelli, de quo paulo post dicemus, quod ille Galliae Cisalpinae

ratione non perspecta quale fuisset intelligere non potuit, partim ad tempora pertinent. Nam quia Antonium Roma profoetum esse constat demum postquam Catilina urbe emissus est, Cicero autem antequam Catilinam eiecit, provinciam et deposuit et Q. Metello praetori decernendam curavit, Garatonius si existimat, non inter Ciceronem et inter Antonium, sed inter Μetellum et Antonium debuisso dici communicatam esse Galliam. At aliud est imperium provinciae accipere, aliud Roma proficisci, nec si Antonius demum post a. d. VI Id. Nov., qua nocto Catilina urbe excessit, in bellum abiit, efficitur, ut non ante iam imperium et decretum a senatu habuerit et vere exercueriti Idque cum in aliis provinciis ita esse poterat, tum in Gallia Cisalpina, cuius praesides consuevisse didicimus Romae

versari atque inde universam Italiam communiter administrare. Duas igitur iam tenemus res certisaimas, primum commutRSSe Ciceronem Macedoniam Gallia, deinde, cum Galliam teneret, eum in hac ipsa extra ordinem C. Antonio commune Secum imperium decernendum curasse. Sed quid Τ Num tandem Diuiti do by Corale

69쪽

De Gallia Romanorum provinciR.

Antonius bellum gessit in Gallia, num Catilina in eam invaserat 3 Minime vero. Sed Catilina quidem circa Faesulas haerebat, modo ad urbem, modo in Galliam versus castra movebat Sall. Cat. 56 , tandem in agro Pistoriensi consedit, in quo extrema pugna accidit. Nunquam igitur nec Catilina eam quae Gallia Cisalpina putatur esse, attigit nec Antonius, ut appareat, C. Antonium, cui Galliam communiter cum Cicerone decretam egae docuimus, in Italia tamen ipsa habuisse imperium rationemque eius regionis, qualem Knte L. Sullae aetatem fuisse ostendimus, non esse mutatam post eum. Veruntamen ne quis hoc quod de Galliae Italiaeque finibus prorsus confusis disputavimus, in eo tantum, qui ipsum conlulatum gereret. accidere potuisae Opinetur, accedit tertia res, quam Eupra ex Dionis verbis esse-cimus. Etenim deposuit Cicero quam cum Antonio communicarat provinciam Plui. Cic. 12; Cic. Phil. XI, 10 , eamque

Metello praetori decernendam curavit. Idem saepe antea Hii fecerant, illud unum minus suerit usitatum, quod ipse ubi de ea re gloriatur, solet addere, quod inStructam ornatamque deposuit. Quamquam tale etiam exemplum in L. Licinio Lucullo,

qui Sardiniam repudiavit, reperio Dio XXXVI, 40). Causa

autem qua movebatur cum illa erat, quae ab Dione affertur, quae in ipsius urbis securitate posita erat, tum aliae quaedam

interiores, quas praeclare significat in epistola ad Q. Metellum, cui imperium suum cessit, scripta epist. IV, 2): Ego si hoc

dicam me tua causa praetermisisse provincium, tibi ipse levior videar esse; meae enim rationes ita tulerunt atque eius mei consilii maiorem in dies singulos fruosum voluptatemque ca M. Illud dico me, tit primum in contone provinciam deposuerim, statim quemadmodum eam tibi truderem cogitare coepisse. Nihil dico de sortitione vestra; tantum te suspicari volo, nihil in ea re per collegam metim me insciente esse iactum. Intelligimus igitur

ex cortissimo testimonio verum esse quod Dio significat Metellum non in agrum modo Picenum, sed in ipsam provinciam Galliam Cisalpinam missum esse procongulari imperio eodemque exercitu, qui Ciceroni decretus erat, instructum. Sed in

bello tamen Catilinario Metellus ipsam Galliam non magis attigit quam Antonius; obsidebat enim viam, qua ex Italia in

70쪽

De Gallia Romanorum pro ineia.

Galliam ibatur Sall. Cat. c. 583, ut rursus sum, qui Galliam provinciam accepisset, in Italia rem gessisse videamus. At, inquiat aliquis, factum hoc sit in bello Catilinario, ut iis qui

Galliam obtinerent, senatus fines provinciae suae ex edere vicinamque Galliam tueri permitteret, sed ut semper Gallia cum Italia coniuncta osse Eonsuerit non sequitur. Neque id vellem sequi, nisi et aliis argumentis et temporum quae ante L. Sullam suorunt similitudine moverer. Quamquam faciamus Gallisto fines suisse eos, quos vulgo putant, nonne ad duos imperatores, quibus Galliam commissam esse diximus, imprimis adiungendus erat tertius, qui proprie Italiam seditione ac multiplici tumultu perturbatam tueretur 3 At neminem constat imperio esse Ornatum praeter C. Antonium et Q. Μetellum. Atque haec quidem de eo anno dicenda erant, cuius copiosior ac certior memoria eXtat. Supersest autem, antequam Galliam Cisalpinam eam quam proprie appellamus provinciam factam esse sumus demonstraturi, triennium, cuius primo anno consules fuerunt D. Iunius Silanus et L. Licinius Murena. Eorum hie iam ox praetura anno 65 gesta Galliam Narbonensem habuerat Cic. p. Mur. 20 et 4 lin, quam etiam anno 63 cum consulatum petebat, per Gaium fratrem obtinuit Cic. p. Mur. 41; Sall. Cat. 42 , sed post consulatum ita non commemoratur, ut eum eXistimare debeamus, cum deponendae provinciae nullam causam haberet, eam, quae minima negotia exhiberet, i. o. Italiam Galliamque obtinuisse. Accedit, quod collega eius D. Silanus et provinciae et triumphi cupiditate ardebat excusabatque tacito eam cupiditatem, quod ex praetura, quam item anno 6b videtur gessisse, nullam maiorem provinciam rexerat. Itaque a Cicerone in Pis. c. 26 inter eos nominatur, qui triumphandi cupiditato incensi provinciam flagitarint, quam certe non minus assecutus est quam reliqui quos

Cicero affert. Sed quam tandem habuit 3 Pighius quidem Annal. III p. 341 cum huius anni consulibus Illyricum et

Bithyniam decretam atque earum alterutram Silano obtigisse censuisset, recte emendatur a BOrghesio in Annal. inst. archaeOl.

anni 1849 p. 66 ; nam Bithyniam tunc paruisse ait illi C. Papirio Carboni, cuius causam Dio XXXVI, 23 narrat, quem

SEARCH

MENU NAVIGATION