Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana sive de selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 로마

71쪽

Dε Gallia Romanorum pro inci .

ex nummis ei provincias per biennium praefuisse discimus Echhel. Doctr. numin. II p. 369), quare de Illyrico solo credendum esse putabat. Quod nos, qui usque ad imperatorem Augustum nullam propriam provinciam Illyricum suisse intellexerimus Comment. epigraph. II p. 22l , non accipiemus. Sed quam provinciam habebat Silanus y Nam Siciliae anno Gl praefuisse scimus C. Vergilium, Hispaniam ulteriorem tenebat C. Iulius Caesar, Africam Q. Pompeius Rufus, Macedoniam C. Antonius, Asiam Q. Cicero, Galliam Narbonensem C. Pomptinius; eas

autem proVincias, quas per orientem modo Cn. Pompeius pacarat legibusque novis constituerat, non probabilius est tunc denuo consulari viro atque exercitui esse traditas quam Sardiniam aut Cyrenas, quas qui rexerint nescimus. Ita una relinquitur Hispania citerior, quae et saepe consularis esse solebat et facilem triumphi materiem praebebat. Atque eius rei adeo quaedam, quamvis obscura, Euperest memoria. Quid

enim significant quae Sexti Rufi breviarium c. 5 habet: Rebellantes Lusitanos in Hispania per Decimum Isrutum obtinuimus et usque Gades ad Oceanum mare pervenimus unde Brutus ille anno 136 a. Chr. triumphavit). Postea ad Hispianos rumuia tuantes Decimus Iunius Silanus cum exercitu missus eos vicit 'Quem locum cur ad hunc consulem referre noluerit Borghesius, non intelligo, qui cum alio referret, novum aliquem D. Iunium Silanum incertae et aetatis et Originis excogitare coactus eSt, cuius nulla alia extat memoria. Successerunt anno sit M. Pupius

Piso Calpurnianus et M. Valerius Messala Niger consules. De quorum provinciis cum nihil tradatur, nec Pighium Annal. IIIp. 349 recte iis Illyricum et Bithyniam assignasse video, de

quibus modo diximus, nec utrumque aut nullam omnino externam provinetam aut duas externas accepisse iudico, sed, quod superioribus annis moris fuerat, ut unus Italiam haberet, alter externam provinciam, idem hoe anno laetum este existimo.

In Italia autem mansisse censeo M. Valerium, quippe quem anno 53 sciamus cum P. Servilio Isaurico censura lanctum esse, qui honos saepius iis, qui civili laude contenti bellicosis provinciis abstinuissent, dari solebat. De collega autem eius Cic. ad Att. I, 16, 8 sic scribit: Pisonem consulem nullia in

72쪽

De Gallia Romanorum provincia

re consistere tinquam sum passus: desponsum homini tum Syrium

ademi. Quid hoc est desponsam ei suisse Syriam 3 Logo Sempronia consulibus antequam degignarentur, provinciae docernebantur, quare quod Cicero Pisoni ademit, adomit anno 6l, postquam Piso iam aliam provinciam anno 62 decretam tenebat. Nam si ademisset Syriam antoquam Ρiso designatus est, non ipsi, sed omnino consulibus suturis eripuisset. Iam Syria anno 62 medio, quo tempore consulibus provinciae decernendae erant,

quia tummaxime a Pompoto componebatur, nondum Omnino

in doliberationom venire potuit. Sed anno sit cum Pompeius Cal. Oct. triumphum egerit ae sine dubio aliquanto ante relicta provincia in Italiam advenerii, poterat rectissime deliborari, an in Syriam rector esset mittendus. Tum Piso agere coepit, ut sibi pro ea, quam habebat, provincia Syria traderetur, cuius cupiditatem Cicero gratificans, opinor, Cn. Pompeio, qui non ita videri vellet Syriam pacasse, ut denuo consulari exercitu opus esset uc scimus Pompeio praetorem successisse, elusit dicendo, antequam Pompeius redisset institutaque sua sonatui probRsset, non oportero de Syria statui. Ita dopulsus Piso in ea quam initio acceperat provincia permansit. Sed quae tandem ea erat 3 Cilicia, opinor, quae una tunc ex maioribus vacabat. Nam Hispaniam iam antea Piso ex praetura habuerat atque inde triumpharat: ulteriorem C. Caesar usque ad medium

annum 60, cum non expectato successore rediit, tenebat, citeriorem anno M Ρ. Cornelio Spintheri obvenisse scimus. Mansisse autem Pisonem censeo in Cilicia certe usque ad annum 58; nam anno 59 quos contemptim commemorat Cicero

ad Q. D. I, 2, 2, 7 Ciliciae et Syriae rectores, ex ita hunc fuisse scimus L. Marcium Philippum, ille quis esse possit

praeter hunc Pisonem, cum quo Cicero non levos inimicitias inierat, non reperio. Restat ultimus annus antequam Gallia Cisalpina in suae provinciae formam redacta est, quo L. Afranius et Q. Caecilius Metellus Celer consulatum gesserunt, qui normam a nobis propositam prorsus confirmant. Quibus quae provinciae antequam designarentur, ex lege Sempronia decretae sint nescitur, sed postquam magistratum inierunt cum bellum a Gallis excitari videretur, senatus consules duas Gallias sor-Diuiti do by Corale

73쪽

Dε Gallia Romanorum provincia.

tiri iussit Cio. ad Att. I, 19), quas proximo ita sortiti sunt, ut Metello Narbonensis provincia, Afranio Cisalpina cum Italia eveniret. Hoc enim aperte indicat Cicero ad Att. I, 20 sio

scribens: Metellus tuus est Wregius consul. Unum reprehendo, quod olitim nuntiari e Gullia non magno opere gaudet. Cupit,

credo, triumphare, unde videmus medio quod inter 19 et 20 epistolam intercessit tempore sortitionem illam esse factam. Atque etiam alia de Metelli provincia mentio superest. Etenim Plinius nat. liist. II, 67, 170 sic tradit: fiam Nepos de septentrionali circiaitti tradit Q. Metella Celeri, L. Ainranii in constitatu collegae, sed tum Gulliae proconsuli Indos a rege Suevorum dono datos, qui ex India commercii causa navigantes tempestatibus essent in Germaniam abrepti. CL Pompon. Mel. III, 5, iisdem prope verbis eandem rem narrans. Quibus locis Galliam non esse Cisalpinam, sed nece88ario Transalpinam Suevorum regis mentio Ostendit, qui quicquid Romanis misit, sine dubio proximae provinciae proconsuli migit. At enim negant hoc eum alii tum Drumannus hist. Rom. Vol. II p. 28 dieique putat Galliam Cisalpinam atque illam provinciam, quam Q. Metellus ex praetura habuit, cum M. Cicero ei Italiam, quam ipse depoguerat, decernendam curavit. Cuius opinionis hanc praecipue causam affert, quod Dio XXXVU, 50 eum ex consulatu provinciam habuisse neget. Verum ille hoc quidem non negat; Sed narrat, cum Q. Metellus consul L. Flavio tribuno plebis legem agrariam de Pompeianorum militum commodis serenti cs. Comment. epigraph. Vol. I p. 274 resisteret,

hunc minatum esse, se non passurum esse Metellum in provinciam sorte acceptam proficisci, quo sacto consulem non invitum in urbe remansisse ουκουν οὐδ' αὐθις ἀπε λησαveti et i, Φλαου up μηδὲ ἐς eth et voc, δ επεκεκληρ veto, ἐπ iτρ etv αὐτερ, εἰ μη συ7χωρήoαtέν oi διαvομοθετησαι, ἐξελθε v, υπειξεν, αλλὰ καὶ πανυ ασμενος iv vii πολει κατεμεtvεv . Hinc videmus sane Metellum in urbe mansisse, sed eum Galliae non praefuisse non debemus colligere. Nam tribunus plebis poterat ille quidem impedire, ne exiret in provinciam, sed ne eam quam Sorte acceperat provinciam, non haberet, certe prohibere non poterat. Immo duas res ex Dionis loco discemus, primum potuisse Diuiti do by Corale

74쪽

De Gallia Romanorum provineta. 65

obtinore provinciam etiam eum, qui Romae versaretur quamquam insolitum id erat eamque ob rem ab Dione narraturin, deinde in ipso iam consulatu, non modo po8t exactum in urbe magistratus annum, Metellum provinciam obtinuisse. Εtonim quod L. Flaviva minabatur, facere potuit quamdiu tribunus plebis erat, sed cum extremo anno 60 tribunatu decessisset, sine dubio Metollo in provinciam, quam nunquam deposuerat, exire licebat. Quamquam ne insequenti quidem anno Romam, ut in provinciam proficisceretur, reliquit. Nam ipso hoc anno, quo Narbonensis Galliao pro consule erat, mortuus est siquidem Ρ. Vatinium, dum tribunus plebis est, id egisse ut in eius locum augur fieret, narrat Cicero p. Sest. 8; cf. ad Att. II, 9) ac mortuus est subito die tertio postquam publice in urbe prodiit Cic. pro Cael. c. 2i). Quare per totam Provinciae administrationein Galliam Narbonensem nunquam visit es. Dio XXXVIII, 23, nec tamon minus ei praefuit nec hoc

cogitari non potest, cum nomine tenus ac iure Praee88et, quae dona Suevorum rex miserat, ad eum perveniAge. Cum igitur Q. Aletellus unam ex iis, quas Cic. ad Att. I, 19 consulibus de retas esse ait, provinciam vere rexerit, dubitari nequit, quin collega eius Galliam Cisalpinam habuerit, praegertim cum eum totum magistratus annum in urbe transegisse constet Cic. ad

Att. I, 20 et II, 3). Triumphum quidem, quem Cicero in

Pis. c. 20 commemorat, ex praetura potius quam eX consulatu videtur egiSSE.Persecuti sumus iiistoriam provinciae Gallias usque ad C. Iulii Caesaris consulatum, quo toto tempore cum nullum vestigium invenerimus, quod ullam eam peculiarem provinciam suisse Ostendat, semper eam intelleximus cum Italia suisse coniunctam atque alteri consulum evenire conSuevisse. Nam quandocunque vel externis provinciis uterque consul praesuit, velut dictatoris Sullae tempore, vel nullam omnino alter habuit

provinciam, id quod Ciceroni accidit, vel uterque denique Italiam , certa quaedam causa suberat. Haee ratio mutata est

C. Iulio Caesare Μ. Calpurnio Bibulo consulibus. Qui cum

peterent consulatum vulgoque putarentur factum iri, senatus,

ut potentiae Caeaaris obviam iret, ex lege Sempronia suturis

75쪽

De Gallia Romanorum pro inei .

consulibus provincias minimi negotii, id est silvas callesque de- crovit. Sic legitur apud Suetonium Caes. c. 19, cuius verba nondum quemquam vidi interpretum, qui recte vel ita, ut sibi nedum aliis satisfaceret, explicarit, quorum emendationes et coniecturas omittere praestat. Nec Lipsius ad Tac. Annal. IV, 27 aut Ernestius, qui illum supplovit, vulgatam lectionem tuentes magnaque cum eruditione disputantes quicquam repererunt, quo unquam easdem aliorum consulum provincias fuisse demonstrarent. Nos quidem, qui per plus quam centum annos consulum provincias diligenter persecuti simus, intelleximus, opinor, nunquam eas fuisse tantulas, ut silvis callibusque, quantaecunque e8sent silvae, continerentur; nam calles quidem nec apud Suetonium nec apud Tacitum ferri aut quomodo consulis provinciam efficere potuerint, perspici potest. Quare cum emendatione utique utendum sit, pro eo quod nunc legitur id

est silvae callesque decernerentur, scribendum esse censemus id

est Italia Galliaque decerneretiar. Neque de litterarum similitudine ac confusione dicendum esse arbitramur, quae tam

Parva est, ut quomodo corruptio illa librariorum inscitia nasci potuerit, facillime appareat. Sed duas haa res docebimus, primum minimi illas provincias suisse negotii iniuriamque factam

esse Caesari, qua commotus rempublicam perturbare coepit, tum quid senatus optimatesque secuti sint, ut, dum Caesaris potentiam angustissimis finibus coercent, iustitiao tamen Speciem Servare viderentur. Decrevit igitur senatus consulibus

Italiam Galliamque i. o. ut ambo Italiam eum Gallia Cisalpina

coniunctam haberent eamque provinciam, prout aut sorti aut ipsis placuisset, partirentur. Easdem olim provincias anno 22 habuerant L. Gollius et Cn. Lentulus, cum tota Italia bello fugitivorum perturbata magnis ad tuendam urbem exercitibus opus esse videbatur, sed quod tunc in vicino et maxime timendo bello accidorat, dubito vehementer num alio ullo post Sullamanno factum sit. Constantem enim vel morem vel legem hanc fuisse ostendimus, ut alteri consulum universa Italia cum Gallia

Cisalpina decerneretur. Ipso bello Catilinario, quod proxime

antece88erat, quamvis hostis in ipsa Italia esset ac multiplex aeditio, unus tamen praetor sufficere visus est nec C. Antonio, Diuiti do by Corale

76쪽

De Gallia Romanorum provincia ' 67

qui eum adiuvabat, non externa maxima provincia adiecta est.

Quid igitur minoris negotii cogitari potest, quam ea P Vincia, quae uni consuli dari consuerat, inter duos divisa 3 Nec vero

locis modo ac spatio consulum provinciae cireumscriptae erant, Verum etiam tempore. Nam quoniam quotannis alteri consulum Italia doceres solebat, fiebat necessario, ut annua tantum eaget haec provincia, vel si prorogato imperio in proximum annum pertineret. nec multum extenderetur et cum alio divideretur; at externae provinciae pluribus tunc annis ac sere triennio obtinebantur. Apparet igitur, quantam sibi iniuriam laetam esse putarit C. Caesar. qui cum rediens ex Hispania, ut consulatum adipisceretur, triumphum contempsisset, tanto maiorem victoriarum copiam ex consulari provincia sperabat. Veruntamen Optimates cum Caesari externam provinciam dare nollent, quo praetextu utebantur 3 quid sui purgandi causa dictitabant Τ Neque

enim tam nulla prudentia erant, ut CResaris causa tantulas consulibus provincias decerni laterentur aut non ex more Vetere egisse videri cuperent. Nimirum superiore anno magnum in

civitate metum belli Gallici fuisse diximus, quae causa fuerat, ut Q. Metello et L. Afranio consulibus duae Galliae docernerentur, qui metus etsi interim refrixerat, dubium tamen erat an esset rediturus. Ab hoc igitur motu quia liberandam esse dicebant urbem Italiamque, ideo a more discedendum esse putabnnt, ut ambobus consulibus Italiam decernerent: facturosso fuisse, ut duas Gallias, i. e. uni Narbonensem Galliam, alteri Italiam cum Gallia Cisalpina mandarent, sed illam provinciam teneri a Q. Metello necdum posse adimi. Securitati igitur Italiae duobus consularibus exercitibus duobusque imperatoribus esse consulendum. Afferebant sortasse etiam belli Cimbrici tempora, cum item saepius ambobus consulibus Italia decreta est. Haec igitur illi non sine honesta quadam specie dictitabant, sed Caesar ipse, eum civitatem illo metu teneri intolligeret, quam tandem provinciam concupisceret, quae cu piditati suae sufficeret 8 Placuisset ei certe Narbonensis Gallia et magna et barbaris vicina, quae cum dari non posset, proxima consularis provincia erat alterutra Hispaniarum; sed ulteriorem ipse non multo ante habuerat, citerior modo P. Cornelio Len-

77쪽

De Gallia Romanorum proVinrist.

tulo Spintheri ex praetura evenerat. In Syria imperium Romanum victoriis Cn. Pompeii satis videbatur egse constitutum, qui ipso ne ea iterum triumphorum copiam exhibere posse videretur obstare debebat. Quare supererat Macedonia, praecipua consularis provincia atque amplissimus victoriarum campus, quam tunc C. OctaVius alterum annum recturus erat. Eam iure Caesar postulare poterat eaque impetrata quie8set, cum non impetrasset, miscere Omnia coepit. Haec quae ab optimatibus contra Caesarem eiusque cupiditatem instituta sunt, etsi populi studio non multo post mutata sunt, utile tamen e88e videbatur paulo uberius exponere, non modo quod ad rationem provinciae Galliae cognoscendae maxime pertinent, verum etiam ut Caesaris res illustrarem. Qui quid concupisset, quid postremo adeptus esset, nemo poterat e8se inter viros doctos qui nesciret; haec enim tam aperio Veteres scriptores narrant, ut nullus dubitationi locus relinquatur. Sed si quaeras quomodo adeptus fit, quomodo optimates eius cupiditatem diu eluserint, quomodo amici eius causam susceperint, quoniam veteros in ipsa republica Romana viventes praetermissis intortoribus quasi rationibus, quae sibi aequalibusque suis facile paterent, eapita tamquam tangunt qua que facta

sunt sola commemorant, ea narrari Videas a Viria doctis, quae

non dicam in Romana, verum in nulla unquam republica legibus ac iure temperata accidere potuerunt. Insanos illi fere faciunt suisso inimicos Caesaris, qui sine ulla honestatis specie virum summis honoribus praeditum contumeliis maximia af cerint, stultos amicos eius, qui violatis moribus no legibus ea populo Romano proponere ausi sint, quae eversa civitate uni homini prodessent, ipsum audacem, temerarium, latronem potius quam et prudentem et, quid in republica fieri posset, longo

usu edoctum, omnia denique ita permista, eonVul8R, EVerSR,

ut non rempublicam illam, sed praedonum aliquod concilium

suisse credas, a quo Orbem terrarum non armis modo EXPugnatum , sed legibus etiam comprehensum esse iure mirere. Cuius erroris causa mihi in eo maxime Videtur Esse Posita, quod harum rerum nullus extat scriptor satis copiosus, qui cum mugis posteria externisque quam aequalibus ae populari-Diuiti do by Corale

78쪽

Ds Gallia Romanorum provineta.

hus scribat, causas ac rationes rerum gellarum ita persequatur,

ut etiam ab alienioribus possint intelligi. Nunc Cicero sere superest nam Graecos non numero), qui vel aliud agens ac breviter quid gestum sit significat, vel Oratorio causae suae insorvit et non quod verum sed quod utile est sequitur: cui dum credunt omnia viri docti, in opiniones parum probabiles

inciderunt. Veruntamen, ut ad institutum nostrum revertamur, decreta erat a senatu consulibus Gallia Italiaque: hoc mutari non poterat, non modo Propter Ructoritatem Senatus, quam contemni non licebat, verum etiam P pter reliquorum magiAtratuum rationes, quibus item provinciae assignatae erant, qui

Eliam apud populum legi, qua uni Caesari cum suo damno consuleretur, restitissent. Sequebatur, ut sortirentur consules provincias, in qua sortitione neque enim quicquam est quod eam non factam es8e Putemus, cum tanto post lex de Caesaris provinciis lata sit) Caesari Galliam Cisalpinam vicinamque ei rogionem, M. Bibulo inferiorem Italiam evenisse existimo, non quod ita ab scriptoribus tradi Videam, quorum nemo sortitionem utpote nec necessariam et paulo post obliteratam commemorat, sed quod et Bibulus en quam acceperat Italiae parte contentus nullam aliam provinciam rexit cs. Comment. epigraph.

Vol. II p. 206 et Caesar Galliae Cisalpinae praetextu ad maiorem potentiam Msequendam usus est. Hic enim, cui provincia et exercitu parva et locis angusta et tempore brevis

parum pia eret, primum Cn. Pompeii gratiam acta eius confirmando demeruit, deinde populi favorem amplissima largitione agraria, tum equitum insignem benevolentiam sibi conciliavit, denique per tribunos plebis agere coepit, ut talia qualem cupiebat provincia sibi mandaretur. Nam hio rerum ordo et ab scriptoribus traditur et per se ipse pmbabilia est. Inventus autem est P. Vatinius, qui legem apud populum perferret. De qua lege diximus compluribus locis commentationum epigraphicarum, primum Vol. I p. 308, ubi de colonia Novocomensi disputavimus perperam enim a quibusdam fieri iudico, quod eam Peculiarem aliquam rogationem a provinciali seiunctam esse putant , tum Vol. II p. 220, ubi tria eius capita explicavimus , ut Illyricum, quod ad id tempus cum Macedonia con-

79쪽

De Gallia Romanorum provinci .

iunctum suerat, ad Galliam Cisalpinam adiiceretur, ut ea sic aucta provincia Caegari in quinquennium traderetur, ut is quot

vellet legatos sibi ipse deligeret, denique Vol. II p. 240, ubi

eadem lege Cretam insulam a Macedonia seiunctam esse videri exposuimus. Haec quae Olim a nobis constituta sunt, nequaquam hercle nunc mutabimus verissima enim esse omnia ex

multis rebus intelleximus), sed illud adiiciemus, eadem lege Vatinia Galliam Cisalpinam, quae antea cum Italia coniuncta suerat, in ius formamque peculiaris p Vinciae esse mutatam. Nimirum proficiscebatur Vatinius, cum legem commendaret ac

necessariam esse diceret, ab eadem re, quae non multo ante senatum moverat, ut ambos consules in Italia retinendos esse

putaret, a metu belli Gallici, quod postquam diu extractum erat, tunc, quia barbari ad fineη imperii accedebant, non amplius videbatur pOAge evitari. In quo primum opus erat imperatore uno et certo, ne quod saepe lactum erat, vicissitudine aut divisione imperii clades acciperetur. Iam sic quotannis consuevisse fieri docuimus, ut alter certe consulum Italiam Galliamque sortiretur; quare cum annua ea esset provincia, et Caesar metuebat ne exacto magistratu inermis inimicis obiiceretur, et V atiniua periculum esse dicebat, ne vel mutaretur imperator vel, si prorogato imperio relinqueretur, divisam cum consule, cui Italia obtigisset, potestatem teneret. Neque enim probabile erat, repetituram esse civitatem illud, quod olim in C. Mario usurpavit, cui cum imperium congervari cuperent, per Sexennium consulatum continuaverunt, quod si ne tum quidem in maxima Optimatium depressione ac debilitate nisi cum magno ambitu turpique largitione factum erat, quanto minus vel Caesari vel alii alicui, quamvis bonum gego imperatorem praestitisset, tot nobilibus quotannis consulatum cupide expectantibus evenire potuit 3 Quo praetextu callide ille quidem, Sed cum magnu tamen honestatis utilitatisque specie ita Vatinius utebatur, ut Caesari diuturnam potentiam compararet primusque hunc morem introduxit, ut ei imperium in quinquennium deferretur. Huc enim pertinent, quae Cicero in Vat. o. 15 de ipsa hac lege Vatinia habet: Eripuerus senatui provinciae decernendae potestatem, imperatoris deligendi iudicium, Diuiti do by Corale

80쪽

De Gallia Romanorum provincia.. 7 1

aerarii dispensationem: quue nunquam sibi populus Romanus timetiuit, qui nunquam haec a summi consilii gubernatione auferre ausus est. Age, factum est 49rum reliquid in aliis: raro, sed tamen iactum est, ut populus deligeret imperatorem. Etenim decrerat sane senatus provincias suturis consulibus, quemadmodum vetus lex Sempronia iubebat, eaque re etiam imperatorem, Si quo Opus erat, delegerat, nec lex Vatinia ab populo sancita provincina a senatu decretas aut mutarat aut mutare

potuerat: sed, quod eadem quinquennium definiebat, intra quod successorem Capsari mittere non liceret, et provinciae per totum hoc tempus decernendas et imperatoris, si quod prope Galliam Cisalpinam bellum oreretur, deligendi potestatem senatui ademerat. Hoc autem negat Cicero unquam ante lactum esse a populo. Qui etsi sumpserat sibi aliquando, ut bellum gravo ac difficile certo alicui imperatori mandaret, tamen praeter aerarii dispensationem, de qua hoc loco non dicimus, hoc nunquam secerat, ut ei quem elegisset certum imperii spatium praefiniret. Hoc igitur novum tune erat et aliquot similium rogationum, quae mox secutae sunt, memplum, quod, ut Caesari propter potentiae cupiditatem exoptatum fuerat, ita ab Vatinio necessitato belli Gallici excusabatur. Nec vero illa imperii diuturnitas effici poterat, si Gallia Cisalpina cum Italia coniuncta maneret; nam ita non unius M. Bibuli imperium, cui quod senatus decreverat, placere debuit, sed quinquennii insequentis consulum poteStas circumscripta esset. Quare tunc Gallia Cisalpina ab Italia separata atque in suae provinciae, quae peculiari praesidi pareret, formam redacta est; nam et Cicero de prOV. cons. c. 2 duas commemorat Gallias, quae consulibus dividi possint, et optimates cum anno 49 succedendum esse Caesari statuissent, Galliam Cisalpinam separatim uni mandarunt, et Caesare intersecto rursus Separatim aecepeI unt D. Brutus et M. Antonius. Voro igitur a P. Vatinio constituta est Gallia Cisalpina provincia, constitutus Rubicon, torminus eius, multaque sine dubio alia sancita, quae cum proprio praesidi pareret, opus erant.

Veruntamen, quoniam non solum tempore, Verum etiam Potentia Caesar hoc quod accepisset imperium augeri cupiebat,

P. Vatinius occasione Macedoniae usus est, quae cum non multo Diuiti do by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION