Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana sive de selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 로마

81쪽

De Gallia Romanorum provincia

anto Cretae adiectione multorumque barbarorum populorumae egsione ad tantam magnitudinem crevi aget, ut non facile

ab uno amplius regi posge videretur, tulit, ut Illyrioum Macedoniae ademptum ad Galliam Cisalpinam adderetur, quare et magnas vires novae provinciae adiecit et eos vicinos

exhibuit, quibus domandis Caesar, si nihil a Gallis moveretur, triumphum ac gloriam sibi compararet. Quamquam non minor mutatio quam in Gallia Cisalpina, suscipienda erat in ipsa Italia. Adempta enim huic erat ea

Pars, quae una maxime curam imperatoris postularet, relicta ea, quae ab omnium hostium impetu tuta et pacatissima ot ex longo tempore constituta nulla arma, nullum exercitum aut imperatorem desideraret. Sequitur, ut ea non amplius potuerite ago congularis provineta. Neque unquam Pogtea invenio alterum ex consulibus ita in Italia mansisse, ut non aliam deinde externam provinciam sortiretur, i. e. nulli iam, ut superiore aetate,

Italiam provinciam evenisse. Sed si hoc ita est atque esse ita infra demonstrabimus), quomodo iam Italia regebatur, quis summam in ea habebat potestatem 3 Tria maximo cogitari

Po8Sunt, aut eOS, qui quotannis confiules essent, in magistratu suo sine exercitu Italiam rexisse, aut praetoriam eam suisse provinciam, quam ex praetoribus aliquis exacto magistratu sortiretur, aut denique praetorem aliquem in ipso magistratu

Italiae curam habuisse. Non possumus nos quidem propriam hoc loco disputationem de Italia instituere snam Galliae provinciae historia nobis proposita est), sed tamen hoc videmus,

post exactum magistratum, eum exercitus ac novum imperium

dabatur, nee Consulibus nec praetoribu8 tradi potuisse Italiam, inermem prorsus atque omnia belli expertem provinciam: si autem praetorum et consulum optio detur, longe praeserendos esse hos, qui cum senatui praesiderent, aptissimi videntur fuisse ad eam regionem gubernandam, quae provinciali iure liberata in senatua quasi ipsius potestate relinquebatur. Censemus igitur consules, dum magistratu funguntur, eoAdem rexisse Italiam, quare ab hoc tempore non amplius in ipso consulatus anno, sed eo demum exacto in provincias exire coeperunt. Etenim quod nunc sere viri docti, cum superiore Diuiti do by Corale

82쪽

De Gallia Romanorum Pro inci .

tempore consules in consulatu ipso, Ciceronis aetate exacto magistratu in provincias prosectos esse constet, annum i 4 a. Chr., quo M. Lucullus et Μ. Cotta consules fuerunt, pro termino quodam suisse statuunt , ex quo consulatus ratio mutata sit, certe salsum est, nec quomodo aut quare lactum sit, explicari poteSt. Nam, ut unum exemplum asseram, Q. Metellum Celerem, cos. anni 60, supra certissimis testimoniis docuimus in ipso congulatus anno in provinciam sibi decretam exire cum

vellet, prohibitum esse a tribuno plebis. Sed post hanc legem

Vatiniam nemo consulum ante exactum magistratum provinciam externam adiit. Quar recte prorsus Cicero de nat.

deor. II, 3, 9 bella ait ab ducibus geri incipi, cum auspicia posuerint, et Dio Cass. XLV, 20 Μ. Antonio exprobrari facit,

quod congulatus sui tempore urbem reliquorit, qua in re illa non negligentiam modo magnam publicae salutis ostendit, verum etiam leges violavit. Nec quod M. Crassus anno 55 consulatu8 Sui mense extremo in provinciam abiit Cic. ad Att. IV, 13), sententiam nostram refellit; nam et vituperabatur ille propterea et in Italia certe magistratum Suum exegisse videtur et longissimum denique in provinciam iter habebat; anno vero 43 si Pansa et Hirtius in ipso consulatu in provincias properarunt, et in ipsa Italia ac prope urbem bellum eratot exercitum habebant consules et denique facile senatus consultis excusabantur.

Sed hoc quidem indicare magis quam explicare hoc loco statuimus; illud autem quaeritur, quod quinquennium lege

Vatinia Caesari datum est, quale fuerit atque unde coeperit. Cortam ea de re significationem habet Cicero de prov. cons. c. lb, quo loco dicit, a quibusdam viris clarissimis sententias dictas esse, ut ex lege Sempronia consulibus in annum 5bdesignandis aut ulterior Gallia cum Syria aut citerior item cum Syria decerneretur. Has qui decernat, de eo haec habet: Alter belli Gallici rationem habet i. e. relinquit Caesari Narbonensem Galliam, ex qua sola bellum cum barbaris geri poterat), fungitur o cis boni senatoris i. e. eam poti8Simum provinciam eripit, quae invito senatu Caesari populi scito tradita erat, relinquit eam, quam senatus ipse addiderat), legem

83쪽

De Gallia Romanorum pro in iR.

quam non putat, eam quoque servat; praefinit enim successoridiem. utio mihi nihil videtur alienius a dignitate disciplina a maiorum, quum ut qui conmt Kalendis Ianuariis habere provinciam debet, is tit eam desponsam, non decretam habere via deatur. Fuerit toto in consulatu sine provincia, mi inuerit an quam designatus esset, prorincia decreta' Sortietur an non' nam et non sortiri absurdum est et quod sortitus sis, non habere. μο-

soluetur paludutus' Quo' quo pervenire ante certam diem non licebit. Ianuario, Februario provinciam non habebit, Kalendis ei denique Martiis nascetur repente ρrovincia. Legem quam Cicero ab eo, qui ulteriorem Galliam decernat, servari Rit, necesse est esse hanc, de qua quaerimus, Vatiniam, quae optimatibus per vim lata atque irrita esge videbatur. Ea igitur sic servabatur, ut consules, qui in annum 5b designarentur, eorum alter exacto demum magistratu Kal. Mart. anni 54 citeriorem Galliam accipere iuberetur, id quod contra maiorum morem esse ait.

Hinc aperto efficitur exisse in citeriore Gallia imperium C saris lege Vatinia datum Kalendis Martiis anni b4 a. Chr., ac tuto colligemus ipsam legem exeunte mense Februario anni 59 nam Cesendis ipsis comitia non videntur haberi potuisse) latame88st, in eaque sic fuisse scriptum, ut Caesar ab eo die, quo perlata esset lex, vel a proximis Calendis in quinquonnium Galliam Cisalpinam cum Illyrico ei adiecto obtineret. Huno autem diem legis Vatiniae rectissime iam intellexit M. Ant.

Ferratius epist. III, 9 p. 19l , Cuius sententia eum a recentioribus foro neglecta esset, pluribus hoc loco videbatur esse explicanda. Sed de lege Trebonia, qua Caesari imperium prorogatum esse paulo post ostendemus, idem Ferratius minuarecte iudicat, in cuius sententia quae minus proba8semus, tacite corrigere quam multis persequi maluimu8. Haec est illa lox Vatinia, qua Caesaris potentiae landamenta iacta sunt, quae praeter alia, quae ab Acriptoribus tradi

solent, hoc imprimis introduxit, ut Gallia Cisalpina in propriae provinciae formam redigeretur totaque Italia aliter constitueretur. Quamquam ea non contentus suit Caesar. Qui etsi et magnum imperium accoperat nam tres ei legiones dabantur) et satis diuturnum, minus tamen commodam eSSE Dissiligod by Corale

84쪽

m Gallia Romanorum pro inciR.

existimabat provinciam suam ad bellum gerendum copiasque, quibus principatum civitatis adipisceretur, parandas. Sed quo

pacto aliam acciperet 8 Divisae enim erant proVinciae, quae congulares essent, quae praetoriae, neque eam divigionem perturbare aut volebat, ne nimis cupidus esse videretur Suet.

Caes. 22) aut poterat. Tum fortuna cum insigniter adiuvit. Etenim qui auctores accuratius singula persequuntur Suet.

Caes. l. I.; Dio XXXVIII, 8), postea demum quam lego Uatinia citerior Gallia permissa est, adiectam esse scribunt Xarbonensem et quidem a senatu, atque ipse Cicero de prov. Ons. c. i5, quem locum supra attulimus, hanc ulteriorem provinciam senatus, citeriorem populi beneficio ei datam esse significat: quare reliquos, qui citeriorem eum ulteriore comprehendentes utramque eodem tempore ei mandatam esse narrant Plut. Caes. c. li; Pomp. c. 48; Cat. c. 33; App. bell. civ. ΙΙ, la), brevitati dum student, quod divergum esse scirent, coniunxisse putabimus. Sed quaeritur quo pacto senatus ei ultoriorem Galliam decernere potuerit, qui, quamvis magna esset Cn. Pompeii pro Caesare pugnantis Plui. Pomp. c. 48; Cic. ad Att. VIII, 3ὶ auctoritas, certe non facile, ut sua ipgeacta evorteret, adduci potuit 3 Nimirum paulo postquam lex Vatinia perlata est, Q. Metellus Celer, de quo supra dictum

est, morbo repentino in ipgo Galliae Narbonensis proconsulatu decessit, cuius provinciam Vacuam, quia praetoribus omnibus consultum erat, senatus Caesari tribuit, nolens ille quidem, sed verebatur, ne, si ipse cunctaretur, populus ea OccaAione ad illum ornandum uteretur. Simili igitur sortunae beneficio Caesar adiutus est atque olim L. Lucullus, cui item, cum aliam provinciam sortitus esset, repentina L. Octavii morte

Bithynia aperta eat supra p. 52 . Quamquam populus etiam diuturnitatem imperii addere potuit, senatus, qui leges SerVare deberet, non potuit, nisi sic, ut quotannis prorogaret imperium, aliaque longe in causa erat citerior Caesaris provincia, in alia ulterior, id quod ipse ostendit Cicero de pro v. cons. c. tb iis, qui ulteriorem anno b6 Caesari eripi volebant, nihil prorsus, unde huic quoque certum imperii tempus constitutum suisse colligamus, obiiciens.

85쪽

Da Gallia Romanorum pro incire.

Sic igitur iam C. Caesar utramque Galliam cum Illyrico obtinebat, sed cum quinquennii, in quod citeriorem Provinciam acceperat nam Narbonensis cum adimi posset, quotannis in eius imperio relinquebatur , finis appropinquaret, quidam eius inimici anno 56 agero eooporunt, ut si dies legis Vatiniae exisset, ei vel utraque vel alterutra Gallia eriperetur, quorum impetus Cicerone etiam, qui tunc orationem de provinciis consularibus habuit, adiuvante haud difficile repulsi sunt Cic. epist. I, 7). Sed quaeritur tamen, quae medio tempore consulibus provinciae decretae sint, quarum cognitio etiam ad ipsius Caesaris imperium intelligendum pertinet. Atque anno 58 L. Piso obtinuit Macedoniam, A. Gabinius Syriam, annobi P. Lentulus Spitithor Ciliciam, Q. Metellus Nepos Hispaniam citeriorem, anno 16 neutrum ex consulibus, nec Cn. Lentulum Marcellinum nec L. Philippum, ullam provinciam administrasse inde discimus, quod Caesar bes. civ. I, 6 iis anno 49 ex lege Pompeia provincias decerni debuisse significat. CL Comment. epigraph. Vol. II p. 206, quo loco quae de lege Pompeia iisque, qui nondum provincias habuissent, in provincias mittendis disputavimus, ex hac de Gallia Cisalpina quaestione supplebuntur. Apparebit enim, cum ante legem Vatiniam ipsa Italia pro provincia fuisset, Ciceronem, qui et propter

suas rationes et propter reipublicae tempora eam, quae decreta erat, provinciRm deposuisset, suisse mittendum, itemque M. Bibulum, cui in ipso consulatu provincia adempta e88et, Sed reliquorum, qui ante Bibulum in Italia et Gallia Cisalpina cum

impario versati sunt, quia tunc ea exercitu et iure omni pro-Vinciae ornata erat, nullam omnino fuisse rationem habendam, quodque Olim aetatis atque annorum argumentia demonstratum minus fortagge ad persuadendum videbatur esse idoneum, id iam certissima ratiocinatione confirmabitur. Sed ab ea re, quae parum huc pertinet, ut discedamus, quod supra diximus, Italiam non amplius fuis8e consularem provinciam nee alterum consulum in ea consistere oportuisse, biennii quod attulimus ratione prorsus comprobatur, neque minu8 ingequentium annorum historia. Quamquam qui anno 55 a. Chr. consulatum per vim adepti sunt, Cn. Pompeius et M. Crassus, quas prODiuiti do by Corale

86쪽

De Gallia Romanorum pro inci .

Vincias a senatu antequam degignarentur decretas habuerint, incertum potest videri. Dubitat certo Garatonius ad Cic. de prov. Cons. extr.; equidem non dubitandum esse existimo, quin senatus anno si si, cum Cicero acriter Caesaris provincias de-sondisset, consulibus suturis Syriam et Hispaniam ulteriorem decreverit. Etenim Cicero de prov. cons. c. 2 quattuor Esse ait provincias, de quibus sententiae sint dictae, Gallias duas, Syriam, Macedoniam, ex quibus cum Gallias, quarum imperium

Caesar retinuit, certum sit non essct deor tas, ne Macedoniam quidem consularem factum esse constat, sed praetoriam; nam

Q. Ancharius L. Pisoni successit Comment. Opigraph. Vol. II p. 20 l). Quare quae ex quattuor illis superest Syria, cum et

a principio commemorata sit et tandem alteri consulum obtigerit, rectissimo videbitur iam tune esse decreta. Hispaniam autem ultoriorem ut altori consulum designandorum constitutam esse eXistimem, primum haec causa est, quod nullam aliam video fuisse quam decernerent ; nam Creta et Cyrenae et Africa et Sicilia nunquam per haec tempora consulares fuerunt, Bithyniam, ex quo ad Romanos pervenit, pacatissimam Semper praetorii tonuerunt, Sardiniam rexit anno Lb Μ. Aemilius Scaurus, Asiam C. Clodius Pulcher, Hispaniam citeriorem anno 57 acceptam administravit Q. Metellus Nepos, qui cum anno 56 in provinciam proficiscens Lucam ad C. Caesarem adisset Plut. Caes. o. 2s), ea videtur Romae gratia ugus esse, Ut nemo de successore ei mittendo cogitaret, Ciliciae denique P. Lentulus Spinther praeorat, oui demum anno bi Appius Claudius successit Cic. epist. I, 9, 20 . Ita una Hispania ulterior, quae tune decerni potuerit, relinquitur. His igitur provinciis,

Syria et Hispania ulteriore, in incertum comitiorum eventum decretis consulatum inierunt anno 55 Cn. Pompeius et Μ. Crassus, quos diximus, qui cum potentiam Caesari parem, et magnam et diuturnam, concupi Scerent, ita quae per senatum habere poterant, parum contenti, item per populum agere constituerunt ac L. Trebonium moverunt, ut legem de provinciis

consularibus promulgaret. Qua in re illo imitabatur prorsus C. Vatinium parique fortuna videtur esse adiutus. Existimo enim Q. Metellum Nepotem ipso hoc anno 55 in proconsulatu

87쪽

Do Gallia Romanorum provineta.

Hispaniae citerioris decessisse, non ex Vulnere, sed sato: certe hominom, qui multum antea in republica et egisset et valuisset, postea non amplius commemorari video. Neque enim obstat, quod Asconius in Scaur. p. 28 ed. Oreli. eum in noVem consularibus nominat, qui M. Scaurum repetundarum anno fit ex Sardinia reum laudatione adiuverint; nam Asconius ipse magnam eorum partem per tabellas laudasse narrat nominatimque Cn. Pompeium, qui proconsule esset, in urbem non venisse ait. Ex reliquis autem unum L. Pisonem fortasse nondum tunc ex provincia rodisse existimo, reliqui, L. Volcatius, M. Perpenna, L. Philippus, M. Cicero, Q. Hortensius,

P. Servilius senes erant neque ullo munere publico iungebantur, ut eos ad amici periculum sublevandum accurrisse probabile sit, neque magna illa pars, quae per tabellas laudarit, intelligi possit, nisi Q. Nopolis putemus quamvis mortui laudationsem aliquam in iudicio esse adhibitam. Nisi autem No-potem decessisse statuamus, quomodo Cn. Pompeius tantam ei iniuriam infligere potvorit non intelligimus, ut provinciam ei' contra consuetudinem eriporet. Gesserat ille bellum sane graveae periculosum cum Vaccaeis, de quo narrat Dio XLIX, 54,

quod cum morte eius affectum relinqueretur, O Sionem prae

huit C. Trebonio atque honestum praetextum, ut legem de consulum provinciis serret. De ea lego br viter nec satis accurate tradit Livius opit. CV, cuius verba vulgo sunt haec: M. Cato cum legem impediret, quia provinciae consulsitis in quinquennium, Pompeio Hispaniae. Crasso Syria et Parthicum bellum, Caesari Gallia et Germania dabantur, a C. Trebonio trib. plebis, legis auctore, in vincula ducitis est. In quibus primum hoc minus rectum est, quod una eademque lege communiter sit Pompeio Crassoque datum et Caeaari prorogatum

esse imperium scribit. Nam Dio XXXIX, 33 duas leges,

quarum prior ad consules, altera ad Caesarem pertinuerit, discernit cum eoque Plutarchus Cat. c. 43, ubi copiosiore na ratione utitur quam Pomp. c. 52, Crass. c. 15, consentit. Deinde

do iis quas in viris data sint discrepant auctores. Nam Pompeio Livius, ut diximus, solas Hispanias duas tribuit, at Appianus bell. civ. II, 18 et Plutarchus Cat. 43 et Pomp. 52

88쪽

De Gallia Romanorum prorinoia.

A meam et Hispanias Atyυηv απαπαv καt ulti pietv εκατέραν , Crasso Dio et Appianus Syriam et finitimos populos, unus Plutarchus Cat. c. 43 Syriam et Aegyptum, Caesari denique reliqui Gallias, Livius Germaniam. Quid igitur in logo erat pGermania et Aegyptus, quae Caesari et Crasso traditas esse dicuntur, quiae in potestate populi Romani non erant, significant earum nomina ob eam causam fuisse in legibus, quod seM III viris permittebant pacem tacere et bellum gerere Dio l. l.)cum contra alios quoa unque volebant, tum contra Germanos et Aegyptios, qua ratione iis summa omnium rerum potestas,

quae alioquin a senatu populoque Romano proficisci solebat, tradita est. Sed Africa, quatenus quidem provincia populi Romani continebatur, certe Dompeio non est mandata, cum quod duo tantum eius legati, L. Afranius et M. Petreius, nominantur, et quod octo illae provinciae praetoriae apud Cic.

epist. VIII, 8, de quibus in Comment. epigr. Vol. II p. 209 diximus, sine Asrica nullo modo effici possunt has enim causas cur de Africa non crederet, attulit Uighius Annal. III p. 3983,

tum quod anno bi, cum eadem prorsus Cn. Pompeii potestas erat, P. Atium Varum suo iure Africam rexisse constat. Quare quod in lege de Africa erat, ad barbarorum regna, Numidiam et Mauretaniam et si qua alia minora erant, spectabat . quibuscum Cn. Pompeio permittebatur bellum gerere, ut eandem quam Caesar victoriarum ac praedarum occasionem haberet. Tertium denique egi, quod Livius ita narrat, quasi nominatim lege Trebonia Crasso Syria, Pompeio Hispania assignata sit, id quod parum probabile eAge iam Garatonius in exitu annotationia ad Cic. de proV. cons. animadvertit, sed argumento tamen minus vero utens. Etenim Cicero ad Att. IV, 9 ineunte menso Μaio anni 55 haec scribit: Nos hic cum Pompeio fuimus. mlta mecum de re tibiaea, sane sibi displicens, ut loquebatur sis est enim in hoc homine dicendum , Syriam spernens, Hispaniam iactans. Quae Garatonius ad legem Treboniam refert, qua cum Crassus et Pompeius Syriam et Hispaniam aut comparare inter se aut sortiri iussi essent, hic Hispaniam obtinere maluisset. Equidem longe aliter sentiendum esse eXistimo. Nam in ipsa illa citeriore Hispania, quas deinde Pompeio tra-Diuiti do by Corale

89쪽

De Gallia Romanorum pro in ist.

dita est, huius anni aestate Q. Metellum cum Vaccaeis pugnassct docuimus, ut, cum Provinciam antequam alii assignari possit,

Vacuam esse oporteat, Certe universa Hispania aestate nondum

Pompeio mandari potuerit. Deinde quid est quod Cicero Pompeium sibi displicuisso scribit 3 Ad valetudinem id certe non

pertinet, sed poenitebat hominem eorum quast in consulatu suo agere atque assequi posset imprimisque provinciarum, quas sibi collegaeque olim a senatu decretas esse videret. Ipsam etiam legem Treboniam longe posteriorem quam Ciceronianam

epistolam esse infra exponemus . nec consentaneum est Rutcum similium legum consuetudine congruit aut denique cum

Dione XXXIX, 39, qui statim post legem latam legatos inprovincias missos es8e Rit, convenit, ut multo Postquam rogatio ad populum lata est, diem, quo consulses provincias acciperent, finitum esse existimemus. Quare verba illa Ciceronis ad Atticum ad provincias olim anno fili ex logo Sempronia consulibus decretas, non ad eas, quae logo Trebonia assignatae sunt, refero, ut Pompeius mense Maio parum contentus iis, quae ab senatu obtigerant, num quid sorte lautius a populo accipere posset, animo agitasse legemque Treboniam praeparasse putetur, in quibus dum est cogitationibus, morte Q. Nepotis nuntiata universae Hispaniae ei tradendae occasio Oblata est. Veruntamen unde discimus non nominatim a Trebonio provincias Crasso et Pompeio esse tributas 3 Nimirum quod Plutarchus Crass. c. lli sortitionem eorum commemorat: eX quacum illi Syria, huic Hispania ulterior evenissset, lex Treboniunihil nisi quae senatus ae sors dederat, ambitu extendit, copiis auxit, imperio amplificavit. Hac igitur lege Μ. Crasso et Cn. Pompeio consultum est,

qua perlata sio enim scribunt Dio XXXIX, 33 et Plut. Cat. c. 43) ipsi, qui iam provincias acceperunt, consules eodem die Dio XXXIX, 36) aliam de Caesare legem pertulerunt, quuprimum potestas eius amplificata est, ut liceret ei cum quibuscunque vellet et bellum gerere et pacem facere, Hiaque quaedam minora constituta, deinde imperium prorogatum in alterum quinquennium, ne prius quam congules ipsi exercitum provinciamque dimittere cogeretur. Neque enim recte haec quoque Diuiti do by Corale

90쪽

Do Gallia Romanorum provincia.

altera do provinciis lex solet ad eundem C. Trebonium referri. Ipsos consulos eius latores suisse aperto indicat Vol lol. II, 46 Pompeium ad populum de ea re tulisse narrans, ne certiva etiam Hirtius boli. Gall. VIII, 53 Marcellum consulem ante tempus ad senatum de Caesaris provinciis contra legem Pom- poli sit Crassi. Convenitque prorsus Dionis accuratissima narratio, qui et c. 33 libr. XXXIX antequam Trchonia lox promulgaretur, consul ea ipsos recopisse tradit, so otiam de Caesaris honore laturos, et c. 36 dimissa a tribuno plebis contione

consules noVnna contionem coegisse novamque legem Proposuisse. Cf. etiam Appian. bell. civ. II, 18. Quae cum ita sint, dubium videri debet, an apud Livium opit. CV, a quo loco

supra profecti sumus, probanda sit auctoritas veteris codicis ea, quae sunt Caesari Gallia et Germania, Omittentis, praesertim cum non Gallia, sed Galliae appellandae suerint. Ita sane maximi Livii erroros tollerentur nec quicquam relinqueretur, quod non plane esset verum. Nam Catonis quidem in Trebonia lege eam, de qua Livius scribit, pertinaciam, in consulari nullas omnino partes fuisse Dionis narratio demonstrat. Sed nescio tamen quo pacto additamentum illud irrepserit, quippe quod solum ex omnibus veteribus auctoribus Germaniae mentionem faciat, quam traditam esse Caesari, quatenus omnino

tradi potuit, veri est simillimum. Videtur igitur in primario

illo codice, ex quo reliqui manarunt, copiosior suisse narratio et excidisse aliquid etiam in vetustissimo qui extat codice.

Sed quale fuerit illud quod consulari lege Caesari datum

est, imperii alterum quinquennium ac quo tempore degeriptum, magnopere quaeritur. Iam legis Vatiniae diem, quo superius quinquennium datum erat, incepisso docuimus a Calendis Martiis, ut exierit Cal. Μart. anni 54: quare cum Caesarem, cui prius lata sit consularis lex quam Vatinia exierit, constet inter prius et intor alterum quinquennium nullum tempus habuisse imperio certa lege dato vacuum, tria cogitari possunt, aut a Cal. Mart. anni 54 aut a Cal. Ian. eiusdem anni aut denique a priore aliquo die alterum quinquennium esse inceptum. Iam si Cal. Mart. anni 54 eius initium erit, exitus in fasdem Cal. anni 49 incidet, neque ea res ullo pacto cum

SEARCH

MENU NAVIGATION