Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana sive de selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 로마

91쪽

82 De Gallia Romanorum provincin.

iis convenit, quae de imperio adempto narrantur. Etenim Appianus boli. civ. ΙΙ. 28, qui initia belli civilis aecuratissimo exponit, Cn. Pompeium narrat cum anno 50 de successor Caesari mittendo ageretur, callide ita ad senatum scripsisses, ut Caesari, quasi ne finito quidem imperii tempore decedere vellet, crimini daret ' μhv δη τέχvη τῶv a 2Iραααφvtuu El Evzὐπρεπεtav et2 τερ Ilo:1πη ti' καὶ ἐμέ hομα κατα του Καtσαρος, οὐκ ἀποδtδ6vetoc et v ἀρχην ob δ' tu et o vevol ομάvo, χρ6v p), itemque Dio XL, 59, de iis quao anno bl acta sunt, tradens Pompeium hoc constituisse ait, ut Caesari cum imperii dies exisset exiturum autem fuisse anno ingequenti) successor mitteretur: ΚπραNε δ' ὀ Huc llo 1μπηiοo ὀtαv et6v δεδομavo v Oi χροvov δεα- πράξη τουτο δὲ οὐκ ic μακρὰν, ἀλλ' εὐθυς iv et Ρ υ Ietερυ, ετε t

ἐπανελθη. Quao verba lv et i, υπιέρ ρ λε qui accurate intor-pretabitur, et legis consularis initium a Cal. Martiis anni fit repeti non posso intelliget neque dubitabit, quin salsa sit etiam altera illa opinio, quam plurimorum esse video, qui a Cal. Ianuariis quinquennium legis consularis et coeptum et finitum esse putant, ut Cal. Ian. anni 49 alii proconsuli Galliasi tradi potuissent. Cuius opinionis nullam aliam invenio esse causam, quam quod omnino Cal. Ianuariis imperia finiri debuisse existimant. Ac consules sane et praetores et aediles et quaestores quique alii praeter tribunos plebis sunt perpetui quasi magistratus, tunc Cal. Ian. inibant, sed reliquae potestates, quae ad certos usus fiebant, ut dictatores, III viri agrarii, alii curatores, nulla Gerta magistratuum initia habobant, provincias vero alias aliis temporibus osse coeptas vel ex lege Vatinia constat, qua eX Cal. Mart. ad Cal. Martias quintas Galliarum imporium Caesari datum esse diximus. Quodsi aliquo ante Cal. Ian. anni 49 die imperium Caesaris exiit hoc enim unum ex tribus quae posuimus relinquitur) eodemque ante quinquennium, quod lex consularis dedit, die olim coeptum est, nulla alia eius diei causa poterit excogitari, quam quod ipsa lex consularis eo dio lata sit, in qua sie fuerit scriptum, ut indoab eo dis quo lata esset usque ad eum diem quintum Caesari imperium prorogaretur. Sed si exitus imperii Caesariani intra

92쪽

De Gallia Romnnorum provincia. 83

annum 50 a. Chr. quaprondum est, hoc primum certum erit, non in ineuntem, sed in exeuntem annum eum incidisse. Etenim, ut quae de legis Treboniae tempore supra disputavimus hoc loco praetermittam, maxime in eam rem constat Caesarem incubuisse, ut consul designaretur finito proconsulatu, cuius tempus si primis anni 50 mensibus exisset, nonne probabile est hoc eum fuisso acturum, ut in annum 49 designaretur 3 Sed hoc nemo veterum tradit, qui in eo prorctus Consentiunt, ut eum in annum 48 consulem fiori voluisse narrent. Comitia autem consularia medio sero anno tunc habebantur,

anno quidem 50 postquam paululum dilata sunt, Cal. Sextil. habita esse ex Caelii epistola apud Cic. epist. VIII, 4 discimus.

Quare in posteriore anni 50 parte Caesaris imperium exisse intelligimus. Agi autem coeptum est de successore ei mittendo iam anno sis, cum M. Gaudius Marcellus eos. edicto prae altis de summa re republica acturum retulit ad senatum, tit et mccederetur ante tempus, guoniam bello coninecto pax esset

ac dimitti deberet victor Mercitus Suot Caes. c. 28). Statuerat de ea re agere Μ. Μarcellus iam initio ipso anni, sed distulit in Cal. Iunias Caci. apud Cic. epist. VIII, i, 3ὶ, quo senatu cum non esset actum, reiecta res est in Idus Sextiles sibid. op. 4, 43, sed cum tunc quoque iudicio C. Marcelli eos. designati inte pellata esset, ibid. 9, 23, tandem tractata est prid. Cal. Octobres auctoritatesque eae perscriptae, quas Caelius apud Cic. epist. VIII, 8 resert. In quibus hoc erat, ut Cal. Martiis , anni 50 de successione Galliarum omeritisquo Cassaris militibus in senatu ageretur. Sed has M. Marcelli actiones atque impetus narrant omnes factos esse antequam Caesari proconsulatus exisset, non modo Suetonius, quem citavimus, Verum

etiam Appianus boli. civ. II, 26 et Dio XL, 59. Atque eam

ob causam haec Cn. Pompeius improbabat, haud dubie tamen significans, si Caesari tempus exisset, successorem in Gallias esse mittendum. Quam Pompeii sententiam, de qua etiam Appianus et Dio tradunt, sic exponit Caelius apud Cic. epist. VIII, 8, 4: Altinando tamen, saepe re dilata et graviter acta

et plane perspecta Cn. Pompeii voluntate in eam partem, ut mmdecedere post Cal. Μartias placeret, senatus consultum - factum 6. Diuiti do by Corale

93쪽

Da Gallia Romanorum provin iR.

est, et paulo post: Illa praeterea Cn. Pompeii sunt animadversa, quae maxime eonfidentiam attulerunt hominibus, ut diceret se ante Calend. Mart. non posse sine iniuria de provinciis Caesaris statuere, post Cal. Mart. se non dubitaturum. Cur autem Pompeius, si ante Cal. Mart. anni 50 de Caesare decerneretur, iniuriam ei fieri putabat, si post eas, non fieri y Nimirum quia eo tempore transactis reliquis nogotiis senatus solet de ProVinciis, quae quoque anno Vacuae fiunt, statuere et consularibus et praetoriis ex lego quidem Pompeia, qua Vetus ratio paululum mutata est Comment. epigraph. Vol. II p. 291 3, quare eum intra annum 50 oxisse Caesaris quinquennium didicerimus, ne quid Oxtra ordinem de eo decerni videretur, una cum reliquis provinciis φtiam de Galliis rectissime statui existimabat. Quamquam illud certe minus apto Caelius priore loco scribit Caesarem placero post Cat. Martias decedere, ut nec diem quo eum decedore voluerit definiat et de decollendo loquatur cuin debeat do succossore de emendo. VPruntamen cum illa esset Pompeii sententia, ut Caesari exacto demum imperio succeAsorem mittendum es8e censeret, quid tandem anno 50 actum est 3 De quo narrat Appianus bell. civ. II, 27: Κλαυδεος δ' lcrasito πέμπεiυ Καισαρ t δtαδοχους τὰ ἔθνη 'και Iαρ εληIεν ι χροvος i. e. C. Claudius Marcellus circa Cal. Martias paululum enim rem dilatam esse arbitror) retulit ex senatusconsulto de provinciis consularibus imprimisque do Galliis; siquidem tunc desinebat proconsulatus Caesaris. Nondum igitur menso Martio exierat, sed propinquus tantum erat exitus. Verum quo tandem die orat exiturus 3 Sollicet significat rursus Caelius mense sere Iunio sic ad Ciceronem seribens Cic. epist. VIII, li, a): Quod ad rempublicam attinet, in unam

usam omnis contentio c&niecta est de provinciis, in quam adhuc incubuisse cum senatu Pompeitis videtur, ut Caesar M. Novembr.

decedat. Quod igitur superiore anno Pompeius narratur existimasse, ut Caesari exacto imperii die succedendum ease putaret, id hoc loco sic dicitur, voluisse eum Caesari Id. Novembr. succedi. Nonne igitur apertum est, ipsis his Idibus Novembribus anni 50 Caesaris exisse proconsulatum eique ex legibus potuisse succedi 3 Ex eodem dis anni bb et olim alterum Diuiti do by Corale

94쪽

Da Gallia Romanorum provinciR.

quinquennium decretum est, eodem lex ipsa consularis lata, eodem donique Cn. Pompeio quinquennalis Hispaniarum proconsulatus delatus. Iam reliquas anni 50 a. Chr. nctiones praeteribo, quaecum utrimque summa vi in Galliarum successionem incubuissent, elusae sunt imprimis Curionis trib. pleb. intercessione, hane aequitatem praetexentis, quod Pompeio et Casesari simul exercitus adimendos succe88Oresque decernendos e8ge diceret. Qua de re sic narrat Appianus bell. civ. II, 27, multos contra dixisse, quod iniquum esse putarent Pompeio antequam eius tempus exisset, imperium propter solam suspicionem adimi tui σταμεν υν δὲ πολλυιv, ως Ουκ ἴσον et ii la mo ethv χρονον ἐζηκε vetto II opinet it quae mentio cum facta esset, idem c. 28 Pompeium tradit Aenatui scripsisse, se quidem, si ita o republica esse videretur, vel ante tempus legibus constitutum sponte sua depogiturum osse provincias ὰ δὶ ακωv e ρη λαμιν, εκων ἀποθη Iazαt etotc ἀπολαδε v Mλου otu, o υκ αναμεν tuu Tobς χρovouς Iobc optat Suouo. Dispar igitur causa erat Caesaris et Pompeii: illi Idib. Novembr. anni 50 exiit proconsulatus, huic nondum exiit. Etenim anno 52 Pompeio tertium consulatum gerenti loco provinciae ex congulatu decernendae prorogatum erat imperium, ut Dio XL, 44 et 56 scribit, in alterum quinquennium, ut Plutarchus Pomp. c. bb in quadriennium alterum. Hanc dissensionem ne quis inscitia aut negligentia alterius utrius ortam e88e putet, paulo altius haec quoque res repetenda est. Etenim anno 53 eum multae vehementesque seditiones extitissent, tandem Cn. Pompeius a. d. V Cal. Mart. Ascon.

p. 37 Oreli.) solus consul creatus est, qui primum legem de iudiciis sanxit, qua Milo a. d. VI Id. April. Ascon. p. 3l

condemnatus egi, tum senatus Pompeio pro restitutione reipublicae et duas legiones ad eas, quas iam habebat, addidit et imperium Hispaniarum prorogavit, denique ille ex Cal. Sext. Q. Metolium Scipionem generum suum collegam ascivit; hunc enim rerum ordinem accurate singula exponens Appianus bess. civ. II, 24 significat. Unde monse sere Μaio vel Iunio illud de provincia proroganda senatus consultum factum esse colligemus. De ipsius autem prorogationis tempore dupliciter

95쪽

Dε Gallia Romanorum provincia.

existimari potest. Etenim decerni potuit , ut ex eo die, quo

decerneretur, ad eundem diem quintum l. e. usque ad mensem Maium vel Iunium anni 47 Pompeius Hispanias obtineret. Ita et Dio quinque annos Pompeio adiectos esso dixit rectissime et Plutarchus consulatus ipsius tempus non complectens paucosque qui ultra annum 48 pertinebant menses omittens

quod quadriennium appellarit excusandus est. Ad eundem enim rationem Dio XXXIX, 33 altera legis consularis prorogatione Caesari triennium adiectum esse scribit, annos 53 et 52 et Si intelligens, quos solos integros ei ad vetus legis Va

potest de prorogatione imperii quod Pompeius obtinebat etiam alia ratio iniri inque, ut mihi videtur, paulo probabilior. Cuius

etsi initium utique suisso iudico ab illo die, quo senatusconsultum factum est, tamen dubitari potest, an iuggus sit Pompeius importum habere ad Cal. Ian. quintas i. e. anni 47. Illud enim et rectius otiam quadriennium appellari poterat et non minus recte quinquennium; de simili enim quinquennio summae potestatis III viris reipublieao constituendae delato diximus in comment. epigraph. Vol. I p. t T. Eiusque prorogationis causa quaedam afferri potest per se sane probabilis. Nam cum Caesari supra docuerimus lege consulari imperium prorogatum esse ad Idus Nov. anni 50, illud sane apparet, quo iure optimates usi sint, cum ei succedendum esse eXistimarent, sed hoc non intelligitur, quam iniuriam sibi Caesar fieri questus sit cum adimeretur, quoque pacto po8tularit, ut Pompeius quoque exercitus provinciamque dimitteret. Neque obscure Caesar querebatur; nam et Suetonius Caes. c. 29 eum litteris narrat senatum esse deprecatum, ne sibi beneficium

populi adimeretur et ipso bell. civ. I, 9 in iis quae L. Caesis

adolescenti ad Pompotum se mandasse ait, sic scribit: doluissere, quod populi Romani beneficium sibi per contumeliam ab in

micis ea torqueretur ereptoque semenstri imperio in urbem retraheretur, cuius absentis rationem haberi proximis comitiis populus Diuiti do by Corale

96쪽

Do Gallia Romanorum pro Incia.

itississet. Quod illud est beneficium populi Romani, quod semenstre imperium, quod ereptum sibi esse ait 3 Huius origo ex illo tempore repetenda est, quo Cn. Pompeio quod imperium lege Trebonia acceperat, prorogatum est. Ita cum Pompeii potestas longius extenderetur, quam ea, quam ipse habiturus erat, Caesar Veritus, ne privatus inimicorum odiis obiiceretur, cum tribunis plebis egit, ut ii plebiscitum officerent, quo sibi absenti consulatum petere permitteretur. De ea re sic narrat Suetonius Caes. c. 26 egit cum tribunis plebis eoilegiam se Pompeio destinantibus, id potius ad populum inerrent, ut absenti sibi. quandoque imperii tempus e teri coepisset, petilio

secundi consulatus duretur, ne ea causa maturius et imperfecto

tu,v vo μω, καλiκη, αἰ Hοαt. et denique ipse Cicero ad Att. VIII, 3, 3: idem Pompeius) etiam tertio consulatu postquam esse desensor reipublicae coepit, contendit, ut decem tribuni pl. ferrent, ut absentis ratio haberetur. In quo plebiscito duo imprimis animadvertenda Sunt. Quo primum non hoo ganciebatur, ut

quibuslibet comitiis Caesaris ratio haberetur. Quid enim ille agebat 3 Hoc, opinor, ut tamdiu haberet imperium quam Pompeius, qui si habebat usque ad Cal. Ian. anni 47, ut nobis probabile videtur, postulandum ei erat, ut anni 4 comitiis

consularibus sui ratio haberetur: sic Galliarum imperium habiturus erat usque ad comitia, deinde suturua designatus consul, tum consul usque ad idem tempus, quo Pompeius provincias depositurus erat. Itaque quae apud Caesarem bell. civ. I, 9 commemorantur proxima comitia, quia anno 49 ineunte commemorantur neque ad proxima, quae antecesserunt comitia, de quibus Caesarem non laborasse constat, referri possunt, necesse est

intelligantur proxima insequentia, quae anno 49 sutura erant consulum anni 48. Itaque ipso in plebiscito suisse existimo, quod Dio habet Oetα, ἐκ των νυα ou καθηκη, quando per leges alterum ei consulatum gerere liceret i. e. decem annis post primum, qui anni ipsi anno 49 explebantur, tum ut Caesaris absentis ratio haberetur. Alterum enim est, quod Caesaris sui absentia rationem haberi volebat, in quo non hoc tantum inest, ut

97쪽

De Gallia Romanorum provinci .

absenti petore liceret, Verum etiam ut reipublicae causa absentist imperium retinenti et provincias regenti. Neque enim, opinor, lex praesentem profiteri iubebat propter quandain vel consulatus vel populi Romani maiestatem atque amplitudinem, sed

eam ob causam, ne continuarentur potestates. Ineptum autem

erat, Caesari, cuius imperium ex lege consulari anno 50 exiret, hoc dari, ut ablentem petere liceret neque id si imperium deposuisset aut magni secisset aut non ipse praesens gratiam plebis colligere maluisset), nisi prorogatio simul provinciae concederetur. Haec igitur prorogatio in plebiscito illa vel ipsa perscripta erat vel certe ita intelligebatur, ut dubitari non posset. Atquo hoc est benescium illud populi, quod adimi,

hoc semenstre imperium, quod ex imperio suo eripi queritur, nimirum id, quod ab ineunte Ian. anni 49, cum tandem decedere iussus est, suturum erat ad comitia consularia eiusdem anni, quae comitia tunc medio sero anno haberi conauevisso supra Ciceronis testimonio docuimus. De quo imperio nec

lege consulari comprehensum fuisse omnium auctorum consensu8 Ostendit nec loqui tamen posset Caesar, nisi aliquo modo decretum habuisset. Idque etiam planius ex iis perspicitur, quae deindo de eo plebiscito acta sunt, quae omnis belli civilis

occa8ionem Praebuerunt. Nam cum exeunte consulatu suo

Pompeius de iure magistratuum legem tulisset, qua, ne continuarentur potestates, et praesenteS Omnes, i. e. EXuto magistratu, privatos petere consulatum et quinquennio post eum provincias sortiri iussit, casu accidit, ut Caesarem nominatim excipere Oblivisceretur, seroque re animadverga atque a Caesaria amicis reprehensa, postqvum lex iam in aerarium condita

erat, errorem corrigeret Suet. Caes. c. 28; Dio Casa. XL, 56). Quare dubitatio quaedam existere poterat, an plebiscitum illud amplius pro rato habendum csset, quam Caesar ut tolleret, ab Aenatu anno sit petiit, ut praeter legis consularis spatium parumper sibi imperium vel universae Galliae vel partis ali- euius prorogaretur App. bess. civ. II, 2b), nimirum ut ab Idib. Nov. anni 50 usque ad comitia consularia anni 49 provinciam retinere ac tum absentem petere consulatum liceret. Sed obstitit Caesaris condisioni M. Marcellus consul, qui cum maximo

98쪽

De Gallia Romanorum provinci .

in eum odio incensus easet, agere coepit ea quae paulo ante exposita sunt. Hinc nata est illa dissensio civilis nam ctiam Pompeius insigni inconstantia Caesari adversari coepit), quae postquam rempublicam distraxit, tandem in bellum, quo universi imperii Romani forma mutata est erupit. Quae singillatim persequi, quoniam Galliarum tantum historiam scribimus, ab hoc loco alienum est. Hoc certum est cum anno 49 bellum civile erumperet, Caesarem rite ex legibus quas ex consulatu acceperat provincias, Galliam utramque cum Illyrico obtinuisse. Nam senatus

cum revocandum utique Caesarem c8so statuisset, decreverat

ille quidem Euccessores, L. Domitium Ahenobarbum, anni biconsulem, Caes. heli. civ. I, 6; Cic. epist. XVI, II; Suet. Caes. 34 sit Ner. 2, et M. Considium Nonianum, praetorem anni 52 Ascon. in Milon. p. 55 Orell.; Cic. opist. XVI, i 2; ad Att. VIII, li, la), quorum ille Galliam Narbonensem, auctam recentibus bellis, hic Cisalpinam rogeret, sed cum huic senatus onsulto M. Antonius et Q. Cassius tribuni plebis intercessissent ae vi prohibiti profugissent, cum probabili aliqua

specie Caesar, quicquid ex eo die, quo tribuni fugissent, actum esset, rite ac legibus actum osse negabat Cic. ad Att. XI, Tinit. , ut ipse ex lege Cornelia vetere, quae tamdiu quemque provinciae praee88e iubebat, dum Eue e88or mi88us e8Set, legitimo Gallias retinere videretur. Quare, ubi provinciis suis relictis in Italiam invasit, legMos reliquit M. Licinium Crassum, IV viri filium, in Cisalpina Gallia App. bell. civ. II, 4 l),

complures alios in Transalpina, in quibus maxime D. Brutus, C. Trebonius, C. Fabius nominantur. Cf. Comment. epigraph.

Vol. II p. 224. Sed postquam superatis in Hispania Pompeii

legatis dictaturam accepit, antequam ad bellum Pharsalicum proficisceretur, novam provinciarum, quas tunc tenebat, divisionem suscepit, de qua sic refert App. heli. civ. II, 48: Mεμoviας τε ἐς τὰ 20wη περιεπεμπεv ' ενηλλα ευ, ἐφ' εαυτου καταλε sinu, ἐς μευ 'I'γὶρ αν Mαρκov Λέπιοον, ἐς δὲ Σικελιαυ Aυλου 'Aλ' 969, ἐς δὲ Σαρδib Σεξστου IIεδουκαιον, ἐς δὲ τηv v εοληπτον Γαλαettetv Δεκμον Βρουτου. De quibus verbis non facile est statuere, sed credo tamen etiamnunc quod in comment. epigraph. Diqiitreo by Corale

99쪽

De Gallia Romanorum provincia.

Vol. II p. 232 dixi omnes illos non sua auspicia habuisse,

sed legatos Caesaris suisse. Naui etsi M. Aemilium anno superiore praetorem fuisse constat Caes. bell. civ. II, 21;Dio XLI, 3 3), ut vetere more tunc provinciam auo iure obtinere debuerit, tamen probabile egi, Caesarem provincias recens Pompeianis ereptaε non statim populo reddidisse, praesertim eum ex lege Pompeia nondum sublata quinquennium inter magistratus ipsos et inter provincias interesse oporteret. Quare Lepidum quamvis ex praetura legati tamen iure usum esse censeo, idque eo magis, quod D. Brutum, qui Galliam accepit, nec prueturam gessisse anno 49 certum est, et legatum appellat Liv. opit. CXIIII. Hunc autom ipsum D. Brutum non toti Galliae, quam Caesar habebat, sed ei modo parti, quam Appianus recens expugnatam appellat, i. e. toti Transalpinas Praeter Narbonensem, praesuisse existimo, ut in Narbonensi et in citeriore alii legati remanserint; nam Illyricum Q. Cornificio, Hispaniam ulteriorem Cassio Longino, item legatis, paruisge scimus. Sed post victum occisumque Pompeium ubi Caesar anno 47 in urbem rediit, nova lex de provinciis lata est, qua abolita vetere Pompeia consulares provinciae in pote-Stute Senatus remanserunt, praetoriae omnes Caesari traditae

sunt, qui quos placuisset, iis praeficeret. Vide Comment. opi- graph. II p. 232. Idque eo magis nece88arium erat, quod, cum nova lex eos, qui modo magistratus gessisAent, provincias accipere iuberet, superiore anno nulli praetores saeti orant,

nec rito ulla sortitio fieri poterat. Itaque in Galliis quidem

etiam postea eos invenimus, qui cum nullos antea honores gessissent, legati magis quam sui iuris praesides fuisse videantur. Nam in Trangalpina mansisso D. Brutum discimus ex

Liv. epit. CXIV, qui anno 16 ab eo Bellovacos rebellantes

proelio victos esse scribit, nee decessisse eum existimo ante bellum Mundenso consectum, ex quo rediens Caesar D. Brutum secum in Italiam urbemque deduxit Plui. Αnt. c. 11 . Interim Caesar, antequam in Africam prosectus est, anno 47 exeunte pro potestate modo accepta Galliae Cisalpinae praefecit M. Iunium Brutum Plui. Brut. c. 6), proconsulari imperio ornatum neque enim Video, cur de fide auctoris de vir. ill. 82

100쪽

Do Gallia Romanorum pro inei

dubitetur , qua in provincia ille sese magna cum integritate atque abstinentia gessit Cic. Brut. 46; epist. VI, 6 et XIII l0 sq.), ut etiam postea quae ei Mediolani statua posita erata provincialibus conservaretur Plui. comP. Dion. et Brut. extr. . Cui successit anno 4b ineunte C. Vibius Pansa Cic. epist.

opinor, quam anno antecedenti gesserat, huic D. Iunius Brutus, de quo paulo infra dicetur. Narbonensem provinciam, quam a reliqua Gallia seiunctam suisse ex Appiano collegimus, quis rexerit non traditur, Aed cum anno 44 cum Hispania citeriore in unum provinciae corpus coniuncta fuerit, non dissimile videtur esse vero, item eam fuisse coniunctam ab initio dominationis Caesaris eique praesuisse primum M. Aemilium Lepidum, tum Q. Pedium. Novam autem Galliarum divisionem Caesar cxeunto anno 45, cum univerSum remPublicam componeret, suscepit. Nam citeriorem Galliam seiunetam ille quidom ab Italia servavit ac D. Iunio Bruto, cum quo deincto do provinciae possessione ab M. Antonio bellum Mutinenso gestum est, tradidit, item Narbonensem cum citeriore

dispania Coniunctam M. Aemilio Lepido mandavit Dio XLIII, bl et XLV, lit), sed reliquam Transalpinam, quam ipse primus a barbaris ceperat, in duas partes disiunxit, quarum unam A. Hirtius absens per legatos rexit Cic. ad Att. XIV, 9), alteram L. Munatius Plancus ipse administravit Cic. epist. X,l sq. i. Retinuerunt autem has provincias contra legem Caesaris praesides etiam anno 43; sic enim senatus auctore Cicerone decrerat, ut tam diu quisque obtineret, dum sussessorex S. c. veniεset Cic. ep. XII, 25 et 22 ; una illa pars, quam A. Hirtius habuerat, postquam hic consulatum iniit, ad

L. Munatium Plancum videtur pervenisse: nemo certe Alius

qui eum imporio in Gallia suerit, in belli Mutinensis historia

Gmmemoratur. Perturbata autem est omnis provinciarum ratio laedere Mutinensi, quo cum III viri reipublicae constituendae summam omnium rerum potestatem inter se partirentur, imprimis hoc providendum esse putarunt, ne quis proVinciae tque exercitus opibus praeditus insurgeret dominationemque .uam convelleret, quaro nominem omnino suis anspiciis impe-Di0jitreo by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION