Hermeneutica biblica generalis usibus academicis ab Altmanno Arigler, theologiae doctore ..

발행: 1813년

분량: 287페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Primum jam Vero , quod caveat interpres. est, ne per artificium Sive criticum, sive heris

me neuticum nexum extorquere conetur, ubi nuI

Ius obtinet. Sane quidem libri biblici, praecipue

V. T. , ejusmodi quoque mutationes passi sunt, quae nexum interturbant; neque Propterea reSPuenda sunt auxilia, quae subsidia critica suppedi-

iant. At ubi non nisi per conjecturam nexua obtinetur, semper praecipue in N. Τ., cujus intuitu uberiori adparatu critico instructi sumus, suspectus esse debet, eoque quidem magis, achIud raro posteriores curae ejusmodi conamina inania et superflua esse ostenderunt. Artificium hermeneuticum , , sive in sectandis significatibus aut structuris rarioribus, sive in respectibus quaesitis subsistat, aut doctam subtilitatem supponat,

in scriptoribus illiteratis, quales sunt maximam partem biblici, qui plana et obvia secuti sunt ,

et haud raro singulis orationum fragmentis colligendis acquieveruut, nunquam Iam Su Spectum

esse debet. Qua de causa minime probanda erit

sive transpositio, quam Michaelis Rom. 9, 13-I7; Wassenbergius vero Mi. 27, 35-39. GaI. 4, 25-2O. Sumit; sive interpretatio tum Storrit; qui Luc. 6, 3O. και απο - αιροντος το Tat, μησπαιτει de creditoribus accipit, tum eorum qui Μt. 1 I, 19. Ceu Verba adversariorum spectant; vicissim adprobanda erit omnis explicatio,

182쪽

quae facilitate sua, aut sImplicitate se com4

Alterum ne sine necessitate quidpiam, aut plane invito textu sibi supplere indulgeat. Id enim in vitio reponendum e85e, Cui non pateat, aut quis in contentionem Vo et 8 An non enim, qui id facit, idem sere agit, ac qui alium texis

tum sibi estorrnat 3 Isinc merito atro carbone notatur non modo Barhdtius, qui artificio hoc usus

totam historiam evangelicam sere in sabulam romanensem commutaVit, Sed ipSe quoque, caetero in quin doctissimus Paulus. Argumento sunt omnia ea loca, a quibus miraculi rationem, removere . conatur. Quis enim non invito textu fieri dicat, quae ipse V. g. est. I , I 8. Sqq. 14, 28. aqq. JOh. 6, II. 7, 16. DP. II. etc. supplet ystium t Ne alium nexum, quam qui reveraqbtinet, statuat, V. g. chronologicum, ubi opticus ; pure historicum , tibi dogmatico - historiiscus ; categoricum, , ubi hypotheticus etc. obti . . net, aut vicissim. 4tuin: Nec arctiorem aut lat; orem, quam qui est, nec proximum, ubi remotior Obtinet. Ex adverso enim notiones vel sententias ultra

vel restringi vel vero extendi, quam loqueras eas concepit; itemque intermediis eventibus Io, cum fieri, vel vero non fieri, contra quεm res ipsa tulit, in propatulo est.

183쪽

stum : Vam majorem ei tribuat, quam ei revera competit, quod fieret a) si eam explicationem ubique Praeserendam eSSe Statueret, quae. orationis Seriei prae caeteris congruit. Ut enim

contextui apta sit interpretatio, quidem jure po- stulatur, at ut Prae creteriS apta sit, nullo modo postulari potest. Quae igitur ex pluribus contex- - tui COI gruis eXPlicationibus seligutur, aliunde, ex caeteris nimirum Orationis aut loquentis adjunctis decidendum venit. θ) Si propter contextum usum loquendi unquam desereret, quotiescunque is ita comparatus est, ut commodum Sensum fundat, etitimsi etymologia vel analogia linguae conciniorem adhuc significatum suppeditet ; quia usum Potius, quam etymologiam vel antiIogiam Iinguae loquentem suspexisse firmissima praesumtio est; ita ut propterea explicatio eorum, qui formulam μου γεγονε IOh. . I , 3O. trO-

pice de majori praecellentia accipiunt, utut egregie ad contextum quadret; tamen non adprobanda sit, quia ita tropice nullibi, sed ubique proprieo de prioritate vel temporis vel loci venit. Idem

, i . .

magis adhuc valet de explicutione, quam D. Paulus de Ioh. 2, i I. it. 7, 17. Praebet, quia nequidem aeque ad contextum facit, ac ea; quismusus fert. 6 Si notionem, quam voci vel for- . mulae In certo contextu adhaerere videt, eidem etiam nudae competere arbitraretur, et proin ud

184쪽

ea quoque loca trBNSferret, quae Blium longe contextum praeseserunt; quod neglexerunt illi, qui V. g. sormulam o ἱιος - ανυ. eo , quod 'in quibusdtim locis notione tenuis conditionis ad cis. ta est, eadem ubique acceperunt; item qui εἴοδος Luc. 9, 3 . de expeditione adversus Hierosolymas explicarunt, eo, quod eo in contextu. , ubi de expeditione bellica sermo est, huc notione ve-

nit. Utique contextus non tam notionem simplicem , seu significationem, quam Sensum docet,

qui ut obtineatur, haud raro jubet, ut simplices

. . 6ium e VicisSim Vero, ne commlitat, ut de ejus vi unquam aliquid remittatur. Quodsi enim contextus audiendus est, quo jure non omnis ejus vis attendatur, adhibeaturque 3 Hinc ergo certe peccant , qui V. g. Ioli. 7, I 6. απο in formula απ εμαυ- quidem de causa efficaci accipiunt; εκ vero in re,pondenti ei formulti εκλου de objecto interpretuntur, redduntque eXmoditatione de Deo, pro eo, ut pro ConteX- tu reddendum esse videatur: ex Dei revela

185쪽

M In singulis dictis. . r . ,

Observatio ρradiaminaris.

Haec jam sunt praesidia, quae contexta Ουἀllo interpreti suppeδitat, a quibus dum separamus adminicula sensus inveniendi in singulis dic-

tis, non ea est mens, ac si istorum in continua oratione nullus esset usus: quin imo sine 'illis ne quidem contextae orationis sensus invenixi potest, et conjuncto demum utriusque generis praesidiorum robore firmissima de veritate sensus PersVasio mascitur , nec propterea exempIa con

tinua oratione petita aliena erunt ab hoc Ioco sed id ideo tantum fit, quia continuae orationi praesidiis in singulis dictis uti non possumu . Sunt autem adminicula, quorum ope interprea mentem seu consilium loquentis in singulis dictia eo gnoScat, sere Sequentia.

omparatio subjecti et praedicati, nes nori carae

rοι iam adjectoriam.

Si, quae in singulis dictis significatio ex pluribus sit seligenda, dubium sit, quid pronius,

quam ut subjectum et praedicatum invicem conferantur, eaque notio Obtinere Statuatur, quae al. terius notioni congruit. Loquentem enim . eam

186쪽

v. g. subjccti notionem spectasse, vae praedicato consentit, et vicissim, quis dubitet 8 Hinc procul dubio εγενετο Ioh. I, IO. Proprie, WψρανΘη Vero Μt. 5, I A., in significatione insipidum factum suerit r. accipiendum erit, quia sigconcepta demum subjectis κοσμος, et αλας respondent. Subjecti vocabulum Porro docet, an ha beatur propositio vel singularis , veI particularis, vel universalis; praedicati verbum autem, an subdubio, vel assertorie concipienda sit; aut pIane necessitatem quamdam sive subjectivam sive objectivam involvat. Ubi praeter subjectum et praedicatum adhue

aliae partes Orationis occurrunt, veluti casus obliqui, adjectiva , adverbia, VeI quae eorum vi e funguntur, inde tum quae sit termino cuivis in proposita constructione potestas subjicienda , tum quibus limitibus tum singulae voces tum integra

enunciatio constringenda, adhuc selicius cognoSCendum esse, nemo dubitabit, qui perpenderit ejusmodi adjectorum non alium esse finem , nisi alteram vel alteram notionem accuratius determinandi. IIinc ergo confidenter pronunciare licebit αγγελον Apoc. 2, i. esse episcopum, ob

adjectum genitivum της εφε νης; πληρωμα Col.

2, 9. spectato genitivo divinitatis, non notare ecclesiam, sed cumulum persectionum divinarum, quae insunt Act. II, 19.

187쪽

idolis oslati. sunt, accipiendum; Ισραηλ του denique Gal. 6, 16. esse veros Dei cultores, seu spirituales Iacobi posteros. Conser item Mi. 5, 3. ubi ex dativo πρ πνευματι intelligitur πτωχους eos diei, qui tenuiori religionis cognitione imbuti . hujusque tenuitatis sibi conscii sunt; et

νω οι γεγονατε ταις ακοαις Hebr. 5, Q. Dic in Ioh. 8, . II. Rom. I, 3. et 1 Cor. 7, 26. certis Iimitibus constringenda esse, adjectum κατα σαρκα in prioribus, Oh instantsm uecraritatem in po teriore docet. Adjectivorum exempla, quae utrumque hunc MSum PraeStant, haec suntor et quidem quoad significationem cognoscendam , σωροτικη, quod docet γυμνασιχ 1. Tim. 4, 3. haud de asceticis exercitiis, sed Proprie potius de athletarum exercitationibus intelligendum esse ; porro μονογ ενης quod innuit formulam ο ὐ ς τH Bela Ioh. I, I 8. 'haud vulgari sed eminentiori in sensu ab apoStolo usurpatam fuisse; denique ην τελωνων πολυς Luc.' 5, 9. quod vocabulum πλωνG deportitoribus; non de publicanis venire argumen , tu est; quoad limites propositionum intelligendos r

πονηροι οντες manifeste limitat sententiam est. I a,

34.; item δοξαν παρα αλληλων λαμβανοντες dio, tum Joh. 5, 44. cf. it. Rom. 14, 2I.

188쪽

. , -

ciationis tonus, et actionis gestus, quia iis cogni- is saepe mox evis nesceret obscuritas, tolleretur ambiguitas, et praecipue intelligeretur, an serIovet ironice, crassius vel mitius dicta capienda sint, an in aspectu dixerit loquens vel non. ΡΟ-

ne enim v. g. Iesum, dum diceret IOh. a. destruite hoc templum et digito monStraSSe corpus suum; item veluti suspenso, SVavique tono pronuncias se Verba : quid mihi et tibi hinc, mulier, curae sint 3 anne adhuc dubium erit, priora verba tropice de ipso occidendo intelligenda , posteriora vero ab omni immodestiae, aut inurbanitatis nota libe-

xandi, esse8 Ast licet in singulis dictis vix ullus .

fieri queat eorum usus, contexta tamen O Puti O

haud ita destituet interpretem, ut, licet PsychOlogiae satis peritus, nullum prorsus detegat indicium, quod moneat eum sive de torio Pronuntiationis, sive de gestu actionis. Etenim ne sine sufficiente indicio quidpiam desuper statuatur, Vel maxime cavendum est, quia Sicut vero cum sundamento Sumta ad verum sensum inveniendum

189쪽

interpretem deducunt; ita precario sumta neeea. sario a vero eurn abducunt. Cave igituo, fingas, prophetam JeS. 7, 14. in Praesentem aliquam puel- Iam digito monstrasSe. .

ordinarie quidem, quid sit subjectum, quid

Praedicatum; ac quorsum pertineant caetera Bd jecta, . ex ordine verborum vel aliis grammaticis Causis cognoscitur. Scilicet subjectum praecedit Praedicatum, et eae partes, quae ad invicem pertinent , etiam penes Se collocatae sunt; quod Propterea quoque ira regula tenendum, interpretatioque contraria ratione obtenta pro dura atque contorta habensa est; qualia notam citra Contromversiam incurrit v. g. interpretatio eorum, qui Mi 5 , 3. πνευματι αδ μακαριοι trahunt, item

εις αυτεις Luc. 7, 3ο ad βουλὴν reserunt. At nonnunquam tamen vel apud graecos Praedicati Verbum subjecto praemittitur; magis autem fit apud Orientales, pr*cipue in gnomis aut propositio-uum . Congerie, ubi libenter sequens membrum ab ulti mo vocabulo praecedentis membri inchoant. Neque subjectum semper pollet, nec praedieatum semper caret articulo; sed ubi subjectum inclefi-

190쪽

mtum est, caret; praedicatum Vero. quod certo cuidam subjecto , praecipue eminentiori modo

competit, pollet articulo. Ubi jam vero id ita se habet, ipsa .notionum indoles logica, et mu-

tua ratio expendenda, et quid pro eis congruum git, judicandum statuendumque erit. Ubi simuI contextus accedit, et unum idemque subjectum per plura membra dominatur, eorum Comparatione pilarumque omne dubiurn evanescit. Equidem nullus dubito Joh. I , i. λογος subjectum esse etiam in ultimo hujus versus membro; item οἴση Rom. I 3, 1 o. et avaritia I Τim. 6, Io.; immo nec Job. 4, 24. sacile quis haesitaverit πνευμα praedicatum esse, quum de divinitate Spiritus S. ibi nullus sermo habeatur.

v. 'liaria rei.

Quum Voces plerumque non nisi extremas rerum lineas magis attingant, quam describant sine uberiore earum, aliunde hausta cognitioneVix unquam perspicua earum repraesentatio obtinetur, imo periculum est , ne . salsa plane animo informetur. Praecipue sine penitioni ejusmodi

notitia allusiones , similitudines, earumque, quod Oeant, comparationis tertium, intelligi neque

unt, quod quamplurima. quae ubertim suppedi- tot Cl. D. et Canonici Ialin Archaeologia bibIica,

SEARCH

MENU NAVIGATION