장음표시 사용
211쪽
I9 a' haud sunt pro iisdem cum ea habendae, quae
mariae Magdalenae contigit, quum non modo diversitas personarum obtineat, sed et tempus et locus diversa sint. Nec possum mihi persuadere, unetionem a Luca 7, 35. sqq. narratam ean
dem esse cum ea, quae Ioh. II, 3. 8qq. et eae teris locis paralIelis narratur. Locum Μc. 6, A. Plerique Protestantium pro parallelo habue- ' runt, cum Iac. 5, 14. Sqq. quod tamen ita esse 'haud concesserit, qui perpenderit discrimen, quod inter miraculosam unctionem ad sanitatem pertinentem, de qua apud Marcum, et unctionem ceu ritum religiosum adhibitam, de qua apud Iaco- .hum Sermo est, intercedit. Veteres theologi in eo potis Simiam peccarunt, quod ex levissimis indiciis locum aliquem propheticum pro Messa janico declararint , qui tamen ex Verbo Tum cohaerentia , et ex majori adjunctorum . Parte aestimatus ad Ionge alia pertineat. -- Quod in specie verborum et sormularum comparatio nem attinet, non modo formae VociS et ConStructionis, sed et contextus rtitio est habenda, viden, dumque, an eadem sint, vel non; quum quaevis
disparitas in hac re Ioci paralleli rationem tol. lat. Esto enim ανic tisata noniumquam esse: ju dicio vel judici sisti: Iocus tamen, qui passivam
formam exhibet, Dianquam probare poterit, ea dem notione activum quoque Venire. cs. Paulus
212쪽
Commentar. ad Ioh. 6, 39. sqq. Hinc igitur anne UIRI Gen. 22, I 8. &c. aequiparare Ii-
euerit, atque explicare ex Gen. 48, 2o8 Aut quis concedat formulam N. F. sede ad dexteram . meam, exigere ad Iocum Pindari de Minerva
ad contextum exactus Ionge alius sit hujus phra -
.eos, et prioris formulae sensus 3
u. Ne plus inde inseratur, quam quod revera sequitur: quod fit ab iis, qui uni alicui Ioco parallelo caetera sic subordinant, ut nullum, alium Sensum eis inesse Statuant, , quam qui jam priori tanquam pro his si posito continetur; veluti id factum est a Socinianis, qui V. g. Ioh. III, 3. et similes locos, qui de via consequendi salutem
tractant, ad eos exegerunt, ComPOSrieruntqrie,
qui obedientiam mandatis divinis praestitum hanc viam esse tradunt; quod vero vel maxime vitio. sum esse, jam inde satis elucet, quod id haud unquam sine vi quadam adhibita efficere valeant; praeterquam quod haec statuendi ratio cinn natura stili popularis prorsus nequeat conciliari, ac quae in eo sita est , ut materiam non uno in Ioco exhauriat, sed pluribus in locis e diversis partibus spectatam tractet, proindeque nova Sem Per . ac nova incrementa adjiciat. N
213쪽
3. obscuriorem Iocum ex clariori explicanidum esse, adeo ex terminis ipsis patet, ut nullo monendum foret, ni saepius jam contigisset, et vel hodie adhuc contingeret . ut . ex Praecon ceptis opinionibus locus hermeneutice clarior pro dogmatice) obseuriori haberetur. Hermeneul; ce clarus locus autem est is, qui exactus ad usum Ioquendi, ad consilium orationis et culturam lo-
quentis non nisi unicam notionem admittit.
4. Denique haud multo magis monendum
esse Videtur, quum Sua sponte pateat, Iocum paralirium ejusdem Scriptoris praeserendum esse ei, qni apud alium reperitur.
De locis pugnantibus. Sed quid 3 si loca, quae de eadem re trac tant, invicem pugnant 8 Ubi id ita se habet an te omnia videndum erit, an vera Sit pugna, an
Vero adparens modo. Si vera est, interpretem , qua talem, cujus est intelligere, quid Ioquens cogitaveriis verane sint , an salsa loquentis dicta, prorsus non adtinet; Vix enim ab eo postulari potest, ut, quis inter diversos litigantes sit Potior, ceu arbiter definiat. E contra autem non aeque se abdicare poterit cura adparentium pugna rum, quia ne quidem Vere interpretatus esse dici Posbct, quamdiu illas intactas relingueret. Ante-
214쪽
quam vero, quid sit intuitu earum interpretis onscium, definiamus, quae Vera Sit, quae adparens
modo pugna, StatuamuS Oportet.
Vcra jam vero pugna ea e8t, qua contraria de eadem re ex eodem respectu adseruntur; adparens igitur pugna erit, quando aut contraria non sunt, Sed videntur modo, quae de eadem re Statuuntur, aut quando quidem sunt, non ad
eandem tamen rem pertinent ; veluti dum Paulus dicit r. fide, non ex operibus hominem justificari; Iacobus autem, fidem sine operibus mortuam esse, quia ille sententiam suam iis opponit, qui nihil gratiae divinae, sed omnia suis meritis quoad justificationem tribuenda esse statuebant; hic vero iis . qui merum intellectus assensum ad salutem consequendam sufficere sibi persutidebant; aut etiam dum Ionge alia sunt, quae mariae Magdalenae, alia, quae caeteris mulieribus ita adparitione Iesu redivivi contigissa
215쪽
test, quid εli interpretis intuitu pugnarum adpa
rentium officium. Omnem nimirum Operam Suam . non tam eo diriget, ut pugnam tollat, quae nullaeSt, quam eo potiuS, ut Speciem pug nre, Veluccuratius, ut fontes detegat obstruatque, unde species pugnae enascitur. IIaeC Butem sita esse nequit, nisi vel in vitio quo dum textus, vel interpretationis, aut denique judicii. Quae enim manet Pugna, quin sive textus, Sive interpretatio. sive denique judicium in mendo cubent, ea V e. xa, non adfareris Pugua eSti e Contra autem quae in corruptione quadam textus residet pugna,
aut in vitio interpretationis, vel denique in erroneo judicio, ea perperam' authoris ipsius pugnaeSse Putaretur. II inc ergo antequam de pugna decernat interpres i) sollicite in integritatem textus indaget, et Jubi corruptionis sundata su-
spicio admovetur , eum puritati suae restituere conetur. Iussiciens autem tandamentum non tummodo habetur, si Iuculenta testimonia adsunt, quae textum contracti alicujus vitii arguunt, sed etiam si ex internis argumentis criticis tale sumere cogimur, et emendatio, quae suscipitur,
simul ita comparata est, ut ea tanquam V a Po . ita mox omnis varietatis et corruptionis origo
Pateat. Praecipue in numeris , in quibus descr-hendis librarii, utpote literarum numerBlitam, . quas vel in N. T. dhibittis e.se haud improba
216쪽
bile est, similitudine seducti, et facillime et saeia pissime peccabant, haud anxio verebitur in t pres errores Moncedere , et sic affectum locum a pugna liberare. Ita jam Vero dissensiones quaepiam, quae libros Chronicorum inter et Samuelis ae Regum obtinent, seliciteri tolluntur , aut saltem detegitur in alterutro loco mendum , quod etsi desectu adminiculorum emendari non potest, . ostendit tamen, Veram non eSSe IOcorum pugnam ;id quod pluribus exemplis monstravit Cl. Ialini. c. p. I 38 Sqq.; qui idem non alienus est ab admittendo simili vitio vel in loco Joh. 19, I 4. Vel in parallelis locis Mi. 27, 45. IIc. I 5, 25.
u. Si textus in mendo non cubet, videat, an in interpretando recte Vergatus sit, et non sorte terminos loquentis ad angustiorem potesta-
tem restrinxerit , Sive, etiam magis presserit, quam Oportebat; eontra quam observationem ii Peccant, qui V. g. Luc. 22, 2 o. ita adstringunt,
in quantum VInum Coni Inet, Sc. et non pariter etiam: hic calix, in quantum sanguinem continet &c.; et vicissim, qui dictum I. Ioh. 3, 2. 'sidebimus eum sicuti est: Ita premunt, ac si ve- vera omnimodam dei cognitionem aut plane physicam intuitionem innueret. -- Item an non Comin
i parative aut hypothetice dicta ceu absolute dicta habuerit; potest enim ex aliqua parte quidpiam
217쪽
asseri ; ex alia vero negari, vel contrarium asseri, quin pugna sit: veluti puter major seu bea
tior Iesu est, quoad terrenum cynditi nem; et ipse et Pater unum Sunt, quoad naturam. Eodem modo non pugnant, Si quaedam hypothetice eventura annunciabantur, ' et dein non evenisse Ie-
guntur. Porro an non, quae quis dixit ex aliorum sententia, tanquam e Propria loquentis sententia dicta spectaverit; et quae sunt alia hujus generis. 3. Videat an non contraria . declaraverit, quae re Vera non sunt; Veluti Silentium unius et positivam narrationem alterius , quae saltem contraria non es Se debent. - Ρorro an non di versa in modo narrandi pro diversis in re ipsa ha buerit; ex qua observatione neglecta dici nequit, quot pugnae fuerint structae. Quoties enim V. g. hic istud, alter aliud nomen ejusdem personae usurpabat; alter ab hoc, alter ub alio termino progrediebatur; alter certis et finitis, alter rotundis numeris utebatur; alter breviter, alter ω-sius rem pertractabat, et quae sunt alia hujus generis, toties sere de pugna conclamabatur, quum tamen hae ipsae varietates circa unam eandemque rem citra omnem pugnam versari possint. Denique an non diversa saeta consuderit,i ae quae mirum non est si dissentiant, quia secus ne qui
dem diversa essent. Quamobrem de pugna in-
218쪽
quit, quia utrobique alia est histoiva. Quodsi jam observatis his omnem pugnarum catervam, quam in aciem produxerunt auctor Dagmentorum QueIpherbytanorum contra Evangelistas, et de Wette in Beytragen Συ Eini insA. T. contra libros Chronicorum et Begum, atque ipsos quoque Mosaicos, fere in nihilum redigi adpareat ; tantum abest, ut doetrina Nostra
de partium studio suspecta fieri debeat, ut potius tot pugnas vel in odium Ss. literarum vel ad com-
mendandas ingeniosas hypotheses , vel denique ad exercenda ingenia congestas esse haud temere suspiceris. Quamdiu enim ea, quae notavimus,
vitia esse negari nequit, tamdiu etiam, doctri-
nam nostram his vitiis oppositam, veritate niti. ncedi debet. c
Us analogia Fidei. Quodsi doctrinas quasdam atque praecepta omnibus scriptoribus bibIicis , imo et patribus comunia esse intelligimus, in iisque eos congruere evidens est, ad ea veluti ad principia revocanda esse dicta obscuriora atque ambigua, quis neget 3 aut si fit ab interprete biblico vituperet
Non enim aliud tum sit, quam εi singulares philosophorum enunciationes ex systemate explican
219쪽
tur; aut Consessionum diversarum dicta ex principiis, quae sequuntur, definiuntur; aut caussae occurrentes ad certam legem iudicuntur; vel de-'nique ipsae leges ambiguae ad mentem totius Iegum corpori S re Vocantur ἰ quod nemo non facit. Cardo rei igitur in eo unice vertitur, utrum vera obtineat ConSeDSi O, et quidem non modo inter scriptores N. F., Sed etiam eos inter et scrip.
tores V. F., ac PatreS, et non potius omnis illa suspecta sit 8 Nec negamus quoque inter scrip tores N. F. et V. F. istud discrimen obtinere,
quod illi Ionge persectiori cognitione imbuti fue-
Tint, quam isti; imo istud discrimen gradus veI
inter ipsos V. F. scriptores antiquiores et recen-liores intercedere; neque propterea fieri debere, ut promiscue et prorsus ad invicem exigantur. At non obstante hoc eatenus tamen ad invicem. Te vocari poterunt, quatenus agitur de definienda notione unica, quibusque limitibus ea conεtringenda sit, quamprimum id modo liquet, verita-
tes certas specificas communiter iis cognitas suisse, quia in hanc rem discrimen gradus non influit, vel saltem influere non debet. Ejusmodi autem omnino prOStare, Vix quempiam negaturum esse arbitror. Ut enim v. g. vel aliquas
modo commemorem e omneS tenent Deum summe
sanctum et gubernatorem rerum omnium, eumque unice colendum esSe: omnes obscure saItem
220쪽
innuunt, pietatem internam pluris esse faciendam , quam externum Cultum , huncque sine illa nihil valere apud Deum: Omnes tenent, Omnem hominem, servum aeque ac liberum , peregrinum non minuS, quam incolam amandum eSse, nec destituti sunt saltem praesensione quadam alterius vitae, et quae . Sunt alia hujus generis , etiamsi haec alter altero , et pr&cipue scriptores N. F. multo clarius atque persectius en riciant. Ad has igitur, ut revocentur dicta, quae seorsim spectata aut obscura eSSent, aut quibus limitibus con- stringenda sint ignorarentur, quis amplius ne-ias esse dicat 3 Contra scriptores N. F., quatenus ipsi inter se conseruntur, quodsi dissicultas aliqua inde re- Peteretur, quod nequaquam paris omne, subtilitatis ingenii fuerint, hanc eandem iterum fore ΟbSerVamus , quam mox expendimus, et proin huc non pertinere asserimus. Accedit quod hic non adeo subtilitas ingenii, qua in abditissimos
doctrinae cujusvis recessus penetrarunt , quam proba et sincera fides in censum veniat, qua Veritates a Iesu. traditas, cujus fere per triennium
discipuli fuerint atque continui comites, Iiteris
consignarunt. Dummodo igitur haec suspecta reddi nequeat, prouti nequit, tam parum quo que verendum erit, scriptores N. F. invicem conferre ad doetrinam Iesu melius cognoscendam,