Hermeneutica biblica generalis usibus academicis ab Altmanno Arigler, theologiae doctore ..

발행: 1813년

분량: 287페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Concilium tridentinum Patrum expositiones ceu

normam d Iarare , u qua nemo catholicorum

discedat, et in specie mysticas eorum interpra,

rationes consecrare.

Primo enim negativa formula Concilium utitur, qua uti nec debet, nec solet, qui docere vult , quid fieri oporteat. Dein nulla pro usmentio fit Iocorum historicorum, quasi ei, qui de

interpretandi norma statuenda cogitat, de eorum interpretatione non pariter in teresse deberet 8 Quid Z quod nequidem singulorum locorum dogmaticorum aut moralium interpretationem sancire voluisse videatur. Dum enim ait: in rebus fidei et morum, Hori tum id Voluisse videtur, ut nullus Iocus, qui unquam a ri tribus ad dogma ali-

quod, Vel Praeceptum morum confirmandum ud-hibitus est, aliter, quam ab ipsis iactum est, explicetur, quam id potius,' ne talis fiat totius S. scripturae interpretatio, quae dogma aliquod subverteret vel in periculum adduceret; cui vero satisfit, si vel unicum relinquatur dictum pro-hans , vel saltem id non risgetur, analogiae fidei illud consentaneum esse. In hac orinione magis adhuc confirmamur per Verba, quae Porro adjunguntur: nempe ne quis S. scripturam interpreterar contra ananimeri consensum Patrum ; Ejus. niodi enim in doctrinis qpsis quidem adest, in interpretatione singillorum locorum autem vix

52쪽

unquam, nisi ubi locus aliquis adeo manifestus

st, ut nemini sano alia ejus interpretatio trimentem Venire potuerit, quare concilium fere Iudere voluisse censendum foret, si nihilominus de

singulorum Iocorum interpretatione, Patrum expositionibus ceu normae adstringenda, cogitasset. Ρraecipue configuntur hac observatione mysticae interpretationes, ac in quibus, si in II-teraIi nonnunquam saltem Plures , in his tamen vix unquam duo consentiunt; imo sunt, qui totam hanc interpretandi rationem vehementer improbant, et sere acerbe perStringunt, Veluti Hieronymus et Theodorus Mops vestherius. ' Denique: Nec ei, qui justas sequitur interpretandi regulas, quas recla ratio' dictat, convenI' Non tantum enim Tertuli sanus, Theophilus Ale-

Randrinus, Eustathius aliique non nisi sensum literalem ubique sequuntur, sed Hieroaymus diserintis verbis sensum mysti eum improbat, dum ait. Abdiam, allegorice interρretatus sum cujus historiam nesciebam i aliosque plures ita sentientes suisse innuit. dum antehae de quam plurimis adversariis suarum interpretationum mysticarum non modo inter heterodoxos, sed etiam inter orthodoxos conquestus suit. Adhuc acerbius mystseos intyrpretes Perstringit Theodorus Mops vesthenus Comment. in P A. et a prophetas minores dicens Aqui haec sseil. adiuneta historieab considerare notant. Omnia verba ad Christum trahera conantur. ut quae γπulo σοῦ. esn-

53쪽

rent verba et ad coercencis petulantia ingenia . suo prudentis innixus e Sacram scripturam adaucta aenaua contorquens. E contra autem haec

egregie conVeniunt eis , qui Patres ne quidem qua testes traditionis suscipere volunt, sed in doctrina quoque S. scripturam ita interpretantur , ut ad hypotheses noviter excogitatas , et ad opiniones suus PraeconceptaS' eam detorqueinant , quod Protestantes revera secisse ex historia

sqq. versionis theodiscae intelligimus. Etenim quid Jesus et Apostoli docuerint, manifeste quaestio facti est, quae proin testibus fide dignis niti de-het. Quis autem Patres ne tum quidem vellet heu tales suspicere, ubi unanimiter consentiunt -- Voluit igitur Concilium Τrid. canonem dis-eiplinarem, quo obviam iret petulantiae, minime autem interpretationis normam statuere, aut

eum restringere, qui justas interpretandi regu-Ias a ratione ipsa scriptas sequi conatur.

eigerunt de rarisso intelligant . Iudaeisque turio. brium Froebeant, Ostendentibus ex verborum σOns quentra. nihil eorum ad Christum pertinere. CL porr. Syn.V. Constantino p. coli. 4. testiua . llo,, 2 3 RP. Wetst. ad Μt. 1. 22. et Cosmam Indieopaeusten ita coment. Orit. D. Paulus. P. I. p. 13o, ed. a dae Interim tamen his minime prohibetur orator sacereum Perieopa aliqua. moraliter aterili, per inter Uetationem allesoricam uni tice sensum mysti

54쪽

id censendiam sit δε distinctione aensus objeotiri et subjectitii 3

Λd prophetas ab erroris suspicione liberanodos , dum verba revelantis Dei nonnunquam ad angustiorem sensum restringere videantur ac ais revera respondet, invenerunt distinctionem inter sensum objectivum et subjectivum; objectivum eum dicentes . qui verbis revelantis Dei revera, subjectivum autem eum, qui eis ex mente Prophetae respondet. At ut nihiI dicam rarum logicam esse hane distinctionem nec usui loquendi consentaneam,

quum sensus Objectivus et subjectivus non sit eorundem verborum sεnsus; et usus loquendi quidem serat distinctionem interpretationis ob- et subjectivae, non item Vero sensus, qui semper

. uin eopulara , quo materiam obtineat in usus sacros convertendam. Si enim propter aestheticum finem Iieet verbis alterius alium aensum subjicero ,

.. quem loquens spectavit, cur id minus lieitum sit propter finem homileti eum t Λat cavendum ta- men ei erit, .n. ..uditorea in opinionem deducat, Bo si aceomodatilius eiusmodi aensua ab aulbo ipso fuisset speetatus. Quod qua ratione i odist. stitutio pastoralia docaat GP tat.

55쪽

prophetas hac distinctione juvari observo, eum

ea effici neqBeat, ut sensus verbornm divinorum , quem Propheta ASSecutus est , menti loquentis Dei consentaneus eSSe credatur. Sed Nescio qua de eausa hac distinctione adjuventur, quum ipsi defendi non cupiant, sed multoties disertis verbis sateantur, Se non asSecutos eSSeb

quae sibi reveIata sunt, nec negent idem alias quoque contigisse. ubi id ipsum disertis verbis non Commemorant. Cumque demum haec distinctio incautis facile ansam praebeat opinandi, stabiliri per eam duplicem eorundem verborum sensum , Prorsus repudianda eSse videtur.

- . Se tamine interno.

Aliud sensus inveniendi principium proposuerunt ,Quakeriani et Pietistae, quod vero quum sobrio nemini arridere possit, paucis expedie-

mus. Statuebant nimirum, quemlibet hominem intus in animo immediate a Deo edoceri de ve- EO SenSu 8acrae scripturae , haneque institutionem divinam lumen internum vocant, quo tamquam

Vero posito nullo amplius studio biblico opus foret. Verum enim . vero assertio haec Praeterquam quod Non nisi sinistra quorumdam loco- .rum S. seripturae interpretatione nitatur, eXPe tieritiae contraria, atque ea est, quae sanaticis

56쪽

erro,ibus latissimam portam ' aperiat. Sio in loco IIIoh. 2, 20. 27. quo Praecipue nituntur,

. . a

quidem denotat institutionem divinam, sed non eam, qua immediate fruitus esset quilibet Christianus, sed eam modo, quae proxime contigit apostolis, ab iisque demum mediate ad Christianos reliquos derivata est. Id obscurum esse nequit ulli, substratam materiam, oppositionis

rationem et temporis adjuncta nonnihil accuratius perpendenti. Dein Pietistae non magis consenisti uni quam alii in singulorum locorum interpretatione,' quod tamen Secus esse deberet, siquidem

. revera a Deo edocerentur, quum numen divinum non dissensionis et discordiae, sed unitatis et consensioniS est author. Quantopere deni-

que haec sententia idonea esset incendendae phantasiae P et fovendis pessimis, qui inde enasci solent, erroribus, Suapte pronum est intelligere.

. . . .

Norma, ad quam conformata sit sensus reρra sen-

tatio sive s licatio.

. Hucusque proposuimus principium, a quo pendeat veri sensus cognitio, illudque etiam in

S. εcripturae interpretatione unice sequendum ess ademonstravimus. Sed cum Hermene vetica non tantum debeat docere, qua ratione sensus sit inVeniendus, sed etiam, qua ratione aliis sit repraesentandus

57쪽

alvo expIisandus, proponenda quoquo erit suprema aliqua regula , ad quam dirigatur sensus repraesentatio sive explicatio. Ea autem maniis seste erit repetenda tum ex fine, in quom suscipiis

tur sensus repraesentatio, tum ex ipsa rei natura. Finis jam vero alius non eεt, quam ut Per eam adjuvetur Iector vel auditor in assequendo sensu Ioquentis, quo perspicue eum cognoscat. Natura rei vicissim postulat, ut non aliae orationi

sententiae, nec plures, nec pauciores, nee tenuiores, nec Persectiores verbis notiones subjiciantur, quam quas ipse author eis subjecit. Ιmo nec forma orationis erit insuper habenda. Volumus enim non modo sensum loquentis assequi, sed ipsum quasi Ioquentem audire atque percipere. Atqui recte orationis formae subtilissimae impressae hae-

rent notae, ex quibus eognosei potest, quae fuerit peculiaris loquentis animi indoles , quae patria, quae aetas , simulque dictorum Vis major aut minor ita in ea residet, ut ea neglecta vel immutata periculum foret, ne sensus ip e a Mic retur, et Vel augeretur, Vel diminueretur. quamobrem ut omnibus numeris absoluta sit sensus TePraeSentatio, tum summa qua fieri potest Perspicuitate, tum fide, et quidem tum quoad mat viam , tum quoad orationis sormam , niteat vortet.

58쪽

Hermeneuticas biblicas gravitas atque utilitas.

Etiamsi negari nequeat , etiam sine distincta regularum , atque systematica cognitione fieri Posse, ut sensus loquentis saepius felicissimo inveniatur , fuisseque, uti in omni arte atque disciplina , qui ante omnem inventam theoriam hermeneuticam egregie versati sunt in interpretan-

dis auctoribus; subtilis tamen adeo Veri sensus haud in permultis viget; praeterea vel ab ejusmodi nunquam penitus abest erroris periculum, quod eo majus est, ac implicatior est Iocus aliquis vel Iiber; denique si quae controversiae ortae sint de S. S. Iiteris, eae sine certis solidisque regulis admotis , nunquam dirimebantur. Quum jam S. scriptura credendorum, OhSerVAndorumque norma sit ; ast vicissim lingua perseripta , a nostra divera issima; stilo concepta, minime ad sermonis ακριβειαν composito, Iectoribusque destinata, aliunde jam sive ex Proprio HSu, Sive viva aliorum voce uberius institutis; quum denique de facto constet vix ullum gravio. rem Iocum esse, qui non diversissimis interpretum explicationibus sit distractus, atque in contrarias paene partes agitatus: Quis non agnoscat gravitatem, utilitatemque legum solidarum, atque Praeceptorum , quae viam certam monStrent

59쪽

divinum eloquium rite interpretandi, atque omnem errorem evitandi

Moriaria historim Hormeneurices Biblicas dei

. . . ncatio. . .

Hermeneuticae disciplinae , utut summa sit eius utilitas, atque graVitas, non modo admodum tenuia erant initia, sed et, si disciplinae

formam respexeris, ad recentissima demum tem-

pora pertinent. Primis duobus a Christo nato saeculis nemo fuit, qui de interpretatione sive

universa sive biblica certis praeceptis regenda cogitasset. Neque Origenes, utut caeteroquin destudio biblico satis bene meritus, et in genere ObservaSSet, grammaticum, ast non unice, Sed Praeterea moralem quoque et mySticum sensum esse Sequendum, ad singulas reguIAs scribendas

animum adplisuit. At Tichonius Saec. IV. Donatista in Africa septem regulas scripsit interpreti

biblico, quas Augustinus L. III. c. 30. de doctr.

Christ. non modo complexus est, Sed et emen

datiores reddidit. Sed vel Sic verius observa-

tiones magis quam regulas dixeris, quum ad singulas modo dictiones vel phrases biblicas perti-

- - a

neant, et quae propius accedunt ad reguIas, Sen

sum mysticum inVenire doceant. - Neque ta-

60쪽

Isagogen S. S. Iiterarum edidit, Cassiodorus, cui institutiones ad divinas Iecliones debemus. et Junilius Africanus saec. VI. qui duos libros dopartibus litertirum sacrarum scripsit, hisque operibus suis regulas hermeneuticas inseruerunt, sed omnes sere mystici generis, licet in refutando hoc sensu , commendandoque .historico in Hieronymo et Theodoro Mopsvestheno cf. S. I 5. egregios antesignanos habuissent, simulque egre

gia interpretationis literatis specimina vidissent. Saeculis subsequis penitus neglectα jaculthaec provincia; immo ne quidem proprii conatus

exegetici suscepti fuerunt, sed antiquiorum unice vestigiis terendis acquiescentes , Scholia, et glossas collegerunt catenasque consecerunt, satis adhuc selices, quod in praestantiores fere interpretes veluti Origenem, Chrysostomum , Theodorum Mopsvesthenum , Isidorum Pelusiotam, Augustinum, Hieronymumque inciderint. Quip-re enascentes continuo haereses Omne studium ad polemicam converterant, et ingruentes dein Vandalorum, Gothorum, aliorumque rudium popu-

Iorum incursiones omnimodam fore cultiori orbi barbariem induxerunt, ita ut describendis Codicibus, et triviis, quadriviisque omnis literatura

absolveretur.

Saeculo XII. reviviseetitit quidem studium

SEARCH

MENU NAVIGATION