Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ss Di suMMA ARTIs CRITICAE DIFFICULTAratum. Tu quidem antea magnum te quid dam praestitisse arbitrabaris , si regulas nescio quas memoria comprehendisses, & ad eruditionis pompam in tuorum aequa lium corona recitasses nunc autem te nihil egisse, quod ad summam artis criticae dissicultatem levandam pertuneat , fortasse intelligis. od ad me attinet, nihil omisi eorum, quae in praesentia aliquid ad te persuadendum momenti habere posse existimavi. od si ego nihil dicendo profeci, vide, quaeso, ne tu agendo plus fortasse , quam velis proficias; & eo cupiditate tua abripi te sinas. ubi aequales tuos exemplo ipse tuo minus audere ediceas . inare, aut tibi illa doctrinae adiunge praesidia, quae Critico omnino dixi esse necessaria, aut de arte critica noli amplius cogitare ; illudque pro certo habeas , ne eximiam quidem doctrinam , cui summum iudicium adiunctum non sit, quidquam Critico profuturam , immo potius obfuturam; praecepta vero , sine

utriusque & doctrinae & iudicii adiumento, nihil pro

sua valitura .

102쪽

DE SUMMA

ARTIS CRITICAE

DIFFICULTATE

ACTIONIS I LIBER III.

A ratio est ac natura omnium distiplianarum & artium, ut nunquam non magnam difficultatem adiunctam habeant, eoque maiorem, quo se magis ab humili infimarum atque mediocrium conditione attollunt , & ad altiorem dignitatis atque exis cellentiae gradum eriguntur. Quod si ita est, quid de arte critica sentiemus, & quem tandem difficultatis modum ei constituendum putabimus 3 Nam, cum facultates una omnes praestantia longe multumque antecellat, una omnium perfectam absolutamque cognitionem requirat, una excellentiam contineat, una etiam necessario debet omnium complecti dissicultatem . Illa ipsa de rebus omta a niis

103쪽

roo Dr SUMMA ARTIs CRITICAE DIFFICULTAT anibus cognoscendi iudicandique summa potestas, quae ei iure conceditur, uti artem hanc in editi ssimo dignitatis fastigio collocat, ita tot gravissimarum dissicultatum, quaa si quodam satellitio stipatam vallat, ut non aditu perdiseficilem modo reddat, sed etiam prope imperviam faciat atque inaccessam. Huc accedit, quod , quemad-uodum superiore actione demonstratum a nobis fuit, regulis ac praeceptis allevari vix , ac ne vix quidem p test; ut in quibus aliqua subsidii spes ac quietis coIlocari videbatur posse , in iis novae novarum molestiarum tu bulentissimae moles excitentur, eiusque cultoribus prope desperatio quaedam obiiciatur. Quare eo res videtur adducta, ut huius artis sive naturam , . sive vim , sive excellentiam , sive regulas ipsas ac praecepta , quibus continetur, spectare velimus, summis undequaque arrgustiis atque molestiis incredibilem in modum obsepta reperiatur. Constituta hoc modo artis criticae diseficultate , & desperato omni regularum subsidio, illud reliquum estet , ut ad id , quod secundo loco proposui, gradum facerem , & susceptum a me pensum exsolvere festinans , de pravo artis criticae usu di-eerem . Sed tamen ad praecepta revertar, non quod ex iis aliquid opis sperandum sit; sed ne , cum multa de praecipuis artis hujusce canonibus disputarim , illum, qui caput artis praedicatur , omisisse iure meritoque coarguar. Canon est ex veterum silentio depromptus ,

in quo isti se potissimum iactare solent, & permagni

104쪽

Acrio Nis L LIRER III. rotexistimatur momenti ad ferendum de rebus a nostra memoria disiunctis , in quibus Criticorum assidua ac prope quotidiana disquisitio versatur, certum rectumque iudicium . Porro ex hoc canone illud emergit argumentum, quod, recepto apud Criticos vocabulo , negatioum appellatur. Huius autem argumenti maximus est usua in arte critica , atque ea in eodem adhibendo frequentia , nihil ut in Criticorum scriptis occurrat tapius, nihil , quod inculcatum sit magis , perinde quasi tota in eo uno artis criticae vis ac ratio contineretur . Atque huius quidem argumenti, si quo crebrior est usus, eo etiam praesentius esset auxilium , aliquo modo arti criti- eae consultum existimari postet, & ea , qua laborat ac maxime premitur, dissicultas aliqua ex parte imminuta . Sed hic quoque novis urgemur angustiis, novis cir cumsidemur molestiis, novis conflictamur difficultatibus . Nihil enim hoc argumento incertum fortasse magis , nihil, cui minus fidi possit. Quare operae pretium me facturum existimavi, si illud ex regulis omnibus excerptum , separatim examinandum susciperem , ebque soli, quo copiosius pro eius dignitate atque praesta tia , addo etiam , pro summa , quam isti in eo coli

cant, fiducia ( quid enim expeditius p quid prima specie probabilius e quam aliquid, de quo veteres sileant, aut

insirmare , aut inficiari 3 tractaretur, actionem integram reservarem . Etenim , ut videtis , accurata huius argumenti investigatio a me praeteriri omnino non debuit; nem

o a qua

105쪽

ios Da su MMA ARTIs CRITICIE DIFFICULTATRque committi, ut in quo illi usurpando nimiae assiduitati rarguuntur , ego contra in eodem omittendo aut summae negligentiae , aut turpis ignorantiae condemnarer . Dixi

nihil hoc argumento prima specie probabilius , nihil usu expeditius videri; sed , si me isti, nunc attentius audire volent, multo aliter intelligent se rem habere , atque ipsi falsa persuasione decepti arbitrantur. Docebo quam hoc infirmum argumentum sit , quam omni ex parte la-hans , quam minime , ut ipsi praedicant, inconcussum. o demonstrato illud reliquum erit, ut de summa artis criticae difficultate dubitare desinant ; illudque sibi persuaderi tandem aliquando sinant, hanc ipsam difficultatem nullo modo posse , nisi acerrimo ingenio vinci, non alia via , nisi eximia doctrina superari, non alia demum ratione, nisi excellenti quodam , quod in arte critica maxime pollet, iudicio edomari. II. Atque ut ad Graeculum illum meum postremo revertar , quo cum iam tertio congredi placet; age nunc sis, & profer canonem illum tuum, in quo explorando hodierna omnis nostra sive contentio , sive disputatio versabitur ; illudque inflatis & percrepantibus buccis , di usitata illa tua capitis elatione ac iactatione pronuncia. SI QUID IN VETARUM SCRIPTis NON INvENERIs , PERNEGATO . Audio. veruntamen ne tantisper quidem commoveor , dc simul confido fore , ut telum istud immane tuum, quo hodie contra me usurus es sui ad rationum momenta , tanquam ad obiectum fim

106쪽

Acrio Nis I. LIBER HI. Iosmum aliquem clypeum , ventum erit, glacies ceu futialis icta di liat; tu vero prorsus inermis reperiare. Ea igitur, quae in veterum scriptis non invenero , auctore canone isto tuo inficiabor. id e Omniane , de quibus veteres siluerunt, statim tanquam falsia reiicientur ac reis pudiabuntur Primum velim mihi dicas, qui scis p unde habes p quo magistro didiceris p quod nihil veteres fuisgerit , nihil latuerit, nihil non litteris posteritatique demandarint. Cui enim probabis p tanta eos fuisse dilige

tia , tanta assiduitate , cognitione tanta, ut prope infinitam rerum memorabilium multitudinem non modo non

ignorarint, sed accuratius etiam , undequaque per ipsos potuit, collegerint, eamque scriptis complexi suis nihil reliquum sibi fecerint, quod non litterarum monumentis custodiendum asservandumque commiserint . in id psi multa illis obiecta fuerint impedimenta, quibus ab enunciandis sine discrimine rebus omnibus memoria dignis vel dissuaderentur , vel deterrerentur, ut vel n luerint, si potuerunt, vel, si voluerunt, id ipsum e ita cere non potuerint; tamenne in ea opinione perstabis, ut putes nihil eos omisisse , nihil, quod a se posteritas requireret, praetermittendum existimasse pIII. Sed collegerint sene omnia , quippe qui navi industriique homines & perhibebantur & erant; nihil iis obstiterit , quominus omnia & posterorum memoriae,& litterarum monumentis commendare prohiberentur. Insio nihilo acrius & urgeo. Quid p omniane , quae ve-

107쪽

io DA suMMA ARTIS CRITICAE DIFFICULTArgieres scriptis suis prodidere, ad nostras manus tam longo intervallo pervenerunt Z Nulline codices amissi nullane voluminum facta iactura p Nonne pene innumerabilia hujuscemodi monumenta partim incuria deperdita, partim invidia de medio sublata, partim odio concerpta, partim vanescentibus litteris deleta,partim tineis blatticque peresa , partim incendiis consumpta , partim aqua rum alluvionibus absorpta penitus atque hausta interierunt ut prope miraculo habendum sit, siqua aetatem

pertulerint, & ad nostra usque tempora perdurarint. IV. Quam multa putas, quamque excellentia exmeellentium olim exstitiise Oratorum opera , Poetarum , Historicorum , Grammaticorum quam multa sapientissimorum virorum , in omni genere doctrinarum & aratium , ct graecorum & latinorum p quorum operum neminimum quidem vestigium nunc remanet. Ex tot Iatinis oratoribus, qui a Tullio commemorantur, ne

unius quidem unam nunc orationem invenies. Orator

longe disertissimus fuit Hortensius; eloquentissimas habuit & scripsit orationes; profer, si potes, de tanto viro periodum unam , verbum unum 3 Tullii ipsius Oratorum omnium facile principis eloquentissimae orationes quam multae interierunt 3 Eiussiem de Republica libri illi admirabiles, florente Augustino , & legebantur, &suspiciebantur ; nunc , si fragmentum de Somnio Scipionis , di paucula quaedam , quae aliis in aliorum auctorum operibus indicata reperiuntur, excipias, nulli sunt,

Quid e

108쪽

At TIONI s I. LI3ER III. - Quid 3 eopiosum indicem vel de solis Grammaticis coiis

texuit, & volumen integrum confecit Suetonius . Horum Grammaticorum praeceptiones, quis nostrum vidit

unquam 3 quis legit nisi tu forte eas & vidisse, & l gisse assirmare possis , qui tantopere regulis ac praece ptionibus delectaris. Annales illi maximi , qui a Ro

manis summa cura ac diligentia conficiebantur, & omnium veraci ssimi habebantur , quorum ante cognosce dorum populo potestas fiebat, quam ederentur , nunc quidem nusquam apparent. De multis vero summorum Poetarum operibus sive graecis , sive latinis, quid commemorem I quorum inventio desiperanda est, iactura vero reparari nullo modo potest . V. Sed levioris sertasse momenti tot oratorum, P tarum , Historicorum, Grammaticorum opera periisse

videri potest . mide illa praeclari ssima SS. Patrum volumina , tanto studio elaborata , tanta tamque exquitata doctrina & eruditione referta, quae summo ad C tholicam Religionem confirmandam , si superessent , usui forent, intercidisse , leviterne ac dissolute ferendum erit 3 Ubi nunc exstant priorum Ecelesiae saeculorum tot egregia hoc in genere monumenta e quo tandem loco tam abdito ac recondito, ut eo nullius adhuc dilige tia in rimando ac sagacitas aspirare potuerit, illa custodiri atque asservari existimabimus p Ubi inadrati Ap stolorum discipuli pro Christianis Apologia, quam Hieronymus & Eusebius citant i ubi alia item pro Chri-

109쪽

stianis inpologia ab Aristide Atheniensi Philosopho feritapta , cuius item Hieronymus & Eusebius mentionem suetunt 3 Ubi s. Justini Philosophi liber contra Haereti eos p Ubi Melithonis Sardium Episcopi opera decem& octo p Ubi plures a Dionysio Corinthiorum Pontifice Episcopis & Sotero Papae epistolae missae 3 Ubi S. Irenaei Lugdunensis Episcopi litterae 3 Ubi eiusdem libeteontra Marcionem , & variis de rebus tractatus luculentissimi p Ubi Apollonii senatoris Romani & nobilissimi Martyris Catholicae Religionis invictissima propugnatio , qui iussus a Commodo Imperatore rationem Fidei suae reddete , eam disertissime a se exaratam Senatui

exhibuite De Sanctis vero Patribus qui posterioribus saeculis floruerunt, quid dicam P Nullum fere ex illis

invenire poteris , cuius opera bene multa non desiderentur. Multa desunt de Hieronymo , multa de Ambrosio, multa de Hilariis & Pictaviensi & Arelatensi , multa de Gregorio Turonensi , multa de Cypriano clarissimo Oratore ; multa de Paulino Oratore & Poeta celeberrimo ; multa de Fulgentio , multa de Lactantio , de Casssodorio , de aliis latinis Patribus multa. id de grae- eis p de Athanasio , de Basilio Magno , de Gregorio Nysseno , de Amphilochio , de Cyrillo Alexandrino , Theodoreto , Dionysio Episcopo Alexandrino, Methodio Episcopo Tyri in Palaestina nonne multa I de Ephrem vero Patriarcha Antiocheno omnia . Nam quid plura colligendo enumerandoque persequar e 1llorum

110쪽

Aerio NIs I. LIRER III. Foripsorum Patrum , quorum nulla non ad nos opera per veni sie videri potuerunt, cuiusmodi sunt Tertulliani. Origenis , Clementis Alexandri , Augustini ipsius ali rumque ; non pauca tamen insignia volumina prorsus interierunt. Jam paucane periisse tibi videntur 3 cum

tanta , quanta enumeravimus , huiusmodi monumenta perierint, quae transimittere ad nos majorum cura nodi

potuit , & vetustas absumpsit. VI. Illa vero tandem quam luctuosa i quam exitialis iquam deploranda divinorum voluminum iactura fuit lHanc tamen , si non omnium , quod providentissima si

premi numinis cura antevertit , nonnullorum tamen subbre temporis iniuria coacti fuimus. Novimus ex lib. I i I. Regum cap. iv. Salomonem illum, mortalium omnium

divino oraculo sapientissimum, tria millia parabolarum locutum esse, & carmina eius fuisse quinque millia . Haec autem tot & parabolarum & carminum millia nune ubi sunt 3 ubi latent 3 ubi asservantur p Nusquam sunt , perierunt, interciderunt . Idem ille ipse Salomon, ut ex eodem libro Regum discimus, quam multa de pia tarum stirpiumque proprietatibus libris complexus est

suis e qui disputavit super lignis a cedro , quae est in Libamno , usque ad hyssopum , quae egreditur de pariete. Quid vero illa alia , quae idem est alio in genere multa pedi secutus de jumentis , de volucribus, de reptilibus , de piscibus . Iam Parabolarum libros quantum utilitatis ad doctrinam ct morum institutionem habituros . reliqm

SEARCH

MENU NAVIGATION