Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

re,s DE suuMA ARTIs CRITICIE DIFFICULTArgautem quantum ad humanum usum & vitae necessitatem

eommodi, si superessent allatums existimabimus 3 Sed hos ipsos libms idem , qui alios omnium omnis aetatis scriptorum innumerabiles, violentus turbo corripuit ataque dispersit. VII. Quod si divinorum voluminum, quae tantoreligiosius ac diligentius, quanto reliquis omnibus voluminibus praestabiliora erant , custodiri debuerunt, evitari iactura non potuit; quid sentiendum de caeteris hujusmodi monumentis putabimus e quorum tants facilior

amissio esse debuit, quanto minus ex eorum amissione detrimentum consequebatur; ut mirari desinamus, si tot SS. Patrum opera, quot supra enumeravimus (tametsi non omnia collegimus , sed aliqua tantum ex incredibili deperditorum operum numero excerpsimus 3 intercid runt , quandoquidem divinorum ipsorum codicum amissonem effugere non potuimus omnino sic se res habet , non singula volumina solum diuturnitate temporis, sed integrae etiam bibliothecae consumptae sunt. Scimus asservandorum codicum gratia nobilissimas a potentissimis Regibus constructas misee bibliothecas; Alexandrinam a Ptolemaeo Philadelpho , Palatinam Apollini consecratam ab Augusto , alias ab aliis alibi. Hae porro incredibilem voluminum copiam toto orbe , immensis sumptibus , summa cura diligentiaque conquisitorum capiebant . Sed quae tot volumina capere potuerunt, ea

dem quo minus ea , una cum regiis ipsis aedificiis, in-

112쪽

cendia, casus, ruinae, direptiones perderent penitus atque absumerent, prohibere non potuerunt. VIII. Neque vero aliter esse debuisse existimandum est , si ad casus prope infinitos , quibus humanae res obnoxiae sunt animum cogitationemque convertamus. Atque ut omissis prioribus illis saeculis, quibus, vigente Romanorum Imperio , non adeo barbaries dominata est , ad tempora nostris propiora veniamus ; an mihi tu hospes adeo in historia es ac peregrinus, ut Vandalorum , Gothorum , Hunnorum , Longobardorum , caeterarumque barbararum nationum fatales longe latemque excursiones , earumque teterrimas in Italiam praesertim nostram irruptiones ignores Has autem parum

his, de quibus loquimur , monumentis exitiales fuisse credis & calamitosis p ocumque incitata barbarie sua & furore iniquissima gens, & humanitati ipsi inimi

ca rapiebatur , ruinae, strages, excidia , interitus, direptiones, vastationes consequebantur . Neque vero minor calamitas egregiis sapientissimorum virorum monumentis, depopulatis provinciis , direptis urbibus, eversis bibliothecis incensis tabulariis importabatur. Mitto hic inclinationem temporum , mitto hominum incuriam , mitto ignorantiam, mitto regnorum , mitto imis periorum vicissitudines, omnia denique bella cuiusque generis sive a domesticis , sive ab externis illata prata termitto , quibus nostra haec pulcherrima mundi plaga spraecipua bonarum artium altrix, certa sedes, vetustis si

113쪽

mumque domicilium infesta fuit, ut propterea artes i De nusquam tuto consistere potuerint ac conquiescere. Extorres miserae hac illac vagari cogebantur, ac fuga

sibi consulere , qua quidem in fuga , trepida praesertim ac repentina , multum litterariae huius, ut ita dicam , supellectilis interire & amitti necessario debuit . IX. Nam , quid postremo dicam de edacissima illa

rerum confectrice omnium vetustate , cuius tanta semper vis fuit, nihil ut opere , aut manu factum exstiterit , quod ipsa tandem aliquando non consumpserit pPepercit scilicet chartis, doctis quantumlibet & labinosis , quae se ab immanibus illis atque insanis Agypti

rum Romanorumque molibus temperare minime potuit Jacent moles illae, quae ad aeternitatem extructae vide. bantur, & re ipsa aeternum tempus laturae merito existimari poterant; tanta erat magnificentissimorum firmitas

stabilitasque aedificiorum ; iacent, inquam , eversiae nunc funditus ac perculsae , vix ut ex illarum reliquiis incredibilem earundem pulchritudinem amplitudinemque aestimare posisimus. Neque vero voracissima haec ipsa vetustas istis ipsis reliquiis parcet I eas persequitur quotidie , & persequetur in posterum , nec plane satiabitur, donec, quod reliquum est, exedat prorsus atque conficiat . Usque adeo nihil est durabile , omnia fluxa &caduca; nihil, quod tempus ferat, nihil aeternum, nihil immortale .X. Iam vero in tanta clade , excidio tanto omnis

114쪽

Aerro NIs I. LIRsR III. mgeneris monumentorum , tu mihi veterum silentium objicies atque oppones e Miror equidem , nec satis ratationem assequi possum , quare huiusmodi silentio tantum auctoritatis inesse existimandum sit , ac perinde ra. tiocinandum ex eo, quasi silentium hoc ipsum non tacita esset aliqua de re , sed plane diserta testificatio. Locuti quidem , per me licet , illi veteres sint , nihil praetermioserint, de omni re , quae esset memoria digna, nos docere voluerint, ut hac de causia magnam illis habere debeamus gratiam. Sed , quae rerum humanarum incertaeonditio est , praeclarum illud eorum nos erudiendi suis vandique desiderium successu caruit. Eorum opera amisplius non exstant; diuturnitate temporis consumpta sunt,

de tot voluminibus ne pagina quidem una reliqua fata est. id facias 3 quemadmodum tantam iacturam reis parabis p quomodo tanto malo occurres e An quae imterciderunt , ne interciderint, effcere quisquam potest e Reliquum igitur illud est, ut quae reparari non possunt ,

iis necessario careamus, eorum iacturam aequo feramus animo , & nos in tantis malis , qua possumus, ratione consolemur . XI. Tu vero multo aliter mecum agis . Requiris a me eorum opera, quae nulla sunt; me adigis exprom re , quod non possim . Instas , urges, opprimis , non rein

mittis . Nam , quid aliud est veterum scriptorum silenatium objicere 3 quam eorum opera flagitare, quae si exsti terunt , ipsa vetustate perierunt. id ego se clam i

115쪽

i is DX sUMMA ARTIs CRITICAE DIFyreutrArgeiam i quomodo tibi possim satisfacere 3 An eorum auctores ab inferis excitandi erunt, ut adsint, ut praesto sint, ut testificationem interponant suam 3 Hoc fieri nullo modo potest . Quid ergo est e quod tantum momenti in eorum taciturnitate collocandum putes. Quid , quod eorum silentium mihi ingeras atque obtrudas i ex eoque aliquid contra me coneris essicere Ii quidem to querentur, si exsisterent, taceant autem necesse est, quia nulli sunt. Nonne qui ita se gerat , perinde facere existimandus est, ac si post ingentem magni cuiusdam exercitus cladem , eos , quos Martis vis perculit, &campo exstincti iacent, testes adhibere velit, ex eorumque silentio aliquid confirmare . At tacent. Credo equia dem . Quid ni taceant 3 exstincti sunt, sensu & lingua carent. Exspectandum scilicet, dum mortui loquantur .& vocem emittant. Non est igitur, cur ex eorum taciturnitate quidquam coneris evincere, ut in eadem contra me usurpanda tam creber, tam molestus ac morosus sis . XII. At non omnia vetera monumenta eandem form

tunam subierunt; multa iniquissimas temporum insurias, multa furacissimas barbarorum manus evaseruul, multa ad nostra usque tempora perdurarunt. Video . Nunc dicis aliquid, quod ad rem pertineat; sed ne hoc quis dem tibi magnopere suesagari potest . Sic enim loquem ris , veteres ut codices, aut legisse nunquam , aut si legeris, non intellexisse videare . Si enim legisses & intellexisses, vidisses profecto multa in iis desiderari, qu

116쪽

Acrio Nis I. LIBER III. ir; frustra sapientissimorum hominum diligentia , frustra sagacitas exquirat. Multa imperitorum taculorum inscitia , aut ad alienum sensum traducta , aut per vim nuia Io more, nullo exemplo intrusia, multa librariorum vitio, ignorantia , oscitantia foedissimum in modum depravata , multa corrupta ac turpissimis mendorum sordibus atque illuvie inquinata , quae omnia quantum fidem elevent , testimonium infirment, argumentorum vim proterant atque infringant, quis non intelligit e Plurimam quidem operam & diligentem & diuturnam ad eos ab errorum colluvione perpurgandos contulerunt viri do

ctissimi , ut, si fieri posset , illos pristinae fidei inte

gritatique restituerent. Utrum vero, quod optimo consilio efficiendum susceperunt, re etiam ipsa perfecerint , malo sapientum opinioni relinquere , quam in oristione mea ponere. XIII. Hoc primum; deinde nihilo minus, quam antea, acriter ac vehementer argumentationem instauro. Nam, tametsi multa veterum scripta ad nos pervenerint, cum tamen ad nostras manus non omnia pervenisse certum

sit, quid est 3 quod tu in me oppugnando diutius pers,

Veres. Opus flagitas auctoris, cuius mihi silentium o Ponis . Dico , periisse , quod credibile est & verisimile in tanta , quantam supra demonstravimus veterum ser piorum clade atque interitu. At huius ipsius auctoris multa supersunt opera. Esto; sed non omnia. Quomodo ostendes iuperella omnia P quomodo me convinces i qui Toma. H ia-

117쪽

ri Da suMMA ARTIs CRITICAE DIFFICULTATasatis planum iam fecerim multa eorum ipsorum se Spiorum , quorum opera ad nos pervenerunt, multa, intaquam , desiderari . Jam, si non exstant omnia , nihil pro laeto est, quod contra me argumentando ratiocinandoque possis effcere 3 Illud ipsum opus , quod a me flagitas , potuit intercidere; si intercidit, argumentum nullum est ; si potuit, dubium valde ac suspiciosium . Unum de duobus necesse est ; aut plane constare debet, nihil eius auctoris, cuius mihi silentium obiicis, desi derari ; aut, si hoc non constat, nec demonstrari ullo modo potest, consequens illud est, ut prope nihil inde, quod quidem ratum ac firmum sit, essiciatur. XIV. Verum esto, huius ipsius, cuius mihi silentium opponis , auctoris opera exstent omnia, millum perierit . Quid P si male corrupta , si foede circumcise , si interpolata, si interlita, si pessimum in modum depravata ad nos pervenerint Quid tu e quid Critici omnes argumentabuntur 3 Poteruntne mihi eripere facultatem reclamandi, omnibus consilio utentibus rationem auferre suspicandi, lacunam exstare aliquam in his operibus ipsis, quam recognitorum diligentia atque sagacitas nequaquam explere potuerit Quid praeterea 3 si idem iste auctor quanquam multa scripserit, & nihil eorum, quae scripsit, interciderit , omnia tamen aut litteris conssignare noluit, aut, si voluit, ei filii interdictum ; t menne eius auctoritas tanti erit, ut, si aliquo de facto reticeat, eius mihi silentium iure possit opponi p

118쪽

Acrio Nis I. LIRER III. ras.. XV. At credibile non videtur , ab accurato scriptorerem ullam , quae ad illud ipsum , quo scribebat, tempus aliquo modo pertineret, futile praetermissam ; praeseratim vero si res illustris admodum fuerit , si dexter se locus scriptori, si idonea de ea mentionem faciendi obtulerit opportunitas . Verum , ut istud ipsum, quod dicis aliquid ad persuadendum momenti habeat, quod tamen ratione magis, quam usu probatur; quis in se recipere poterit, & fidem interponere suam , nihil huiusmodi vel ab accuratis unquam omissum fuisse script ribus I Multa enim re ipsa omissa sunt. Si quam ob causam quaeris I nescio. Non enim possum divinare . Etenim & multae , & graves, & etiam necessariae causae esse potuerunt, quare hanc vel illam rem omi serint; hoc unum scio, ct certo scio , omisisse . in id gi nonis ne nobis vel non cogitantibus, vel aliud cogitantibus inulta in scribendo elabuntur atque praetervolant 3 At res erat illustris & huiusmodi, quae omnino ut de lementio fieret & postulabat, & flagitabat. Audio. At locus scriptorem admonebat. Video . Compellebat etiam . Non contradico ; sed nihilo tamen minus aio , &re postulante ac flagitante , & loco admonente & compellente , nullum eius illustris, quam dicis, rei apud

scriptorem exstare verbum . Tu quidem clamas ac vociferaris , hoc esse incredibile. Sit incredibile , ut visi sed istud ipsum incredibile tuum & factis refutatur, exemplis credibile redditur .H a Eu-

119쪽

iis Da suMMA ARTIs CRITICIE DIFFICutTArgXVI. Eusebius certe accuratus fuit scriptor & dilia gens , vir apprime doctus & eloquens. Multa , quae suo tempore contigerunt, copiose & luculenter scriptis persequitur suis ; nonnulla tamen , quae commemorari ab eo debuerunt, omnino praetermissa silentio sunt.

Certe patrata in salutiferae Crucis inventione prodigia ct insignia fuerunt, & illustria , & ad confirmandam

Christianam Religionem maxime accommodata . Locus preterea commodus, opportunitas summa Eusebio ora

ferebatur , ut nonnisi a negligenti & oscitante scriptore preteriri posse viderentur. Omissa tamen ab Eusebio sunt, viro , uti diximus , docto & accurato, & eximio in paucis Historico ; cuius historia illustris adeo habetur , ut sine eius luce in summa rerum ecclesiast carum ignoratione versaremur. Quod Eusebio usu venit, quae potior ratio , cur aliis quoque scriptoribus sive usu , sive casu venire non debuerit & potuerit, etiamsi consimili & accuratioris diligentiae, & doctrinae exquisitioris laude commendentur.

XVII. id vero si ob eam ipsam causiam , quod res aliqua maxime insignis Sc admodum illustris fuerit, ac

propterea omnibus nota, omnium passim usiurpata linguis, jactata sermonibus, supervacaneum iudicari potuit eam seripto tradere, & posterorum memoriae commendare. Scriptores fere in rebus minus notis ac reconditis diligentiam probari volunt suam; a vulgatis & a nemine ignoratis dedita opera abstinent , quas nullo negotio

120쪽

AeTIONI s I. Li3ER III. putant a quocumque scriptore posse litteris demandati . Idelem diligenti cimi quique scrutantur tabularia , abdita

quaeque investigant, rerum memoriam eruere cona

tur ultimam ; & tum demum , cum aliquid vulgo ignotum , & a nemine enunciatum e tenebris in lucem protulerunt , te magnum aliquid praestiti sie arbitrantur ;tum sibi placent, tum se diligentis omnes implesse partes scriptoris putant. Fac nobiliores eiusdem aetatis scriptores in hanc convenisse sententiam , iam hoc pacto praeteriri multa potuerunt, quorum memoria digna piamne erat, quae litterarum monumentis consignata non in tercideret .XvIII. Neque vero est , cur hoc loco scriptores ommnes , atque Historicos ad boni Historici ossicium revoces. Hoc etiam advocato in causae tute subsidium adminiculo, nihilo certe meliorem causam essicies. Opinor boni Historici ossicium hoc esse. Primum nequid falsi dicere a deat , tum ne quid veri non audeat, demum nequa suspiacio gratiae fit in scribendo , nequa simultatis . Haec a d ctissimis viris historicae veritatis iaciuntur fundamenta . Sed quotus quisque Historicus reperietur, qui fune mentis his suum superexstruxerit aedificium . Si Historiacos ethnicos spectes, eorum fides multis de causis suspecta est. Funebre s laudationes in morem apud Roma nos inductae omnem fere latinam corruperunt historiam , quae affrmante Tullio laudationibus est faota mendosior . Nam quid hic ea colligam, quae vulgo ethnicis script

SEARCH

MENU NAVIGATION