Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

iag Da suMMA ARTIs Irseae DIysi CULTATItroversiam posita , afferre documenta Pontificum , testimonia Conciliorum , sententias ac verba recitare Patrum , sustini, Egesippi, Irenaei, Clementis Alexandrini , Athanasii, Basilii, Chrysostomi , Cypriani , Hieronymi , Ambrosii , Augustini, aliorumque , quorum

qui vellet accuratam seriem contexere , eam iam ab antiquissimis inde temporibus posset exordiri, & ad n stra usque tempora longa enumeratione perducere . XXX. Traditiones porro non admittendas solum in Ecclesia , sed neeessarias etiam esse , ne id quidem vocari in controversiam a Catholico potest. Non enim omnia ipsi Evangelistae scriptis mandarunt suis, quae nia mirum Christus traditione magistra doceri nos voluit. Adhuc multa , inquit Christus ipse , Joannis cap. xv l.

num. XLI. habeo vobis dicere ; sed non potestis portare modo. Quid illa I quae leguntur in Actis Apostolorum

cap. I. num. I II. , per dies quadraginta apparens eis , loquens de regno Dei. His autem efficitur non inutili silentio tot dies fuisse transactos; sed multa divinum Magistrum locutum esse , quae nequaquam litteris promdita fuerint atque commissa . Apostolos vero , quae a dierint neglexisse , neque posteris ullo modo tradidisse suspicari nefas est; nisi eos aut negligentes, aut obliviosos facere velimus, ut aut res , quas ipsi didicerant , & quae ad praecipuam Ecclesiae institutionem pertinere norant , Per oblivionem praeterirent , aut nos de iisdem per summam incuriam negligentiamque celarent . Disertissime

132쪽

, ACTIONI s I. LIBER III. ias Paulus Apost. ad Thessal. ep. II. Tenete traditiones, quas

didicistis De per sermonem , sive per epistolam nostram.

XXXI. Hinc tanta vis traditionum est , & semper in Ecclesia fuit, ut non ipsae solum tanquam dogmata habeantur ; sed elicitis inde argumentis Catholicae ipsius fidei dogmata certissime invictissimeque confirmentur . Harum semper hic apud Catholicos usus fuit, contra

atque Haeretici fere omnes , ac recentiores praecipue

opinati sunt , qui fidei ac religionis controversias , solis sacrarum Scripturarum testimoniis finiendas esse contenderunt . His de causis semper Ecclesia Catholica summo studio traditiones retinuit; itaque factum est , ut nunquam intercisa tot saeculorum derivatione , uti primum ab ipsa scaturigine eruperunt, integrae inviolataeque ad nostra usque tempora permanarint. Scripto illae quidem a principio committa non sunt , sed per manus quodammodo primum ab Apostolis , deinde ab eorum discipulis traditas accepit & custodivit Ecclesia , cuius plus valere apud Catholicos debet auctoritas, quam omnium primaevae antiquitatis scriptorum summmum de illis perpetuumque silentium . Vides igitur quidquid scripto commissum non sit , non continuo iure negari posse. XXXII. Neque vero traditionum exordium, gen ratim atque universe loquendo , ab solius Ecclesiae primordiis , sed etiam ab ipsius mundi incunabulis repetendum est. Usque adeo apud omne hominum genus, Tom. I. I nullo

133쪽

a go DE su MMA ARTIS CRITICAE DIFFICULTAT gnullo tempore non maxime viguit traditionum ac valuit auctoritas . Etenim , amabo te , quod scriptum ante

libros Moysis omnium vetustissimos proferre poteris I quae volumina I qui codices primis illis saeculis exiliterunt 3 Omnia igitur , quae ad Religionem verique Dei

eultum spectabant, non scripto , sed traditione conti nebantur . Certe vetustissimi illi primorum saeculorum Patres veri Dei cultores fuerunt I certos sacrificiorum ritus caeremoniasque, quibus Deum colerent, habuisse dubitari non potest , quae quidem cum scripto exa ratae non essent, certe a patribus ad filios sola tradi. tione internuncia transmitti debuerunt. Tolle traditi nes , easque a prima illa mundi aetate , & quasi infamtia remove , iam omnia permiscebis . atque confundes. Nulli certi ritus, nullae certae caeremoniae , nullus certus supremi Numinis cultus, nulla certa externae Religionis

indicta , sed omnia cuiusque ingenio atque arbitrio administrata. Et ecce tibi illa impia permixtio , Sc horis renda confusio , quae nunc a nefariis ae perditissimis hominibus , quorum sacrilegi tota Europa libelli nunc dis , si minantur inducenda curatur. Omnem isti Religionem , quam dicimus evelatam , de medio tollere cohtendunt ; Deum cuiusque arbitrio placandum colendumque permittunt. 'si tamen Deum propitiari S coli aliquo modo volunt, ae non potius una cum religione divinitatem ipsam inaudito scelere omnino conantur ex

stinguere. -

Dixi

134쪽

Acrio NIs I. LIBER III. Ioi-. XXXIII. Dixi, traditiones apud omnes gentes valuisse semper. Etenim consuetudinem hanc tradendi discipulis quaedam non scripto , sed verbo a celeberrimis Philosophiae magistris scimus esse servatam . Certe Pythagoram hunc morem tenui sise posteriorum scriptorum auctoritas diserte testatum reliquit. Cicero lib. i. de Legibus moribus quidem optimis imbuendam Rempublicam existimat, sed non omnes esse leges scripto committendas assirmat. Idem eodem libro consultius Re-iligionis mysteriis provideri censet , si traditione potiusquam scripto evulgentur. Caesar de Bello Gallico lib.vi., Druidas scribit hoc modo Gallos instituisse , ut quae ad

sacram disciplinam ritusque pertinerent , scriptis consignari nollent ; S secus fieri nefas haberetur. GP, lenus lib. i I. de Anat. ait veteres Phy sicos , quae abi artis magistris didicerant, non scripto, sed traditione conis servasse . Neque vero cur ita se gererent, & tantum, traditioni deferrent, & multae & iustis deerant causiae quas hic afferre supersedeo , ne reconditioris eruditionis famam captare videar. Usque adeo verum est, non omnia tradi litteris necesse esse ; neque vero, quae scri-ipto consignata non sunt, omni prorius auctoritate destitui, sed maiorem quodammodo acquirere auctoritatem Sed, ut ad traditiones divinas atque apostol icas revertar , intelligis, opinor , quo te canon iste tuus ded cet I vides, quam lubrica via ista sit . quam ingressus es, cui insisti sine prolapsione non potest. Ego denunet

135쪽

iga Da su MMA ARTIs CIUTICAE DIFFICULTArgeio periculum ; tu , si sapies, illud effugies; ostendo scopulum , in quem multi impegerunt, & miserabiliter interierunt, tu, si tibi consulere volueris , eius incursum

declinabis. XXXIV. Dicis , non eandem esse rationem divin rum N apostolicarum traditionum , atque ecclesiasticarum . Audio; sed has quoque si putas liberum esse cuique as mari atque reiicere , magno in errore versaoris. Scio , nihil tam familiare tibi, nihil tam usitatum aequalibus tuis esse , quam , cum aliqua ecclesiastica traditio non arridet eam despuere , & tanquam popularem aliquem temere sparsum rumorem criminari. Nihil facilius , quam huiusmodi inconsideratas iactare voces, &, ubi rationum momenta non suppetunt, ad convicia ac probra se convertere . Multa in hanc rem & vere & graviter dici possunt, & a me suo loco dicentur,& , quoad usque adniti potero , vere graviterque dicentur . Nunc tantum dico , ex isto tuo canone tibi iummum instare periculum ; dico hoc esse tibi modis omnibus antevertendum ; dico providendum in tempore, ne eo , quo certe non vis c neque enim tam pravam de te opinionem habeo deducare. Tu facilius expeditiusque putasti, eo uti argumento , quod te ab inve stigandarum rationum cura molestiaque liberaret; idcidico illud temere , ct clausis , ut aiunt, oculis statim , nihil ulterius cogitans, arripuisti. Existimasti, nihil certius repudiari posse, quam quod diserta veterum scriptorum Disitired by Cooste

136쪽

ium auctoritate destitueretur sed tua te , ut in multis , ita in hoc quoque fefellit opinio. XXXV. Dicis postremo , canonem quidem optimum esse , sed quo caute quis , modice & prudenter utatur . Audio . Atque hac quidem in re tantum abest , ut ii

bi contradicam , ut etiam assentiar quam maxime , imismo vero summopere hoc nomine tibi debeam , quod in fine huius nostrae concertationis eo rem , nescio utrum sciens ac volens, an imprudens & aliud cogitans adduxeris , quo iam a me pridem fuit adducta , & ubi solus dis

sicultatum , quas persecutus hactenus sum, exitus, & periculorum , quae undique Criticum circumstant, effugium ostenditur. Sed vereor , ut his verbis plura, quam &tu velles, & ego optare possem , complexus sis. Ain tu caute, modice, pruden ter Ita,inquis. Ego quoque video, consilio, prudentia , moderatione facile vitari pericula ,

ct ardua quaeque felicem perduci ad exitum posse ; sed aeque video te his prorsus destitutum esse virtutibus. E enim quam tibi videris prudentiam comparasse, quae tibi certam impeditissimi negotii conficiendi rationem oste dat od in te residere consilium credam aut quam, si semel aliquam huius muneris partem attigeris,cautionem te adhibiturum putem p qui quidem si cavere didicisses, tibi primum cavisses, nec commisi sies, ut hac tanta tamque dissicili pr ovincia implicarere. Quae vero mode ratio esse in eo existimanda erit 3 qui sibi temperare non tuerit, quo minus sponte sua summum in discrimen

137쪽

Da suMMA ARTIS CRITICIE DIFFICULTATE

adduceretur. Nonne , in eum ambitione tua adductus imeum cum e sses, ut tibi de tanta re deliberandum foret, si paullum substiti es, & haec duo tantum verba tecum

fecisses; mid ago e vel mo progredior respirasset cupiditas tua aliquantum p nonne aliquid loci consilio & rationi dedit set= nonne denique te a tanto tamque operoso munere suscipiendo repressisset e XXXVI. Sed fac , ut indulgentiae ac liberalitatis meae fontes ad extremum usque nostrae huius concert tionis exitum tibi patefaciam , fac inquam, bonitate quadam naturae, rationem esse aliquam in te huius sive consilii, sive prudentiae, sive moderationis , quas virium tes ego iure iam a Critico dudum , tu vero a te paullo ante requisivisti; quid tum p quid censes futurum pHteritne haec ipsa ratio in tanta pravorum atque inter se dissidentium affectuum , quibus obnoxius es , et inmeredibilem in modum agitaris, perturbatione, veluti in concitatae plebis tumultu, tanquam Regina sedere ac dominari Nonne cum te praefervidus adolescentiae aestus, intemperans opinandi licentia , insolens rerum omnium veterum fastidium, insanum novitatis studium,

effraenata gloriae cupiditas , ingenii levitas , ambitio, amor , odium , invidia, ira , indignatio , temeritas , petulantia , audacia , & siquae sunt aliae impotentis animi permotiones de mente deiicient, etiam illam de solio deturbabunt p

XXXVII. Jam quid ais e qui sensus sunt tui 3 quid

138쪽

Acrio Nis I. LIBER III. ipseogitas de me non enim quaero, quid machineris in me . Nam quid est , quod calumniari possis p Me aequales tuos actionibus hisce meis designasse qui neminem nominavi ; omnium existimationi peperci . Male de arte critica sensuse qui illam saepius laudavi , necessariam dixi, & solummodo dissicilem , quod extra omnem

controversiam est, esse contendi. Me denique eo rem

adduxisse , ut artem per se dissicilem , impossibilem , ut ais , reddiderim p qui illam explicari ingenio, sapien tia , iudicio posse assirmavi. Quare nihil est , quod in me agas, nisi forte mihi irasci velis; sed irascaris licet ; ego certe indignatione ista tua non movebor ; &quidquid etiam in me congerere iurgiorum ac contumeliarum fortasse placuerit, excipiam pacato animo, ac facile tibi remittam & condonabo . Equidem invitus feci, ut te vehementius , quam vellem , exagitarem sed morbus is erat , qui dulcem medicinam respueret samaram posceret; non lenibus fomentis curandus, sed

ferro & igni radicitus extirpandus. XXXVIII. Sed finis sit, neque enim si omnia conmsectari velim , exitum tandem aliquem inveniret oram tio mea . Vides, opinor , & satis ex his, quae tribus actionibus hisce meis persecutus sum , colligere potes quid sit Critici munus exercere , & quantum hac in re inter meam , & tuam opinionem , hoc est inter doctum eruditumque Criticum , & ineptum imperitumque rambulam intersit . Magnum est Critici nomen , magna dim

139쪽

is 6 Da suMMA ARTIS CRITICIE DIFFICULTATEgnitas , magnum munus, ct multo maius quiddam . quam ut & ego verbis explicare, & tu animo aste- qui ac ratione queas ; qui, si modo tanquam stipes aut truncus stares , tamen ne tum quidem tantae dignit iis tam gravis ac severae vel ipsum titulum sustinere posses. Non est huius tui, mihi crede , ingenii tot ac tanta , tam abdita atque recondita investigare , non huius memoriae tam multa , ac tam longe lateque dic persa comprehendere , non huius imbecillitatis naturae tot labores, tam graves diuturnosque perferre , non

huius prudentiae atque consilii in rebus difficillimis sine

offensione versari , non huius denique pectoris tam a gusti tantas res capere atque complecti.

XXX lX. Tu vero , si quid ex celebriore aliquo

Critico deprompseris , memoriaeque mandaris , si al, quot Criticorum nomina , exotica praesertim ac peregrina , continenti spiritu, aequalium tuorum plaudente

corona, pro claveris , te satis ad tantum munus cum

laude obeundum instructum putas. Erras, & veheme ter erras, si leviter excusso bibliothecarum pulvere, si vix cognitis auctorum nominibus , si raptim pervol tatis librorum indiculis , si festinanter absoluto nescio cuius facultatis curriculo , si praegustatis tantum nonnullis artis criticae regulis ac praeceptis , hac aetate rudi atque inexperta, hoc vitae genere molli ac delicato, hac co tentione languida & remissa , hoc otio , hac inertia a

que socordia tantam tibi sapientiam , quantam a Crim

140쪽

tico requisivi, comparasse arbitreris . Grandis tibi res laevia; immensum tibi stadium decurrendum proponitur , in quo tantum abest, ut aliquid spatii confeceris, ut adhue

vix pedem extra carceres extuleris.

XL. Multa, ut planum feci, Criticus sciat necesse est , atque ita sciat, ut nemo ei neque labore , neque studio , neque diligentia , neque ingenio , neque sagacitate , neque memoria , neque cognitione rerum , neque ullo doctrinarum instructu atque apparatu facile anteponendus sit. Ad haec ipsius artis criticae praestans omnino ac singularis notitia accedat oportet, qua fiat, ut

ex illius regulis probe perspectis atque intellectis ali quid , quod plausu & commendatione excipiatur, quod sit erudito , quod sapiente Critico dignum , possit eff-cere . Adde prudentiam horum studiorum adiutricem praecipuam; quae una si desit, scientiam ipsam, vel summam ac singularem, Critico non profuturam , sed obfuturam potius sine haesitatione pronuncio . Huc refer iudicium illud, de quo tam multa diximus , acre , certum, subtile , aequum , incorruptum , exquisitum , a quo ars critica nomen mutuatur, sine quo nulla est, & quo uno dissicultates, quibus obsidetur , gravissimae& maximae superantur. Eodem pertinet auctoritas quaedam atque existimatio , qua se Criticus sustentet, omnemque a se , cum opus fuerit, aut infamiam avertat, aut invidiam depellat, & nomen dignitatemque suam contra omnes adversariorum impetus tueatur atque defendat . Tquiis

SEARCH

MENU NAVIGATION