장음표시 사용
91쪽
88 Da su MA ARTIs CRITICAE DIFFICULTArgra sunt, & per se necessaria consecutione descendunt XXXI. Non igitur in constituenda veritate fidendum eoaevis, quos vocant , scriptoribus, cavendum a consequentibus . At si hoc est , cui fidem habebimus p cui credemus p Tibi nimirum novo Critico fidendum erit 3 tibi habenda fides 3 & quidquid nobis obtuleris , passis statim ulnis amplexandum , & clausis, ut aiunt , oculis excipiendum p Gravis enim vero auctor, summo litterariae reipublicae bono, aetate hac nostra exortus , & ad haec postrema tempora reservatus, quo nos de incerti simis rebus , non modo certos & certiores, sed etiam certissimos faceres. Dicis ; quid igitur fiet p quomodo veritas elicietur 3 quomodo explicabitur 3 Hoc a me quaeris p tu videris; quaere potius a te ; tu tibi ipse recponde . Munus nunc meum est dissicultatem ostendere , non te rationem , qua ex dissicultate evadere possis, edocere . Quod si respondere cogor , hoc unum dicam , nec alius quispiam poterit at iter dicere , nisi totum hoc negotium dissicilem habere ingressum , t propter summam doctrinam atque eruditionem , quam in Critico requiri superiore actione docui; multo vero dissiciliorem, Propter summas, quas nunc ostendo, & in quas Criticus necessario coniicitur angustias , habere egressum .i XXXII. At enim . quid tu tandem impeditissimo domcendi munere implicatus, ct in scliolam illam tuam , tanquam in pistrinum aliquod , compulsus .... Non
est, cur plura addas; intelligo quid illud sit, quod te
92쪽
Aerro Mys I. LIAE R II. Syeoquit , quod pectore clausum habes, quod iamdiu ge
sit erumpere , & quod egomet, ne tibi cruditatem gi gnat, nunc educendum curabo . Planius. Video, quid mi hi opponere hoc loco mediteris, & iam inde usque ab initio huius contentionis nostrae objicere in animo habueris . Dicam igitur de me , dicam aperte , di eam ingenue; Si in huiusmodi loca adeo saltuosa , & tot tantisque
sentibus obsita aut necessitate adactum , aut forte foris tuna delatum me viderem, conarer quidem , sed nescio quomodo expedire me possem . Sed illud hoc loco attende, quod jam per te animadvertere pridem debueras; Alias hac in contentione nostra tuas, alias meas, & multo di versas esse partes. Mihi pars facilior obtigit, tibi dissicilior incumbit. Aliud est ostendere , aliud profligare dissicultatem ; primum nullius prope ingenii , alterum summae eximiaeque doctrinae. Facile est,apta di solvere , dissicile admodum dissipata colligare a facile est in littore maris constituto scopulorum tempestatumque pericula denunciare ; in ipso vero mari turbulenta tempestate deprehenso naufragia vitare, & portum feliciter subire multo dissicillimum. Neque vero est , quamobrem pistrinum illud , quo nomine recte quidem scholam designasti, mihi exprobres. Etenim, uti vides,
ex eo pedem non effero. Non in exquisita, non in reco dita eruditione verior; ea assero , quae cuique obvia , in medio posita, ac prope vel caeco exposita sunt. Sed,
qui uni serio studuit arti, facile de aliarum artium dissim
93쪽
so DE suMMA ARTIs CRITICIE DIFFICULTATgcultate , si minus recte , quod mihi non sumo, iudieare , aliqua saltem certe potest ratione iuspicari. Quare non est , cur de communicanda mecum dissicultate coisgites , quam vitabo sapiens I neque vero unquam tam impedito de unaquaque re iudicandi munere implicabor. Ratione & iudicio utens, & pedetentim incedens e tenus procedam, quatenus ratio & iudicium sinet, nee committam sanus, ut ulterius progrediar. XXXlII. Sed ut, unde digressi sumus , revertamur , si in proposito canone prope certo atque explorato tantum inest dissicultatis, quantum ostendimus, quid cem ius futurum in iis , qui neque tam certi sunt, neque tam explorati Itaque , non est cur reliquos eiusdem generis di aeque certos examinandos suscipiam , in quia
hus , si per tempus liceret, mihi prope ludus esset, idem, quod in allato exemplo praestiti, demonstrare, Sed quid tandem facias e Velis, nolis, hoc habent a se omnes artes, ut fere praecepta facilia sint, usus dissicilis ; hoc autem amplius ars critica, ut & praeceptis sit & usu dissicillima. Porro hoc ipsum sive vitium , tave morbum , sive aliud quidpiam appellare malis, pro certo habeto, esse huiusmodi , cui nulla praecipientium consilia subvenire , nulla medentum ars , ne vel adhibito quidem panchresto medicamento , mederi possit . . XXXIV. Verum, omissis praereptis & canonibus, de quibus satis diximus , pauca de ipsis artis criticae principiis dicamus, quo dissicultas magis, quam ostendend in
94쪽
Aerio NIs I. LIBER II. si suscepi, ac magis declaretur . Principia cuiusque facul
talis de artis ea vocantur, quae communi atque unanimi sententia probata ac recepta sunt, atque in ipso communi sensu propemodum infixa. Nunc si artis criti-ticae principia paullo diligentius expendere velimus,
eodem , quo praecepta , morbo laborare deprehende.mus . Et sane , quid exploratius , quam standum esse auctoritati, obtemperandum rationi, utriusque S auctoritatis Sc rationis consensionem maximi esse faciem dam , multum veteribus , multum antiquitati deferemdum . In his omnes consentiunt , nemo discrepat; haec tanquam bases ac fundamenta a Criticis omnibus iaciuntur, super quae veritatis aedificium firmum extruatur atque inconcussum . Ex his tamen veris certissimisque priu-cipiis dici non potest, quantae quamque non diversae solum , sed oppositae etiam consecutiones deducantur.
XXXV, Unde enim censes tot dissidia inter doctissimos & nobilissimos Critiem eadem de re & exorta olim fuisse , & excitari quotidie , quae nullum unquam finem
habitura esse videantur 3 si ut certa sunt , quae communi sententia constituuntur, principia ; ita etiam certus d constans usus esset principiorum . Sed ea nescio quomodo cum ad usum traducuntur, lites gignunt, quaestiones pariunt, & tot, pro diversa ingeniorum ratiocinantium habitudine, ex ita variae erumpunt discrepa tesque sententiae , ut earum incredibilis numerus sit, Adesperanda conciliatio. Utraque ex parte auctoritad op
95쪽
sa DE su MMA ARTIS CRITICE DIFFICULTATE
ponitur, utrique parti rationem favere contenditur , utrinque antiquitatis testimonium profertur , utrinque pugnatur , & repugnatur acerrime I nullus disceptati num finis , nullus controversiarum modus. Quae quidem satis declarant , quacumque de causa id evenire dica tur , quam incerta res ista sit ac plena negotii .
XXXVI. Atque ut id a te infirmari non possit; a
me vero non tam affirmetur , quam confirmetur, allato
exemplo demonstrabitur. Celeberrimam Abgari epistolam tibi non ignotam esse existimo . Atqui haec per eadem omnino principia a doctissimis & praestantissimis Criticis & oppugantur & propugnatur. Ipsa Gelasii
summi Pontificis auctoritas , qui eam apocrypham cem sura sua declaraverat, omnem sustulisse controversiam existimari poterat; sed tamen haec ipsa auctoritas non obstat, quo minus irrogata censura non in diversiam modo , sed in oppositam etiam partem pro cujusque studio detorqueatur. Usque adeo eadem de re , iisdemque dem ducta ratiocinatione principiis , opposita concluduntur . Atque hoc ipsum quidem , si actionis huius nostrae iam ad exitum properantis modus pateretur, bene multis exemplis doceri posset. Id autem generatim licet animadvertere fere in omnibus de quibus inter se Critici litiagant , & quae magnis: utrinque contentionibus , allata utrinque de auctoritate & ratione , de veterum de antiquitatis testificatione agitantur. Quibus exemplis conficitur, ita rem plerunque se habere, ut tametsi substrata , tamquam
96쪽
Acrio Nis s. LIBER II. quam firmissima basi , principiorum certitudine aliquid
constituatur, superexstructum tamen aedificium labet. Quapropter, opinor, intelligis omnia propemodum incerta esse , obscura , omnia fere dubia, omnia suspicio. se. Sic est; quo te cumque convertas , quocumque cogites , usque novi occurrent, qui iter impediant, Labyrinti, novi Maeandri, novae ambages, nova novarum diverticula semitarum obiicientur; & illa ipsa diseficultas , quam ab initio summam proposui, novis semis per difficultatum accessionibus cumulata , & incredibilem in modum exaggerata reperietur . Jam vero tibi
quid regulae prodesse poterunt quid praecepta quid canones 3 quid vel ipsa principia magnopere poterunt prodesse P Ubi nunc Ariadnaeum illud filum , quod incertos
gressus tuos regat,a te iam inde ab huius actionis exordio expromptum , in quo tantam fiduciam collocaras, quod tibi nunquam defuturum, & tanto usui futurum sperabas, ut eius unius praesidio ex iis, quas priore actione ostendimus , plurimarum maximarumque difficultatum ambagibus evadere te nullo prope negotio posse confideres . XXXVII. At si hoc est, actum omnino erit de veritate , & de veridica prorsus historia desperandum .
id hic dicam e quid reponam Non imperite tu quidem , nec vero non opportune hoc mihi nunc obiicis a tque opponis . Sed, quam facile me expediam , attende,
Age, dic quid a me tibi responderi vis e Mihi atque facile est, di concedere & negare ; concedam si vis; infi-
97쪽
si Da su MMA ARTIs CRITICAE DIFFICULTArgeiabor, si voles. Si utrumque 3 etiam. Itaque , quod oratoribus fiducia cauta usitatum est & familiare, comeedam simul & negabo . Primum concedam desperanis
dum de veritate I sed tibi, homini inexperto , imperito inexercitato, & vix leviter primis litteris tincto ; quae causae fuerunt, & quidem gravissimae, quibus adductus
te ab hoc impediti ssimo munere avocandum removenis
dumque susceperim. in id tibi hac de responsione videtur 3 Certe praeter expe elationem hominem occupavit; sed tamen nihil verius a me proferri potuit, & magis ad usium praesentem accomodatum. Hoc primum . Deinde nego de veritate esse desperandum hominibus sapie tibus, ingeniosis, longo usu edoctis, & qui necessaria ad artem criticam presidia afferant. Invenient illi, ne dubita, rationem, qua veritatem ex illis difficultatibus,
quas hactenus persecuti sumus, evolutam explicent, quam tu rationem nondum invenire potuisti , nec vero fore credo , ut invenias in posterum . XXXVIII. Caeterum noli putare, orationem hane meam eo spectasse , omnia ut dubia redderem , ut i certa facerem , ut omnem humanam fidem de medio tollerem . Non huc spectavit, non hue pertinuit oratio.
Nihil enim stultius a me insinuari potui siet, quam veritatem explicari nullo modo posse . Si ita me gessi ilam , more Gigantum pugnassem cum superis, hoe est repugnassem naturae, eiusque vinculum , quo humana adstringitur societas , ditatuisse merito coarguerer
98쪽
Acrio NIs L Lia ER II.ctor quippe Natura Deus, egregie seriptum reliquit vir doctissimus in praeclari ssimo illo tuo de locis Theologicis opere lib.xi. cap. i v. in hominum mentibus inclutultionem ad credendum naturalem impressit. Siquidem non minus fides necessaria est homillis in virae edi discia ina , quam aut igni lacus supremus , aut terra imus . ut bene habeant, necessarius es. Non ego igitur humanam fidem de medio tollendam , non de veritate desperandum esse contendi. Historicis enim gravibus , quales sine dubio non pauci inter sacros & pisanos numerantur , aio fidem esse habendam , ex eorumque auctori tate , si praesertim aliqua de re consentiant, dico posse elici veritatem . Quare , si recte attendisti, unam expediendae certo veritatis, eamque summam difficultatem sum persecutus; hoc allatae rationes ostendunt, hoc d cent . si vero reliquis actionibus interesse volueris, sensus omnes hac de re mei, tibi notiores fient; & intelliges plane que perspicies, nihil mihi magis esse cordi,
quam veritatem . Interim maneat in causa , quod demonstrandum suscepi; Artem criticam esse dissicilem, artis praecepta dissiciliora , ex praeceptis aliquid certi constituere multo dissicillimum . XXXIX. od si nunc a me doceri cupis rationem , quam sapientes atque eruditi viri , ut se ex ostensis dira sicultatibus expediant, inituri sint ; tametsi , quemadmodum dixi , hae partes non sunt meae, morem tamen
geram , ac tibi tuita petenti, & praeclara cupienti lati se
99쪽
ss D3 suMMA ARTIS CRITICM DIFFICULTATE faciam . Verum , quandoquidem in exitu est oratio , non id ego te docebo ; sed paucis , atque adeo uno tantum verbo tibi indicabo . Dic , amabo te , dic sodes, an oblitus es , quod , cum paullo ante de praeceptis artium generatim , & singulatim de artis criticae regulis agebamus , diximus, & te meminisse super omnia oportebat, artem nimirum criticam , uti reliquas artes , sed artem praecipue criticam uno ferme iudicio contineri 3 Quo
summam artium iam revocavi, eodem nunc te revoco,
ut ab arte omnium difficillima avocem , ad iudicium inis quam ; dicam iterum ad iudicium. En tibi ratio explicam,
darum difficultatum; en modus expediendae veritatis; en via eo , quo tendis, tuto perveniendi, en regula , en Pra ceptum , en canon firmus ille quidem atque inconcussus,
en denique Ariadnaeum filum , quo Criticus regitur , cum jus ope expeditur, cuius praesidio , quantum & rerum natura patitur, & humana sinit infirmitas, tutus incedit , de feliciter ex ambagibus , quae in arte omnium impeditissima vitari omnino non possunt, evadit. Judicium fere omnia in arte critica administrat, omnia iudicium expedit, omnia transigit iudicium . Judicio dii solvuntur ambages, iudicio implicata explicantur, iudicio involuta evolvuntur . Hoc est , quod pervia facit, quae videntur impervia , hoc obstantia removet , , hoc offendicula tollit, hoc affusas veritati tenebras dimscutit, hoc facem praefert, hoc praelio est , ubi neces
stas pollulat, adest, subvenit, opitulatur, hoc callem
100쪽
Acrio NIs I. Li3ER II. s ostendit, hoc gressus moderatur, hoc difficultates om nes , quantumvis arduas & incredibiles , superat, edomat atque profligat , ubique serpit, in omnem partem se dat ac versat, uno verbo nihil non agit , & hoc denique est , quod ego iamdiu a te requiro ac flagito , di quo tu prorsus destitueris.
XL. id Z Tune, si vel minima huius , de quo
dico, iudicii, in te particula resideret, tete huic pelago tam incerto , tam vasto , tam immenso , tam infecto , tam scopuloso, procelloso , aestuoso, tot tantisque naufragiis famose, sine velis, sine remigibus, sine gubernaculo , sine mente , sine consilio commisisses , aut te unquam committere cogitasses Nae tu , si quidquam Lapuisses , nec desipuisses omnino, aut te portu continuisses, aut si solvere placuisset, extremas tantum libtoris oras tutioresque legisses, atque illa tibi ratione ac saluti tuae cautus & sapiens prospexisses . id attinuit sponte tua in summum te periculorum omnium conficere discrimen , atque in medium turbulentissimarum procellarum ac tempestatum certamen istud tuum male compactum , atque omni ex parte fatiscens urgere nam vigium , nisi ut cupiditate excaecatus , & amentia prae ceps ad certum rueres naufragium , interitumque voluntarium properares pXLI. I modo, iacta illa tua praecepta, ingere regulas , obtrude canones, in quibus quantam possis co locare fiduciam , iam satis a me opinor esse demonstram