Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ix Da su MA ARTIs CRITICAE DIFFICULTATE

ribus obiiciuntur 3 Herodotum & Xenophontem , quos historiae parentes Graeci habent, confictis abusos esse narrationibus. Porro in Livio, in Sallustio , in Cornea lio Tacito, in Trogo non deesse , quorum fides manifestis labefactari possit testimoniis, in vita Aureliani Flavius Vopiscus scriptum reliquit. Haec autem , aliaque huiusmodi ethnicis obiecta scriptoribus, tametsi

aliqua ratione diluantur, non usque tamen quaque eos ab omni aut ementitae, aut suppressae , aut superlatae, aut quocumque tandem modo corruptae veritatis suspicione purgant.XlX. Sed missos faciamus ethnicos scriptores, & ad ecclesiasticos veniamus. Adito igitur , si lubet, praecipuos , Eusebium , Rufinum , Socratem , soEomenum , Theodore tum , Evagrium , Nicephorum , aliosque huius notae ac dignitatis annalium scriptores; tum de singulis Criticorum sententiam exquirito; neminem fortasse unum invenies, qui aliquid contra memoratum officium

peccasse non arguatur. Acuerunt oculorum aciem in eos artis criticae nobiliores magistri, eorum opera sagam

cissime ac penitissime investigarunt, & non pauca re prehensione digna a se in iis fuisse reperta gloriantur. Sed glorientur lieet; hanc ego ipsis gloriam non invideo , hanc laudem non conor eripere . Sed illud meo quidem iudicio acutissimi viri neque viderunt, neque providerunt id se egisse, ut, quo plura acri censura digna in ecelesiasticis scriptoribus invenerunt, eo etiam

122쪽

Acrio Nis L LIBER III. ras eorum auelaritatem magis ac magis infirmarint, aragumentumque ab eorum silentio desumptum levius ibbecilliusque reddiderint. Ita factum fuit, ut investigatione ipse negotium per se implicatum non expediretur, sed implicaretur magis, & argumentum per se infirmum ac debile , prorsus enervaretur. ae cum ita se habeant, facile est illud effcere , quam parum argummento isti tuo fidendum , quamque etiam multis ei gram

vi ssimisque de causis omnino dissidendum sit. XX. Ego vero quoties huius ipsius argumenti vim perpenta , toties eius imbecillitas mihi proponitur, di quanto magis aciem in illud ingenii intendo , tanto imbecillius infirmiusque reperio . Non est cur tu repugnes snon est cur contradicas. Viderunt hoc artis criticae mamgistri, & propterea multa addiderunt, quo illud omni ex parte male firmum ac labans, si quo modo possent, fulcirent ac sustentarent. Verum nescio an quidquam profecerint, & argumento huic , quod voluerunt, ro bur ac firmitatem adiunxerint. Male quidem aedificio , quod fundamento caret , appositis sustentaculis providetur . ruina non prohibetur, sed producitur; citius serius corruet, & subito casu Architecti ignorantiam prodet, temeritatemque condemnabit. Verum qua poti sesimum ratione illi subvenerint, & quibus adminiculis confirmandum fulciendumque susceperint, videamus. XXI. Quid igitur , ut fidem argumento neganti conis

illem , quid potissimum faciam o testatius, inquis,

123쪽

rao DE suMMA ARTIs CRITICIE DIFFICULTA rascriptorum eius temporis , quo res gesta affrmatur, Glentium sit, ad consequentium temporum scriptores descende . Quid ita P inia, si consequentes etiam ea de re scriptores reticeant; tum vero certius argumentaberis , rem esse scriptoris nescio cuius , qui sequioribus saeculis vixerit, purum merumque commentum . D

scendendum igitur ad consequens tempus I Ita sane . Descendam , quandoquidem sic iubes. Sed hoc ipsum tempus, quibus tandem terminis definietur 3 Varii, inquis , varia ; alii aliter illud circumscribunt atque definiunt . Mallem equidem artis magistri convenirent in re summi momenti constituenda ; ipsa sententiarum varietas me conturbat, & valde dubium facit ac suspiciosum . Etenim , si de tempore definiendo magistri non

conveniunt, si litigant inter se , quid, iis litigantibus, quid de discipulo fiet e cui accedet quem potissimum audiet 3 Viae ducibus aliis alio abeuntibus, quam ipse inibit viam p cui se credet aut quo tandem deveniet psi se magistris in diversia, atque adeo in opposita te dentibus regendum deducendumque permiserit. XXII. Sed varias hac super re sententias audiamus , ut scire possimus quibus cancellis veritas tacito silentum scriptorum confirmanda testimonio concludatur. Sunt,qui presse admodum & anguste tempus hoc ipsium definiunt, atque illud in exiguos paucorum tantum annorum termi nos coarctant atque compingunt. Sunt, qui aliquanto iam

lius hoc ipsum tempus patere volunt, di prioribus suc-

124쪽

Acrio Nis I. LIRER III. rarcensent, quod angusti nimis pusillique animi sint. Sunt denique , qui illud , laxatis spatiis, ultra ducentos, &eo amplius annos latissime proferunt. Valde quidem

benigne ac liberaliter; sed vereor , ut hac tanta liberalitate tuto uti possim . Nam, sive laxentur spatia temporis , sive coarctentur , dissicultas non effugitur. Nam si laxantur , amabo te , in tanta temporis diuturnitate, nonne uni alicui e multis, quos supra enumeravimus, easibus insertuniisque scriptorum opera obnoxia esse& potuerunt, & debuerunt e ut etiamsi diserta script ris auctoritas desit, rem tamen aliquam este gestam n gari non possit. Si vero, ut memoratos casus evadas ad angustiora tempora te recipias , & quae rei, de cujus veritate ambigitur , propiora sint, nova iterum emerget ex ipsa temporis circumscriptione dissicultas . Nam, praeterquam quod res ipsa, de qua controversia est , potuit nihilo secius a scriptoribus aut ignorantia omitti , aut alia de causa nobis ignota praetermitti, quo tempus

angustius est , eo pauciores certe scriptores comprehendit ; quanto autem istorum magis exiguus est numerus , tanto facilius eorum deleri opera potuerunt atque obliterati. XXIII. At enim vero durum nimis videtur, rem admmittere tanquam venam , de qua veteres sileant, & quae solum ab auctore nescio quo posteriorum taculorum memoretur, qui eam fortasse somniavit. Durum quidem i sed, quod durum est , ferendo fit mollius. Hoc

125쪽

ias Da su MMA ARTIs CRITICAE DIFFICULTATgdemum sive durum , sive molle aliquo certe modo concoquendum nece stario est. Verum, ne ludere videar in re gravi magnique momenti, respondeo . Potuit a ctor iste nescio quis rem hanc ipsam , quam memorat, ab alio prioris saeculi auctore , cuius opera non exstent, didieisse ; ille vero ab alio , & sic deinceps sursum i cedi posset, donec ad primum rei auctorem perveniretur . Posset hoc quidem , si priorum opera auctorum non intercidissent ; sed quando interciderunt, non est ullus malo reparando locus , cui una mederi patiemtia potest. At locum auctor ille demonstrare debuit,& unde , quae narrat, acceperit, indicare. Tu vero hic nimium diligens es, atque adeo morosus mihi videmris . Rem narrare satis habuit; auctorem , a quo rem

didicit, pretermisit . id vis id facias I Dili

gentia paucorum v irtus est, negligentia commune vitium is

XXIV. Quare , uti vides, in huiusmodi controversiis eo fere res adducitur , ut nihilo melioris conditionis sit, qui affrmat, quam qui negat. Tu negas 3 ego assi mo ; neque tu certam rationem afferre potes, quare ne ges ; neque ego, qu are assirmem . Fingere ego possum casus innumerabiles , quibus confirmem , quod tu inficiaris i tu multa comminisci, quibus, quod posuisti , coneris evincere . In tenebris & caligine antiquitatis versamur ambo , nec certa ostenditur via , qua tuti sine

periculo incedamus. Reliquum est, ut illud mihi tecum

conis

126쪽

Acrio NIs I. LIBER III. gag conveniat, aut hoc tuum argumentum nullum esse ; aut saltem valde dubium ac suspiciosum . XXV. anquam in hoc incerto incertarum rerum articulo constituti ambo cum simus, si recte attendis, multo melior est conditio mea , quam tua . Ego saltem aliquod affero testimonium , quod clare & diserte rem assimat , tu nullum , nisi mutum & elingue silentium .

Est quidem meum testimonium sequioris seculi; sed aliquod tamen testimonium est ; tuum vero nullum omnino. Cui igitur potius habenda fides 3 elinguine ac muto P an diserto & eloquenti Tacet auctor ille tuus ; notienim alium habes auctorem , quare hoc vel illud neges, nisi silentium. Loquitur meus. Tute interponis; &quam fidem adiudicas muto , abiudicas loquenti. Quid hoc est 3 cui poterit persuaderi 3 pluris esse muti testificationem silentii, quam claram atque apertam loquentis enunciationem . Silentium quondam , ut est apud Poetam , eximium illum quidem sed nimis acrem , sylvas habitasse fertur, & eremi incolarum fuisse socium ;tum vero exosum solitarium illud austerioris vitae genus mutasse consilium , & , relictis bivis desertaque eremo, se furibus comitem ac sicariis adiunxisse . Mihi sane silentium quondam praedicanti male quidem res cessit, contigitque , ut cuius silentium laudaveram , eius mani festum statim furtum teneretur. Quod si ita est , vides , Opinor, non esse cur tu quoque magnopere silentium

praedices, & illi tantopere fidendum contendas . Sed

127쪽

ra Da sUMMA ARTIs CRITICAE DIsFICuLTArgXXVI. Sed tandem video quid dicturus sis; video quid excogitarint magistri tui, quo pondus aliquod levi argumento adderent, & per se debile admodum atque infirmum, si qua ratione possent, confirmarent. Dices adigumento neganti aliquid esse adiungendum positivi, quo addito & firmius sit, & certius aliquid ex eo evincatur.

Quid hoc est Quod mihi nunc positivum narras p quod positietum obtrudis 3 Positivum istud tibi habeto , quod

necesse non habeo a te mutuari , & affatim mihi atque abunde undequaque suppeditatur. De argumento negante nunc sermo est , de hoc inter nos instituta quaestio . Hoc ego dico infirmum esse , debile, incertum enerve , & labans sic , ut sustentari per se vix ac ne vix quidem posse videatur. Tu nescio quae positiva adminicula in medium proferes, quibus me ab instituta quaestione abducas , ct ad positiva argumenta deducas pitaque difficultatem , qua premeris, declines ac subterfugias p Praecidam , aut hoc tuum argumentum negans esse vis , aut positivum . Unum de duobus necesse est .

Si negans, secludito positieta , quae si adiungas, iam id, quod est , esse desinit. Si vero vis esse positioum , quod re ipse negans est , illud vis, quod repugnat, quod

esse nullo modo potest, & enunciatione ipsa refutatur atque destruitur. XXVII. Verum, ut usitata iam tecum liberalitate mea utar, positiva ista tua adminicula non abnuo, admitto etiam . Sit igitur mixtum argumentum hoc tuum; &s

128쪽

Acrio Nis L LIBER I H. ras

quandoquidem ita vis, expositivo ac negativo coalescat. Facile patior in causa prope certa atque exploratate ei, quam multa potes, additamenta sufficere ; sed mihi crede , quo plura addideris , minus proficies. Etenim , quod in omni argumento spectari oportet, hoc etiam in isto tuo, usum videlicet, spectandum esse a bitror ; ad hoc enim excogitata sunt argumenta , ad hoc inventa , ut aliquid ex iis, cum se ferat occasio , certi efficiatur. Jam quo plura adminicula congerentur , eo certe rarior usius incidet; itaque argumentum hoc tuum prope nullum evadet. Difficile est enim ea omnia , quae

ab artis magistris excogitata sunt, & quae hic singuli

expendere per tempus non licet, ea inquam omnia concurrere , atque in unum quiddam confluere sic , ut ex eorundem collectione certa deductio fiat. Hoc autem cum nonnisi rarissime contingat, illud consequens est, nonnisi rarissime ad certum usum traduci argumentum

posse . inod si ita est , quam utilitatem , quod comodum illi inesse argumento existimabimus quod , si ex

cogitatis additamentis careat , nullum sit ; si vero abum det , rarior eius usus & infrequentior , ac prope nullus evadat. Efficitur ergo , ut quocumque demum modo

usurpetur, aut nihil omnino, aut parum certe commodi atque utilitatis habeat. Ita plane eit; qui aegro deposito ac desperato acriorem praesertim medicinam facit , illum fere non sanitati restituit, sed certius ad inmteritum festinantiusque propellit .

129쪽

ia 6 DE su MMA ARTIS CRITICIE DIFFICULTATA XXVIII. manquam , non tam moveor infirmitate argumenti , quam tua imbecillitate commoveor ; non tam illi timeo, quam tibi ; immo vero tibi multo magis , atque adeo unice pertimesco .l Attende nunc j stam timoris mei causam , ct sine , quod praecipuum huius actionis est, & tua maxime interesse debet, me tandem aliquando expromere . Valde metuo , ne dum huic tuo argumento , tanquam viae nimis lubricae ac praeeipiti insistis, eo prolabaris, quo tu non cogitas, & ubi te ce tissimus manet interitus . Tu quidem mihi in ea opinione

videris esse , quidquid scripto commissum non sit, iure negari posse , perinde quasi nullo modo , nisi prolato scripto , res aliqua confirmetur. Quid dicam 3 Parco adolescentiae tuae, parco ignorantiae, parco homini non nimis acuto, & oculis plus nimio fidenti , qui praesentia tantum cernat, consequentia vero animi ratione non assequatur. Facilis quidem res haec ipsa esl, & priam a specie probabilis, sed hac ipsa de causa valde periculosa . Quid enim facilius, quam aliquid, quod scriptum non sit, de quo veteres sileant, negare . Quid probabilius, quam nolle aliquid assirmare , quod expressa vetustatis testificatione destituatur. Caeterum, dum viam istam tuam lubricam nimis , quemadmodum dixi atque praecipitem tenere pergis, recta, si nescis, eo festinas, quo cum veneris, traditionum omni um caput petas s& summam convellas. Ne vero putes me vanos casus fingere, & inania objicere terriculamenta, quibus te nin

130쪽

Acrio Nis L LIBER III. Iairma periculi denunciatione perterrefaciam. Recita denuo

eanonem illum tuum ; SI QUID IN VETERUM scRi Pris NON INvANERIs PERNEGATo . Iam traditiones in sacris

Scripturis non inveniuntur; ne ullum quidem in illis earum verbum apparet; immo vero si appareret, traditiones esse desinerent. Reliqua igitur consecutio est, si eamni illi tuo generatim standum sit, traditiones esse negandas & pernegandas, quandoquidem in veterum scriptis a prima origine non inveniuntur, XXIX. Hic vero , cum a me traditiones nominari

audis; quid cogitas quid intelligis e quid a me dici

arbitraris p An fabellas aniles 3 an voces in vulgus temmere sparsas, ac nullo certo auctore proseminatas I audelirantium somnia Poetarum Res ista multo gravior est, quam ut vel ego verbis explicare, vel tu cognitione assequi possis. Traditiones ab ipsis nascentis Ecclesiae incunabulis ortum habuerunt. Traditiones ab Apostolis , nec ab Apostolis tantum , sed ab ipso Christo Reparatore ac Magistro nostro originem repetunt suam . Traditiones ita semper habitae in Ecclesia necessariae sunt, ut sine illis Catholica Fides atque Religio nulla sit. Hoc Sanctissimi Pontifices , hoc cinum enim ca concilia , hoc Patres docuerunt , hoc Catholica sentit Ecclesia, ut qui eas respuat, & se gravi Q-mo scelere alliget, & tanquam ethnicus & publicanus

censeatur . Longum esset hic ac supervacaneum , in re apud omnes recte de fide sentientes extra omnem con

SEARCH

MENU NAVIGATION